PIÈCES JUSTIFICATIVES
CHARTES, ANALYSES, REGESTES ET INVENTAIRES
/372/ /373/
PIÈCES JUSTIFICATIVES
1
ANALYSE.
Anno Dni 1210, 10 kal. aprilis, Seduni. — Nos Landricus, Sedunensis episcopus, notum facimus quod cum res et possessiones Willermi de Turre, militis, et nostri vassali, que site sunt in territorio Sedun., ad nos et ad mensam episcopalem commisse fuerint pro multis dampnis et injuriis ab ipso nobis et ecclesie nostre sepius irrogatis, verum tamen cum idem Willermus nobiscum ad satisfactionem condignam venerit atque pacem, nos eidem de consensu nostri capituli res predictas reddimus sub usagiis et hommagio in quibus ecclesie primitus tenebatur. Datum in nostra curia Sedun.
Volume de copies de chartes appartenant à une famille de Sion.
2
Anno 1214. — Aimo, miles de Turre, laudatione Margarete, uxoris sue, et filiorum suorum Petri, Chalberti et Aimonis et uxorum suarum, dat in feudum Willermo, dicto Leonat, domum de Malecuria (Seduni) pro V sol. placiti et menaidis nomine servicii.
Arch. de Valère, à Sion.
3
Anno 1214. — Benedictus, dictus Mugniers, dat Petro de Duing in feudum pratum apud Campum siccum, quod ipse Benedictus tenebat a Rodulpho de Turre, milite.
Manusc. du chanoine de Rivaz, XI, pag. 85, ex arch. Valer., Copia ex originale.
/374/4
Anno 1215. — Jacobus, laudatione Marie, quondam (?) uxoris sue, resignavit Rodulpho, militi de Turre, domum lapideam quam ab ipso habebat in feodum, et nomine commutationis accepit ab eodem in feudum fenum dictum Ordoneir in quodam prato et dua jugera terre et dimidio in Bramosio.
Manusc. du chan. de Rivaz, XI, pag. 85, ex arch. Valer., Copia ex Cartul. et originale ex arch. Valerie.
5
Anno 1221. — Aymo de Turre, laudatione uxoris sue Margarete et filiorum suorum Petri, Chabel et Aymonis, et uxoris Petri, Agnetis, vendit pro VIII libris Mauric. Iohanni Rodulphi, canonico Sed., quicquid habebat in molendinis de Maranina.
Arch. de Valère, à Sion.
6
Anno 1221, 3 kal. aprilis, apud S. Petrum de Clages. — Aymo de Turre Sedun., Willermus, frater ejus, et Rodulphus, nepos eorum, laudantibus domina de Morestel, uxore dicti Aymonis, et ejusdem filiis Petro, Chalberto et Aymone, dant domui montis Iovis, in manu Guidonis, prepositi, capellam suam de Turre Sedun.
Arch. de Valère, à Sion.
7
ANALYSE.
Anno incarnationis Domini 1224, apud Clages. — Ego Aymo de Turre, miles diocesis Sedun.1, do hospitali montis Iovis in manu /375/ Guidonis, eiusdem domus prepositus (sic), decimam meam in territorio Sedun. loco dicto ou Tavallion inter duas vias per quas itur Ormonam, vinea dominorum meorum de capitulo excepta, et in loco de laz Souteryt subtus viam per quam itur de Seduno ad Sanctum Germanum de Savisia usque ad summitatem de Pollier et cursum aque Sedune. Item decimam quam habeo subtus castrum Vallerie. Item decimam quam habeo in parvo Campo sicco. Item decimam quam habeo in Herens, videlicet terciam partem totius vallis, que est de feudo ligio; pro anniversario meo, etc.
Arch. de la ville de Sion.
1 Dans cette charte, au lieu des mots miles diocesis Sedun. on lit ceux de milex, civis et diocesis Sedun. C'est évidemment une erreur. Jamais les la Tour ne se sont intitulés citoyens. Le copiste aura mal lu ou intercalé les mots civis et. Milex veut dire miles. — Les dîmes données par Aymon de la Tour à l'hôpital du Mont-Joux furent vendues, en 1605, par cette maison religieuse, à la ville de Sion. (Communiqué par M. l'abbé Gremaud.)
8
Anno 1226.— Chabertus et Aymo de Turre, laudatione Petri, fratris eorum, vendunt capitulo Sedun. vineas quas habebant apud Leucam, pro centum libris, de quibus remittunt eidem capitulo mille solid. in restitutionem dampni illati capitulo a parentibus suis.
Arch. de Valère, à Sion.
9
Girold, sire de la Tour, donne l’église de Lœtschen à l’abbaye de Notre-Dame d’Abondance. Anno 1233 de l’Incarnation, à Géronde.
Noverint vuiuersi presentes litteras inspecturi quod Gyroldus, dominus de Turre, exigente pie deuotionis affectu et piis antecessorum suorum vestigiis inherendo, qui ecclesiam Abundantinam, Dno inspirante, dilexerunt et benefaciendo, de consilio prudentum virorum scilicet Willermi de Ventona, Anselmi de Castellione militum et Vldrici Bochu hominum suorum, pro anima sua et Petri, patris sui, et Aymonis, aui sui, et omnium aliorum antecessorum suorum animabus dedit et concessit prout melius et sanius et firmius potuit Deo et beate Marie et ecclesie Habundantine et servitoribus eius ecclesiam de Lyehc cum omni jure suo et appenditiis suis vniuersis ad eiusdem donationem spectantem (spectantibus) libere et quiete jure perpetuo possidendam; et de ipsa Petrum, tunc abbatem Habundantie manualiter inuestiuit, salua aduocatione ecclesie de Lyehc, quam sibi retinuit. Hec autem donatio /370/ facta fuit apud Gyrundam, in ecclesia beati Martini, ante altare, anno incarnationis dominice M°CC°XXX°III°, donno Landrico Sedunensi episcopatui presidente et Frederico imperatore regnante. Testes huius donationis et concessionis fuerunt Vldricus prior de Pelloniaco, Rodulfus prior de Gerunda, Gyroldus sacrista, Gyroldus de Euians et Petrus de les Fraces, canonici Habundancie, Rodulfus de Passie, Nycolaus de les Frasces, clerici, Willelmus de Ventona, Anselmus de Castellione et Iacobus de Sirro, milites, Vldricus li Bochuz, Petrus de Vineis et Petrus filius villici de Passie et multi alii. Ad cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem predictus Gyroldus de Turre et Anselmus de Castellione, tunc ipsius Giroldi castellanus, presentem cartam sigillorum suorum munimine roborarunt.
Archives du chapitre de Sion, soit de Valère, Liber instrumentorum de Leuca, folio 98, copie du XVIIe siècle.
10
Anno 1234. — Rodulphus de Turre, miles, recognoscit se decimam suam de Leytrun et de Montaguun in blado et vino capitulo Sedun. pro quatuordecim libris pignore obligasse in manu Landrici, Sedun. episcopi.
Manusc. du chan. de Rivaz, XI, pag. 304, ex arch. Valer.
11
Anno 1240. — Aymon de la Tour, écuyer, a remis en fief pour trente-trois livres d’acquis, un hommage lige, deux sols de service et dix sols de plaît, à Boson de Ponto, la mestralie de ses hommes de Bagnes et ses droits, le fief de vin en Magnoch, quatre fromages d’alpiège en la montagne de Bonachiesi.
Ancien inventaire des arch. de l’abbaye de Saint-Maurice, par Boillet, 197, Bagnes. — C’est évidemment par erreur que le document ci-dessus porte la date de l’année 1340, dans l’inventaire précité.
/377/12
Anno 1244, 6 jullii. — Inter D. Bosonem et inde eius successorem nomine ecclesie Sedun. necnon Petrum de Turre et Wullermum nepotem eius fuit mota controversia super hereditate Ludovici et Wullermi Calonis fratrum de Grangiis quam sedando conuenerunt vt sequitur: iidem Petrus et Willermus dederunt totum feudum Henrici Albi de Granges, feudum Wullermi de Anniuisio et feudum Wullermi de Chaleres, cum omnibus juribus, hommagiis et dominiis; reliqua uero que dictorum fratrum de Granges fuerunt a Borni superius receperunt in feudum ab ipso episcopo Sedun. Idem uero episcopus concessit eisdem in augmentum totius feudi quatuordecim libras annuales, easque assignauit super quibusdam bonis.
Arch. de la ville de Sion, copie abrégée.
13
Anno Dni 1252, 2 idus aprilis, Seduni. — Willermus de Turre, filius quondam Uldrici, domicelli de Turre, laudatione Perrete uxoris sue, vendit pro centum sol., quinque sol. minus, Petro Joculatore vineam jacentem juxta pratum dni Amedei.
Arch. de Valère, à Sion.
14
Anno Dni 1255, 13 kal. decembris. — Dominus G. de Turre dat in augmentum feodi Bruneto, mistrali suo de Olono, feodum et tenementum quale Martinus, mistralis de Olono, tenebat ab ipso pro sexaginta solidis.
Arch. de l’abbaye de Saint-Maurice.
15
Anno 1255, 14 kal. decembris, Seduni. — Symon de Turre, domicellus, laudatione Rodulphi, filii sui, titulo pignoris obligat dno Petro … pro quatuor libris tertiam partem linguarum bovinarum et vaccarum de macello Sedun. Testes Rodulphus, frater Symonis, etc.
Manusc. du chan. de Rivaz, VIII, pag. 45 et XII, pag. 532, ex arch. Valer. Copia ex ipso.
/378/16
ANALYSE.
Anno Dni 1256, 18 kal. februarii, Seduni, Willermo regnante, Henrico episcopante. — Ego Aymo, frater dni Giroldi de Turre, vendidi pro XXIII sol. nomine intragii, et pro XII den. servicii et pro II sol. placiti Arberto, carpentario, de Salim, vineam meam IIIIor fossorum que fuit Aremberti, que iacetapud Lentina. Testes: Johannes Huboldi, Johannes dol Mayen, et Jacobus Dorans qui hanc cartam leuauit vice Normandi, cantoris et cancellarii Sedun.
Arch. de Valère à Sion.
Obs. Comparez cette pièce justificative avec celle qui porte le N° 28.
17
Anno 1257, 3 idus junii, Seduni. — Symon de Turre, domicellus, laudatione Rodulphi, filii sui, dat in feodum pro dimidia chinal castronis intragii et II den. servicii et IV (den?) placiti Petro, filio quondam Emmete, casale retro domum Geneve, sororis sue.
Arch. de Valère, copia ex Cartul. et originali.
18
Anno 1258, 16 kal. aprilis, Seduni. — Symon, filius quondam dni Rodulphi de Turre, militis, laudatione Johannete, uxoris sue, et Rodulphi, filii sui, et Jacobete, filie sue, vendit pro centum libris acquisitionis magistro Giroldo Lausann. novem modios siliginis censuales percipiendos super decimis territorii de Neinda.
Manusc. du chan. de Rivaz, XI, pag. 569, ex arch. Valer. Copia ex Cartul.
19
Anno 1262, 4 nonas marcii. — Giroldus de Turre, miles, recognoscit quod maioria Sedun. et domus de Turre sunt totaliter de feodo ecclesie Sedun. Et cum homagium non fecerit et inuestituram non receperit de dicto feodo, protestatur quod per patientiam dni episcopi nullum prejudicium ipsi episcopo generetur.
Arch. de Valère, à Sion.
/379/20
Anno 1266, 14 kal. julii, Seduni. — Aymo de Turre, domicellus, laudatione Ysabelle, uxoris sue, vendit capitulo Sedun. pro viginti libris quicquid juris habebat in decima quam magister Giroldus, quondam can. Sedun., emerat à Symone de Turre, domicello, in territorio Neinde.
Manusc. du chan. de Rivaz, XI, pag. 571, ex arch. Valer. Copia ex Cartul.
21
ANALYSE.
Anno 1271, 14 kal. julii, Seduni, imperio vacante, Rodulpho electo existente. — Ego Rodulphus, filius quondam Petri Rodulphi, laudaui et firmaui capitulo Sedun. donationes quas predictus Petrus et Agnes, quondam mater mea, fecerunt in decessu suo, videlicet de octo feschilinis censualibus qui debebantur eisdem super molendino de Saxo et dominio quod jacet juxta domum de sub Saxo, que est Aymonis, filii quondam Stephani de Turre, et de duobus sol. et VI den. servicii quos debet Petrus, filius Ricardi de Fey. Testes: Petrus, curatus de Granges, Johannes Uboudi, miles, Anselmus de Sasson, domicellus, Jacobus, minister, et Petrus de Leuca qui hanc cartam leuauit vice Normandi cantoris et cancellarii Sedun.
Arch. de Valère, à Sion.
22
Anno 1277, 9 kal. junii, Seduni. — Concordia inter capitulum Sedun. ex una parte, et Rodulphum, filium quondam Symonis de Turre, domicellum, Jaquetam, sororem suam, et Johannetam, uxorem Jacobi de Claustro, Petrum, filium ipsius Johannete et dicti Symonis, ex altera, super nouem modiis cens. olim venditis a dicto Symone Giroldo Lausann.
Arch. de Valère, copia ex Cartul.
/380/23
Anno 1280, 8 kal. novembris. — Willelme, chevalier, sénéchal de Sion (dapifer Sedun.), achète de Pierre, fils de Chabert, chevalier, pour onze livres, un denier de service et trois deniers de plaît, dix fichelins de seigle et deux fichelins d’orge, anciennement acquis par le dit Pierre d’Aymon de Châtillon, chevalier. Lesquels bleds Willelme de Drona doit annuellement sur la dîme du dit lieu (de Drona).
Manuscrit du chanoine de Rivaz, VIII, p. 79, analyse.
24
Anno 1282, 5 idus januarii, in castro Valerie, Rodulpho regnante, Petro episcopante. — Jocelmus, filius quondam Walteri, dicti Lupi, de Castellione, titulo pignoris obligat pro decem libris capitulo Sedun. decimam suam vini et bladi in territorio de Castellione, pro collectura cuius decime promittit reddere capitulo sex modios siliginis, pro qua solutione obsides dat Cononem de Castellione, domicellum, et duos alios. Testes Uldricus de Sirro, domicellus, etc.
Arch. de Valère, à Sion.
25
Anno Dni 1282, 4 nonas marcii, Seduni. — Jacobus et Willermus, fratres, filii quondam Aymonis de Turre, laudatione Jaquemete matris eorum et Clemencie sororis eorum et laudatione Aymonis de Gresie, maioris Sedun., et Beatricis uxoris sue, adcensauerunt pro viginti sol. Maur. annis singulis persolvendis fratribus memoratis et pro una libra zinziberis soluenda Aymoni de Gresie predicto et pro octo libris Maur. nomine intragii, Petro dicto Godart pratum suum situm en Chanoset et grangiam infra sitam, que habentur in feudum ab Aymone de Gresie predicto.
Arch. de Valère, à Sion.
26
Anno Dni 1285, 6 idus marcii, Seduni. — Willermus de Turre de Granges, domicellus, vendit pro decennio, pro decem libris /381/ Maur., Petro de Herdes, canonico Sedun., fructus prati sui dicti Novel, siti in pede del Montellier.
Arch. de Valère, à Sion.
27
ANALYSE.
Anno Dni 1286, 3 idus januarii, Seduni. — Ego Theodolus, filius quondam Jacobi mistralis, civis Sedun., laudatione Agnetis uxoris mee, vendidi pro quadraginta libris Maur. Johanni dicto Fontanna, domicello, sexaginta sol. Maur. censuales, quos michi debent heredes Lietot de Merdenson et confratres eius annuatim pro feudo quod tenent a Willermode Turre avunculo meo, item unum modium siliginis cens. Qui sexaginta sol. unacum dicto modio dati fuerunt a dicto Willermo nomine dotis dne Johanne matri mee, quando prefatus Jacobus pater meus ipsam in uxorem desponsauit.
Arch. de Valère à Sion.
28
Anno Dni 1286, 15 kal. septembris, Rodulpho regnante, Petro episcopante, Seduni. — Alix, salterissa de Sancto-Mauricio, filia quondam Walteri Lupi de Castellione, Petro filio suo, clerico, presente, pro XXV sol. quittat magistro Martino, curato de Heruens, civi Sedunensi, quicquid juris habebat super quadam vinea en Lentina quam dicebat sibi datam fuisse a quondam Petro Aremberti, primo marito suo, dicto magistro asserente quod dicta vinea sibi vendita fuit a magistro Alberto carpentatore, cui Alberto dnus Aymo de Castellione, frater dicte Alix, miles, vendiderat jam elapsis octo annis.
Arch. de Valère à Sion.
29
Anno 1289, 5 kal. junii, sede Sedun. vacante, apud Chirminon. — Petrus de Morestel, infirmus corpore, recognovit se recepisse LXIIII libr. Mauric. pro dote Jaquete uxoris sue, cui legat VII libr. nomine auantagii. Quam dotem et VII libr. assignat eidem super omnia bona sua. Testes: dnus Jacobus Bouchu, vicarius de /382/ Granges, Aymo de Monjouet, Willermus Albi et Johannes Fontana, domicelli.
Registrum Martini de Seduno, notarii.
30
ANALYSE.
Anno Dni 1290, 6 nonas octobris, Seduni, infra castrum Valerie, in choro ecclesie, Alberto regnante, Bonifacio episcopante. — Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod in presentia mei leuatoris cartrarum cancellarie Sedun. et jurati ac testium subscriptorum, nobilis vir dominus Petrus de Turre, dominus Castellionis, in Vallesio, fecit, exhibuit et concessit ac humiliter recognovit fidelitatem et homagium de manu et ore venerabili viro dno Ebaldo de Gresiaco, sacriste ecclesie Sedun. nomine sacristanie. Testes: dnus Johannes de Conches, presbiter, dnus Stephanus matricularius Valerie, Willermus de Grimissolio, Aymo de Herdes, domicelli, Petrus janitor porte ferrate Valerie et dnus Petrus de Magy qui, etc.
Arch. de Valère, à Sion, Manuale sacristæ.
Nous avons fait observer dans notre texte, pag. 257, note 1, que la date de cette charte était nécessairement erronée.
31
Anno 1297, 6 kal. maii, Bonifacio episcopante. — Petrus de Morestello recognovit se tenere in feudum ab episcopo Sedun. et eius mensa episcopali omnia que habet penes castellaniam de Granges tam in monte quam in plano.
Arch. de la ville de Sion, copie abrégée.
32
Anno 1298 … post festum B. Michaelis, Agauni. — Petrus de Turre, filius quondam Johannis de Turre, militis, recognoscit se recepisse pro dote Margarete, uxoris sue, octoginta libr. Mauric. a Jacobo, mistrali de Sallione, patre dicte Margarete. Quas assignavit super rebus suis in Baccio, etc.
Manusc. du chan. de Rivaz, XII, pag. 375, ex arch. Agaun.
/383/33
Anno 1299, 9 kal. junii, apud Olonum. — Jacobus de Villanova, canonicus Sedun., emit res parvi momenti ad opus Jaqueti et Mauricii, filiorum nobilis dne Jaquete, filie quondam Symonis de Turre, domicelli.
Manusc. du chan. de Rivaz, XII, pag. 377, ex arch. Agaun.
34
Anno 1299, 5 kal. octobris, apud Castellionem. — Jacobus, clericus, filius quondam Giroldi, dicti Crauhart, de Castellione, vendit pro sex libris Petro, filio quondam domini Aymonis, militis de Turre, quicquid ad ipsum pertinebat in decima in parrocchia de Castellione ex parte patris sui, que decima mouetur a dicto Petro de Turre. Testes Nicolaus de Vespia, etc.
Arch. de Valère, Registrum cancell. Sedun. — Manuscrits du chanoine de Rivaz, XII, pag. 505, ex arch. Valer.
35
Anno 1305, 7 idus junii, apud Olonum. — Jacobus de Villanova, can. Sedun., dat nobili mulieri Jaquete de Turre, filie quondam Symonis de Turre, domicelli, decem libras annui redditus dura vixerit super rebus quas dictus Jacobus acquisierat olim a dicta Jaqueta. Testes: Nicolaus, curatus de Olono, etc. (Petrus de Frasciis tunc erat cantor Agaun.)
Manusc. du chan. de Rivaz, XII, pag. 377, ex arch. Agaun.
36
Anno Dni 1305, indictione III, 8 idus julii, apud Olonum. — In domo Burcardi de Rupe, militis, dictus dominus Burcardus, vice-dominus de Olono, et domina Ysabella, eius uxor, recognouerunt se habuisse, ex causa mutuo, a domino Jacobo, abbate monasterii Sancti-Mauritii Agaun., et conventu dicti loci, CXX libr. Mauric. pro qua summa dicti coniuges tradiderunt dicto conventui, titulo /384/ gagerie, vicedominatum de Olono, unacum omni dominio et pertinentiis vniuersis et omnia jura in parrochia de Olono, que olim spectabant ad dominum Girodum de Turre quondam militem, et que postea possedit domina Jordana, eius uxor, et que nunc dicti coniuges possident.
Arch. de l’abbaye de Saint-Maurice.
37
Anno 1305, 5 idus octobris, apud Castellionem. — Petrus de Turri, dnus Castellionis, in Vallesio, laudatione Johannis, filii sui, dat Willermo, tabernario, pratum apud Cambiz et dua sectoria prati; e converso dictus Willermus prefato Petro dat alpem Hechen et 11 sol. Mauric. servicii.
Copia summ. ex Registro cancell. Sedun.
38
Anno 1305, 11 kal. januarii, apud Castellionem. — Petrus de Turri, dnus Castellionis, in Vallesio, laudatione Johannis, filii sui, concedit in feodum, pro quatuor solidis Mauric. et quinque solidis placiti, Petro, dicto Esperlin de Poncierro, alpem Hokken in valle Loechen.
Copia summ. ex Registro cancell. Sedun.
39
Anno 1307, 3 kal. novembris, apud Castellionem. — Agnes, filia quondam Cononis de Castellione, domicelli, vendit pro XX libr. Mauric. Jacobo de Boza, domicello, quadraginta sol. servicii quos sibi debebat Jacobus de Campiz zen Velen, cum omni jure, feodo et dominio. Testis: Marketus de Castellione.
Arch. de Valère, Registrum cancell. Sedun.
40
Anno 1307, nonis novembris, Rarognie. — Amphelisa, filia quondam Cononis de Castellione, domicelli, laudatione Petri, mariti sui, vendit pro decem libris Mauric. terram dictam Gerba que fuit patris sui, pratum situm iuxta pratum Agnetis, sororis sue, /385/ duodecim den. servicii et duos sol. placiti debitos ab Eberardo de Raronia, Petro Esperlin de Balchiedro, qui hec omnia, exceptis 12 den. et 2 sol., remisit eidem Amphelise in feodum pro 20 sol. servicii, 4 sext. malte et 5 sol. placiti.
Arch. de Valère, à Sion, Registrum cancell. Sedun.
41
Anno 1307, nonis februarii, apud Castellionem. — Petrus de Turri, dnus Castellionis, in Vallesio, laudatione Iohannis et Aymonis, filiorum suorum (Albertus alter filius impuber erat), vendit pro septuaginta libris Mauric. Petro, dicto Esperlino, de Balchiedro, quicquid possidebat ze dien Benken, prope Campuel, et zen Stegen, in hominibus, serviciis, etc.
Arch. de Valère, à Sion, Registr. cancell. Sedun. — Manuscrits du chan. de Rivaz, XII, pag. 503, ex arch. Valer.
42
Anno 1309, 2 idus marcii, apud Castellionem. — Iohannes de Turre, dnus Castellionis, in Vallesio, vendit pro centum et quadraginta libris Francisco et Iacobo, fratribus, filiis dicti Lippo Bonaguisa, de Florentia, vnam uineam an der Gerba et sex pecias terre, dictas, etc. Testes Franciscus de Olono, domicellus, Petrus Esperlini de Rarognia, etc.
Arch. de Valère, Registrum cancell. Sedun.
43
Anno 1310., 5 idus januarii, apud Raroniam. — Iohannes de Turre, domicellus, dnus Castellionis, in Vallesio, vendit pro XI libr. Mauric. Petro dicto Esperlin de Balchiedro pratum dictum Burgerrin apud Campil, frustum prati in der Burgerrin, casale et ortum juxta domum molendinariorum: Testes: Franciscus de Thoeri, domicellus, etc.
Arch. de Valère, Registrum cancell. Sedun. — Manusc. du chan. de Rivaz, XII, pag. 568, ex arch. Valer.
/386/44
Anno 1310, 3 idus februarii, Seduni. — Iohannes et Aymo, filii Petri de Turre, dni Castellionis, in Vallesio (Albertus frater eorum impuber erat), vendunt pro CL libr. Mauric. Petro dicto Esperlini de Balchiedro, maiori de Raronia, sex libras Mauric. aunuales seruicii, cura placitis et hominibus dictas sex libras debentibus, item pratum, vineam, etc.
Manusc. du chan. de Rivaz, XII, pag. 567, ex arch. Valer. — Copia summ. ex registro cancell.
45
Anno 1312, 7 kal. augusti. — Wullermus et Aymo, filii Petri de Morestello, recognoverunt Aymoni episcopo Sedun., se tenere in feudum ab ecclesia et mensa episcopali Sedun. omnia que idem pater tenebat et ipsi tenent in tota castellania de Granges et multa alia alibi sita, exceptis acquisitis que ipsi fratres inter se uel divisim fecerunt.
Arch. de la ville de Sion, copie abrégée.
46
Anno 1314. — Guillaume, fils de Pierre de Morestel, escuyer, confesse que tout ce qu’il tient de seigneurie, juridiction, hommes taillables, censes, services, plaîts, tailles, rentes, servitudes personnelles, réelles et mixtes, bois et terres, à l’exception de ce qu’il tient du sire de Quart, est tenu par lui de l’abbé (de Saint-Maurice), sous hommage, demandant à celui-ci l’investiture de son fief, et qu’il prêtera hommage, ce que l’abbé a accordé, et le dit de Morestel a juré à l’abbé la fidélité selon la nouvelle et l’ancienne constitution du serment de fidélité et en signe a ajouté un baiser de paix, sous réserve, pour sa vie, de l’hommage à l’évêque de Sion.
Ancien inventaire des archives de l’abbaye de SaintMaurice, fait par Boillet, au XVIIe siècle, 174, Bagnes.
/387/47
Anno 1314, 4 kal. julii, imperio vacante, Aymone episcopante, Seduni. — Agnes, relicta Willermi, tabernarii, de Castellione, laudatione dni Iohannis de Turre, dni Castellionis, vendit pro 73 solidis Mauric. Anthonio de Crista, civi Sedun., vnum modium siliginis redditus, mensure Castellionis, percipiendum super vineam suam eys Ruuines. Testes: Cono de Castello, Aymo de Herdes, Saquinodus de Gisseney, etc.
Arch. de Valère, à Sion.
48
Anno 1314, ind. 12, 15 kal. januarii, apud S. Mauricium. — Willermus, filius quondam dni Petri de Morestello, militis, coufitetur se tenere a Bartholomeo, abbate Sti-Mauricii Agaun., in rectum feudum vicedominatum de Bagnes et quicquid tenet in tota valle de Bagnes, excepta terra quam tenet a dno de Quarto, et se debere homagium ligium et fidelitatem et centum solid. placiti, salva fidelitate episcopi Sedun.
Manuscrits du chanoine de Rivaz, XII, pag. 591, ex arch. Agaun.
49
Jean de la Tour, sire de Châtillon, en Vallais, rend une prononciation entre Thomas, mestral de Louëche, et Pierre Ecco, de la paroisse de Frutigen, ses hommes. Anno 1318, ides d’août, à Louëche. — Copie abrégée.
Ego lohannes de Turre, dominus Castellionis, in Vallesio, notum facio quod cum discordia verteretur inter Thomam, mistralem de Leucha, et Petrum Ecco de parrochia de Frudenges, videlicet quod Thomas predictus asserebat se habere plura jura in monte de Curmyz in parte tendente versus Frudenges, que pars est ipsius Petri, et Petrus predictus dicebat similiter se habere jura plurima in parte dicti montis tendente versus Vallesium, scilicet in hospitali et circa hospitale, que pars est ipsius Thome; volens ego Iohannes de Turre pacem inter ipsos Thomam et Petrum, homines meos, adiugere, litem sedaui de consensu utriusque partis in hunc modum, videlicet quod Petrus predictus quittat quicquid juris /388/ habere potest Thome, mistrali predicto, in hospitali predicto de Curmyz et in eodem confinio a terminis positis per me et per dictas partes in parte versus Vallesium protendente. Viceversa Thomas predictus quittat Petro predicto quicquid juris habere potest in toto confinio quod est vltra terminos supradictos tendente versus vallem de Frudenges, exceptis viis, stratis, nemoribus quibus ipse partes prout consuetum est communiter perfruantur. Ego Iohannes sigillum meum apposui. Actum apud Leucam, idibus augusti anno Dni M°CCC°XVIII°.
Arch. de la bourgeoisie de Sion, Copia litter. de Lens, etc., f° 73 verso.
50
Jean de la Tour, sire de Châtillon, en Vallais, ordonne au mayor d’Hérens, et à ses mestraux d’Ayent et de Granges, de livrer les revenus dont ils disposent à son vidomne de Conthey. Anno 1321, 2e juillet, à Brigue.
Iohannes de Turre, dominus Castellionis, in Vallesio, dileetis suis Alberto … maiori de Huerens, Iohanni de Torrente mistrali meo apud Ayent et Petro Mescler mistrali meo apud Granges, salutem et dilectionem. Vobis et vestrum cuilibet mando et precipio quatenus in quantum meam vultis indignacionem evitare quatenus de omnibus talliis, serviciis et aliis vsagiis vniversis respondeatis, satisfaciatis et persoluatis Iaqueto Wichardi, vicedomino meo Contegii, et hoc facere non obmittatis, omnibus exceptionibus et dilacionibus postpostis et remotis, scientes quod illud quod eidem deliberaueritis teneo pro soluto et satisfacto tamquam michi. Scientes quod si alicui alii solueritis, vobis et vestrum cuilibet recuperabo dicta vsagia, nisi dicto Iaqueto fuerint soluta, ut superius continetur. Item mando vobis quatenus credatis dicto Iaqueto et Iohanni de Grimisua super hiis que vobis oretenus ex parte mea duxerint exponenda, tanquam michi. Valete. Datum apud Brigam, IIe die julii anno Domini M°CCC°XXI°.
Sceau en cire rouge effacé.
Arch. de la bourgeoisie de Sion, Granges.
/389/51
Taille levée par le sire Jean de la Tour, chevalier, sur ses hommes taillables de la paroisse de St.-Martin d’Hérens et de celle de St.-Romain d’Ayent. Anno 1322.
Hee sunt particule tallie albergamenti de Turre facte per nobilem virum dominum Iohannem de Turre, militem, super homines suos talliabiles parrochie Sti Martini de Heroens et parrochie Sti Romani de Ayent. Que tallia facta fuit per ipsum dominum Iohannem anno currente M°CCC°XX° secundo. Que tallia fuit extimata per ipsum dominum Iohannem ad quater viginti libras, de quibus homines de Heroens debent soluere duas partes et homines parrochie de Sto Romano de Ayent aliam terciam partem.
(Suit le détail des taillables, mais le rôle n’est pas complet.)
(Arch. de Valère, à Sion.)
52
Perrod (soit Pierre) de la Tour, donzel, vend à la ville et communauté de Berne ses droits sur le château et la seigneurie de Laupen. Anno 1324, août.
Ego Perrodus de Turri, domicellus, filius quondam domini Iohannis de Turri, militis, domini Castellionis, in Valesio, ad universorum tam futurorum quam presentium notitiam cupio pervenire quod ego non vi coactus nec dolo seductus sed sciens et spontaneus mentis et corporis per Dei gratiam compos, pro tribus millibus libris bonorum denariorum usualium in Berno a sculteto, consulibus et communitate ville de Berno mihi integraliter persolutis et versis in usus meos necessarios in pecunia numerata, vendidi et titulo perfecte et irrevocabilis venditionis tradidi et do tenore presentium eisdem sculteto, consulibus et communitati ville de Berno predicte omne jus, actionem et partem quod et quas in castro munitione et dominio de Loppen, Lausannensis diocesis, habui et habeo et habere potero ullo modo, super quiibus castro, munitione et dominio de Loppen habeo mille et quingentas marcas argenti tenore littere quam serenissimus dominus dominus Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus recordationis inclite, illustri viro domino Ottoni, domino de Grandissono, pro suis serviciis erogauit, ab ipsis burgensibus de Berno et a suis successoribus predictum jus meum dicti castri, /390/ munitionis et dominii de Loppen cum hominibus, possessionibus, nemore dicto der Vorst,serviciis, stüris, jurisdictionibus, silvis, domibus, areis, agris, pratis, campis cultis et incultis, utilitatibus, servitutibus et pertinenciis universis in eo jure sicuti ipsum hactenus ego et dominus pater meus adduximus et ut in ipsa regali littera continetur, habendum possidendum et utendum ex nunc libere et quiete. Devestiens igitur me et heredes meos de predictis venditis et suis pertinenciis universis, et eosdem scultetum, consules et universitatem de Berno suo et successorum nomine jure quo supra corporaliter investio de eisdem, ducendo eos in liberam et vacuam possessionem omnium premissorum. Et promitto cum juramento meo super hoc corporaliter prestito pro me et heredibus meis ego Perrodus de Turri predictus predictam veuditionem et omnia antedicta rata et grata tenere nunc et in futurum et contra ea seu aliquod predictorum per me vel alios meo nomine facto vel verbo publice vel occulte in judicio vel extra (jure?) canonico vel civili non venire nec contraire volentibus aliqualiter consentire, omni dolo et astucia penitus relegatis. Renuncians insuper juramento quo supra ego Perrodus de Turri memoratus omni exceptioni doli, mali, metus, actioni in factum, dicte vendilionis non facte, dicte pecunie non recepte non numerate, spei future numerationis, deceptioni ultra dimidiam justi pretii, minons etatis, subsidio, beneficio restitutionis in integrum, omnibus gratiis et litteris a sede apostolica aut aliunde impetratis seu impetrandis et omni auxilio et beneficio juris civilis et canonici consuetudinarii terre sive loci per que predicta subscripta aut aliquod eorundem seu presens instrumentum posset impediri aut aliqualiter revocari et juri dicenti generalem renunciationem non valere nisi precesserit specialis; et ad ratihibitionem omnium premissorum obligo me et heredes meos in manus dictorum sculteti, consulum et universitatis de Berno et eorum posterorum debitores et fidejussores per presentes litteras. Nos vero Aymo, Dei gratia episcopus Sedunensis, curator dicti Perrodi, mei patruelis, fatemur omnia predicta de mea voluntate processisse et quod in ipso nihil haberaus juris sive partis; si autem quicquid juris aut partis in premissis haberemus, hoc sponte et libere ad manus dictorum sculteti, consulum et communitatis ville de Berno tenore presentium resignamus. Qua propter /391/ premissa omnia et singula pro nobis et dicto patruo nostro laudamus auctorizamus et ratificamus tenore presentium nunc et in futurum. Testes horum sunt vocati et rogati dominus Heinricus de Raronia, dominus Iohannes de Strettlingen, dominus Chuno de Castello, dominus Berchtoldus de Amsoltingen, milites, Rodulfus de Raronia, domicellus, Wilhelmus et Iacobus de Duens, fratres, et alii fide digni. Et in predictorum omnium testimonium atque robur nos Aymo, Dei gratia episcopus Sedunensis, et Perrodus de Turri, domicellus, predicti sigilla nostra pependimus ad præsentes. Rogavimus etiam nobiles viros, scilicet dominum Petrum de Grandissono, dominum Bellimontis, et dominum Walterum de Wædiswile, milites, quod sua sigilla unacum nostris sigillis his apendant litteris in evidentiam premissorum. Et nos Petrus de Grandissono et Walterus de Wædiswile milites jam dicti ad instantiam reverendi in Christo patris ac domini domini Aymonis Dei gratia episcopi Sedunensis et Perrodi de Turre domicelli sigilla nostra in veritatis testimonium omnium premissorum apendimus huic scripto. Actum mense augusti anno Domini M°CCC° vicesimo quarto, ind. VIIa.
Les quatre sceaux sont bien conservés.
Arch. de l’Etat de Berne.
Obs. L’acte de la vente de Laupen, par Perrod de la Tour, a été imprimé dans la Feuille hebdomadaire de Soleure, année 1829, ainsi que l’acte impérial qui était la source de ses droits sur Laupen. Le recueil de la feuille précitée est devenu très rare.
53
Anno 1326, ind. IX, nonis augusti, Seduni. — Johannes Giroldi, doctor legum, canonicus Lausan. et vir nobilis Johannes de Anivesio dicunt quod in pace quam fecerunt inter Aymonem de Turre Sedun. episcopum et Perrodum de Turre eius nepotem, ex una parte, et Petrum Fabrum de Hospitali Sedun. ex altera, fuit intentionis eorum tanquam arbitrorum quod non obstante homagio ligio dictus Petrus remaneat in burgesia Sedun.
Manusc. du chanoine de Rivaz, XII, pag. 729, ex arch. Valer.
/392/54
Anno 1326, ind. IX, 7 kal. septembres, Seduni. — Aymo, Sedun. episcopus, tutorio nomine Perrodi de Turre, nepotis sui, inhibet Petro de Hospitali, fabro, homini ligio dicti Perrodi, ne aliquam burgesiam intret per quam possit dicto Perrodo prejudiciun emergi.
Manusc. du chan. de Rivaz, XII, pag. 729, ex arch. Valer.
55
Anno 1333, ind. I, 2 kal. marcii (1334, 28febr.), in villa de Allio. — Petrus de Turre, dnus Castellionis, confitetur se habuisse quater viginti et novem florenos cum dimidio boni auri et novem grossos Turon. et quinque den. Mauric. a Franchodo Curti, lombardo, apud Brigam commorante, qui olim per quoddam spacium temporis percepit apud Brigam, nomine dicti Petri, pedagium, videlicet unum florenum pro qualibet balla et quolibet magno equo. Testes Jacobus, decanus Sedun., etc.
Registrum Perrodi de Sancto-Mauricio, notarii.
56
Marquet de Thora reconnaît qu’il est homme lige de Pierre de la Tour, sire de Châtillon, avant tout autre seigneur. Anno 1342, 30 septembre, à Châtillon.
In nomine Domini, Amen. Anno incarnationis ejusdem M°CCC°XLII, indictione XI, ultima die mensis septembris, in villa de Castellione, Sedun. dyocesis, in cimiterio ecclesie beate Marie Virginis, ante portam eiusdem ecclesie, in presencia mei notarii publici et testium subscriptorum propter hec specialiter (vocatorum), constituto Marqueto, filio quondam dni Francisci de Thora, militis, Gebennensis dyocesis, idem … confessus est se esse homo ligius nobilis et potentis viri Petri de Turre, domini Castellionis, in Vallesio, melius quam alterius domini, et promisit fidelitatem predicto Petro, domino Castellionis predicto, et profiguum suum procurare et dampna sua defendere prout homo ligius tenetur suo domino fidelitatem deservire. Et est sciendum quod prefatus Petrus recepit dictum Marquetum in suum hominem ligium ut premissum est de /393/ certis feudis sitis in dyocesi Sedun. prout olim sui antecessores dictum homagium a Petro predicto et a suis antecessoribus predictum homagium recognoverunt … Ad hec fuerunt testes presentes vocati et rogati: dnus Willermus de Maylo, Jacobus de Chesa, canonici Sedun., Johannes de Mond, castellanus Castellionis predicti, Stephanus de Pres, domicelli, Johannes Esperlin, maior de Rarognia, alii quam plures fide digni. Et ego Aymo, filius quondam Johannis de Mulinbach, domicelli, auctoritate imperii publicus notarius, hiis omnibus presens interfui presensque instrumentum signo meo consueto signaui rogatus in testimonium veritatis omnium premissorum.
Arch. de Valère, a Sion.
57
Anno 1346.— Perrod de Morestel, donzel, a contracté mariage avec Anthonie, sœur de Jean de Sariou, d’Aoste, et lui assigne sa dot sur tous les biens qu’il a en Bagnes, sous le consentement de l’abbé.
Ancien inventaire des archives de l’abbaye de Saint-Maurice, par Boillet, 186, Bagnes.
58
Anno 1357. — L’abbé Jean demandait cent sols pour le plaît à Perrod de Morestel de Bagnes à cause de l’abbé défunt; le dit Morestel disait qu’il ne le devait qu’à la mort du vassal, mais, pour bien de paix, le dit Morestel lui a donné dix florins, et l’abbé (a) chargé de faire cognoistre cela par sa cour pour l’advenir.
Ancien inventaire des archives de l’abbaye de Saint-Maurice, par Boillet, 182, Bagnes.
59
Anno 1359. — Reconnaissance de Perrod de Morestel, donzel, vidomne de la vallée de Bagnes, de tenir en fief du noble et puissant seigneur de Quarto tout le fief et les choses et possessions qui en dépendent et que les hommes feudataires du dit Perrod tiennent en dite vallée, lequel fied, choses et possessions s’étendent par les limites marquées en l’acte, pour lesquelles choses le dit /394/ Perrod a confessé devoir fidélité et hommage au dit seigneur de Quarto, sauf la fidélité à l’évêque de Sion et à l’abbé de Saint-Maurice, et quatre livres et huit sols de plaît, lequel hommage il a rendu de bouche et de main et un baiser de paix.
Ancien inventaire des archives de l’abbaye de Saint-Maurice, par Boillet, 183, Bagnes.
60
Anno 1366, 15 julii, apud Sanctum Mauricium. — Bartholomeus, abbas Agaun., emit vicedominatum de Bagnes, a nobili Anthonia de Sarra, relicta Perrodi de Morestello, quondam vicedomini, pretio 300 fl.
Liber vallis Illiacæ, circa finem.
61
Prononciation rendue par le comte Amédée de Savoie entre Guichard Tavelli, évêque de Sion, d’une part, et les sires Antoine et Jean de la Tour, chevaliers, et leur frère Pierre, d’autre part. Anno 1368, 27e octobre, à Rivoli.
Nos Amedeus, comes Sabaudie, notum facimus vniversis presentes litteras inspecturis, quod cum dudum in tractatu pacis inhite tractatu nostro inter reuerendum in Christo patrem dnum Guichardum, Dei gratia Sedun. episcopum, subditos, valitores et sequaces suos ex una parte, virosque nobiles dnos Anthonium et Iohannem de Turre milites, Petrum eorum fratrem, valitores, subditos et sequaces suos, ex altera parte, dicte partes dederint liberam potestatem nobis tanquam arbitro et amicabili compositori super questionibus dissensionibus discordiis, quereliset peticionibus vertentibus inter dictas partes et eciam super emendis offensionum si fierent per dictum dnum episcopum vel eius gentes post dicte pacis tractatum pronunciandi declarandi et ordinandi, quod et prout nobis videretur expedire; prout hec in instrumento quodam recepto per Anthonium Beczonis, notarium, apud Aquianum sub anno presenti, die prima mensis februarii, lacius contineri dicuntur. Dies autem veneris hodierna per nos fuerit assignata dictis dnis Anthonio Iohannique de Turre militibus nominibus suis et dicti Petri sui fratris suorumque valitorum ex vna parte, Petroque Fabri de Sancto /395/ Mauricio, procuratori dicti dni episcopi Sedun., ex altera parte, per continuaciones a die sabbati nuper lapsa vigesima prima mensis huius octobris, ad quam diem citatus fuerat dictus dnus episcopus coram nobis auditurus declaracionem, pronunciacionem et ordinacionem quas nos facere proponebamus inter dictas partes super questionibus et peticionibus memoratis, prout hec in inde datis et factis litteris clarius continentur.
Hinc est quod nos dictus comes arbiter, arbitrator et amicabilis compositor ut prefertur, presentibus dictis dnis Anthonio Iohanneque de Turre fratribus nominibus suis et dicti Petri sui fratris ex una parte, dictoque procuratore faciente fidem de sua procura per instrumentum publicum factum per Iohannem Colon de Martigniaco, notarium, sub anno presenti die XVI mensis huius octobris ex altera, volentes ad nostram pronunciaeionem et declaracionem procedere iuxta potestatem nobis datam per dictas partes et eciam tanquam imperatorie magestatis vicarius pro tribunali sedentes super peticionibus, proposicionibus, querelis et demandis dictarum parcium, visis prius instrumentis et aliis informacionibus nobis traditis per dictas partes, auditis eciam verbotenus partibus antedictis in nostri presencia constitutis, habito super hoc maturo consilio, pronunciamus, declaramus et ordinamus prout et quemadmodum seriosius inferius continetur. Et prius procedimus ad declaracionem, ordinacionem et pronunciacionem eorum que per dictum dnum episcopum vel eius partem proposita fuerunt et petita. Primo videlicet super eo quod dictus dnus episco pus proposuit quod dudum in composicione facta inter dictum dnum episcopum ex una parte et dnum Petrum de Turre quondam patrem dictorum fratrum ex altera tractatu nostro, de qua dicitur fuisse factum instrumentum per Guillelmum Wichardi, notarium, sub anno Dni millesimo CCC° quinquagesimo sexto, die XXVI mensis julii fuit dictum et arrestatum, quod super rebus que fuerunt Marqueti de Vespia apud Chouson et super prato Borni que commisse dicebantur eidem dno episcopo pro eo quod alienate fuerant inuestitura aliqua non obtenta ab ipso dno episcopo, a quo teneri dicebantur in feudum, licet dictus dnus Petrus hoc negaret, sed eas esse de suo feudo non alterius affirmaret, starent dicte partes ordinacioni et deciaracioni certorum commissariorum /396/ super hoc deputatorum, quibus non pronunciantibus nos dictus comes pronunciandi declarandique potestatem habemus. Quapropter petitum fuit pro parte dicti dni episcopi quod nos super hoc declararemus. Ideo nos dictus comes uiso dicto instrumento visisque informacionibus dicti dni episcopi pronunciamus et declaramus dictas res et pratum Borni esse et fuisse de feudo dni episcopi memorati, commissionem autem dictarum rerum, si qua sit, nos nobis duntaxat reseruamus declarandam et pronunciandam partibus ex auditis. Item super peticione facta pro parte dicti dni episcopi petentis pronunciari et declarari per nos dictum comitem maioriam Leuce fore de feudo dicti dni episcopi cum per dictos commissarios alias ad hoc deputatos nichil super hoc fuerit ordinatum, juxta formam dicte composicionis de qua fuit instrumentum receptum per dictum Guillelmum Wichardi: pronunciamus visis informacionibus dicti dni episcopi dictam maioriam esse et fuisse de feudo dni episcopi memorati. Item super petitione dicti dni episcopi petentis per dictos fratres velut heredes dicti dni Petri, sui patris quondam, dotari quoddam altare in ecclesia beate Marie de Glisa diocesis Sedun., pro eo quod quidam clericus dicti dni episcopi per gentes dicti dni Petri dudum fuerat interfectus; in quo altari singulis diebus vna missa perpetuo celebrari deberet et ipsum altare dotari petentis bonis et sufficientibus rebus et redditibus in locis aptis et congruentibus, sic quod dicta missa posset congrue celebrari, iuxta pronunciacionem de qua mencio fit in dicto instrumento facto per dictum Guillelmum Wichardi, que dotacio nundum facta fuerat sicut idem dnus episcopus asserebat: pronunciamus ex arbitrali potestate predicta dictum altare dotandum per dictos fratres hinc ad vnum annum proximum juxta tenorem pronunciacionis predicte contente in dicto instrumento per Guillelmum Wichardi recepto. Item super peticione dicti dni episcopi petentis quod dicti fratres velud heredes dicti dni Petri quondam recipiant a dicto dno episcopo in feudum de rebus eorum propriis allodialibus quas habent inter villam Leuce et aquam de Morgia septuaginta libr. Maur. annui redditus, juxta formam pronunciacionis predicte contente in dicto instrumento facto per Guillelmum Wichardi, pronunciamus nos dictus comes quod dicti fratres recipiant a dicto dno episcopo in /397/ feudum dictas septuaginta libr. Maur. annui redditus juxta modum et formam in eodem instrumento per Guillelmum Wichardi facto contentam. Item pronunciamus quod omnia in dicto instrumento contenta facto per dictum Guillelmum Wichardi remaneant in sua firmitate pro vtraque parcium predictarum nec intelligatur eidem iustrumento vel contentis in eo aliquid derogatum per aliqua que supra vel infra scribantur, nisi per solucionem quittacionem, acceptationem vel aliam causam peremptoriam aliqua de contentis in eodem instrumento reperirentur sublata, salvo semper hoc quod superius et inferius continetur. Item quia dictus dnus episcopus alias tradidit ut asserit plures suas peticiones in manibus dni Iacobi de Monx militis, quas idem dnus episcopus ut asserit dictus eius procurator habere nequiuit ab eodem dno Iacobo, pronunciamus quod dicte peticiones remaneant in sua firmitate, super quarum peticionum declaracione et pronunciacione nos dictus comes nobis retinemus omnimodam postestatem. Item versa vice super peticionibus dictorum fratrum factis ab eodem dno episcopo nos idem comes pro tribunali sedentes vt supra decernimus, declaramus et pronunciamus in hunc modum. Primo super peticionibus dictorum fratrum facientibus mencionem de sepulturis faciendis de corporibus dne Isabelle comitisse de Blandras et dni Anthonii eius filii et de duabus missis celebrandis pro remedio animarum matris et filii predictorum, de quibus sepulturis et missis mencio fit in quadam pace dudum facta inter dictas partes per dnum Nicolaum Lebram, apostolice sedis legatum, de qua stat instrumentum factum per Perronetum Seguin de Baignes sub anno Dni millesimo CCC° sexagesimo sexto die trigesima mensis maii: pronunciamus nos dictus comes quod dicte sepulture et misse fiant et celebrentur seu celebrari procurentur per dictum dnum episcopum juxta formam et modum in eodem instrumento contenta, ita videlicet quod dictus dnus episcopus et eius communitates predicta faciant pro bono pacis sumptibus propriis dieti dni episcopi recuperandis de bonis illorum qui dictos matrem et filium occiderunt, si dicta bona poterunt reperiri, quos malefactores idem dnus episcopus punire debeat juxta formam et modum contenta in instrumento pacis predicte. Pronunciamus insuper quod omnia que continentur in eodem instrumento pacis facte /398/ per dictum dnum legatum in suis viribus permaneant et effectu. Item super peticione facta per dictos fratres petentes fieri restitucionem bonorum Iohannis de Vespia et liberorum dni Anthonii de Vespia quondam secundum formam pacis predicte, pronunciamus nos idem comes dictam restitucionem esse fiendam secundum modum et formam in eodem pacis instrumento contentam. Item super peticione dictorum fratrum proponencium quod Iacobus Tauelli domicellus nomine Iohannette sue coniugis, neptis quondam et heredis Nantermi de Ayent domicelli, dictis dnis de Turre ad duo homagia ligia tenebatur, que sibi prestari et fieri postulabant, pronunciamus nos dictus comes visis informacionibus dictorum fratrum quod idem Iacobus nomine dicte Iohannete sue coniugis vnum homagium ligium dictis fratribus facere teneatur, saluo dictis fratribus jure super alio homagio quando poterunt informare. Cuius quidem homagii prestacionem fiendam per dictum Iacobum nomine dicte sue coniugis dictis fratribus dictus dnus episcopus procurare debeat cum effectu hinc ad sex menses proxime venientes. Item super peticione dictorum fratrum proponencium quod dictus dnus episcopus tenebat de redditibus, talliis, seruiciis et vsagiis ipsorum fratrum apud Erens et apud Ayent et in Loy vsque ad quantitatem ducentorum florenorum per annum, quos ipse dnus episcopus habuerat per triennium continuum iam elapsum, petencium eciam pro singulis dictorum trium annorum dictos ducentos florenos et tantumdem pro obuencionibus que peruenerunt exinde, pronunciamus nos idem comes visis informacionibus dictorum fratrum quod dicti redditus et servicia taillie et vsagia restituantur ipsis fratribus jurantibus corporaliter ad euuangelia Dei sancta, videlicet dictis dno Anthonio et Iobanne nominibus suis et dicti Petri sui fratris predicta vera fore per dnum episcopum memoratum vnacum sexcentum florenis recuperatis pro tribus predictis annis de redditibus seruiciis vsagiis et taillis antedictis; retinentes nos idem comes nobis potestatem declarandi et pronunciandi super dictis obuencionibus prout nobis videbitur expedire. Item super eo quod dicti fratres proposuerunt quod dictus dnus episcopus seu gentes eius impedimentum dederant atque dabant Margarite, vxori Hostachii de Paleno, in recuperacione reddituum suorum existencium apud Zomasson et apud /399/ Arden mouencium de feudo dictorum fratrum, pronunciamus nos idem comes dictum dnum episcopum et eius gentes non debere impedire de cetero dictam Margaritam quin eadem Margarita recuperet dictos redditus pro tempore preterito et futuro. Item super eo quod dicti fratres proponebant quod dictus dnus episcopus et eius gentes, coadiutores et sequaces intrauerant vallem de Liech dictorum fratrum hostiliter et ibidem multos homines occiderant ac mille et duodecim domos combusserant cum bonis existentibus in eisdem et apud Casteillonem similiter triginta domos cum bonis initus existentibus combusserant et quod idem dnus episcopus seu gencium suorum multitudo vindemiari fecerat vineas Berardoni de Antigniaco quondam sitas apud Zandru dictorum fratrum dnorum de Turre et de feudo eorum, et quod dicte gentes dicti dni episcopi compulerant quosdam suos homines de Casteillione ad se redimendum iniuste in certis pecuniarum summis, et quod heedem gentes deuastauerant insulam quamdam positam in dominio dictorum fratrum, et quod idem dnus episcopus et eius gentes obsederant castrum suum Casteillionis tenendo ibidem exercitum per octo septimanas post pacem factam per supradictum dnum legatum et domos ibidem dirruerant, plures homines vulnerauerant et plures occiderant sine causa, et quod dicte gentes dicti dni episcopi post pacem factam per nos dictum comitem apud Aquianum hoc anno de mense februarii tenuerunt sedem et exercitum ante dictum castrum Casteillionis per quatuor dies continuos dando et faciendo ibidem multa dampna. quodque dicte gentes dicti dni episcopi post dictam pacem ceperant quatuor homines quorum duo vulnerati fuerant et ab eis extorserant triginta florenos auri, et quod heedem gentes dicti dni episcopi combusserant triginta domos hominum dictorum fratrum dnorum de Turre in contracta Contegii et duos ex dictis hominibus interfecerant, plurima dampna dantes ibidem et in aliis locis quam pluribus dictorum fratrum, que dampna suprascripta dicti fratres extimabant ad tercentum millia flor. et vltra, pronunciamus nos dictus comes dicta dampna debere dictis fratribus per dictum duum episcopum emendari. Que dampna prehabito juramento dictorum dnorum Anthonii et Iohannis de Turre fratrum extimamus et taxamus moderacione premissa ad viginti millia flor. auri soluendos per dnum /400/ episcopum memoratum fratribus antedictis ad ordinacionem nostram. Cetere uero peticiones dictorum fratrum salue remaneant dictis fratribus in futurum, super quibus decidendis, declarandis et cognoscendis nos idem comes sibi (?) nobis retinemus omnimodam potestatem. Ultimo ratifficamus, emologamus et confirmamus pacem inter dictas partes factam per nos apud Aquinaum, de qua fuit instrumentum receptum per Anthonium Beczonis, et omnia et singula que continentur in eodem instrumento; necnon ordinamus et de nouo facimus pronunciamus et declaramus dictam pacem esse validam perpetuo inter dictas partes et earum sequaces et quod omnia hinc inde retroactis temporibus occupata per alteram partem de bonis, rebus, redditibus, seruiciis, vsagiis, pratis, vineis, nemoribus, hominibus, homagiis, fidelitatibus, obligacionibus alteri parti factis per homines feudatarios emphiteoticarios alterius partis restituautur hinc inde et ponantur in statum in quem (quo?)erant ante occupacionem predictam, reponendo homagia, fidelitates, obligaciones, res alias et jura quecunque sicut predicitur occupata et per alterutram partem sibi fieri procuracionem de bonis, hominibus, homagiis, fidelitatibus et juribus alterius partis in statum in quem primitus erant ante occupacionem predictam, ut quelibet dictarum parcium sit ad suam possessionem vel quasi predictorum omnium integre restituta, jure tamen cuilibet parti per viam peticionis simplicis fiende coram nobis dicto comite tanquam arbitrali compositore vel tanquam imperiali vicario penitus reseruato. Vlterius et postremo pronunciamus nos idem comes quod dicti fratres aliqua de supradictis fiendis per eos secundum ordinacionem et declaracionem presentes facere non teneantur, donec idem dnus episcopus fecerit et adimpleuerit omnia que per eum fienda, pronunciata et declarata fuerunt ut supra. Que omnia pronunciamus citra nostrum preiudicium, ita quod jura nostra nobis remaneant salua. Et volumus quod eciam pene apposite in dictis pacibus factis alias inter dictas partes que commisse reperirentur remaneant in sua firmitate contra partem que reperiretur in eas incidisse. Et omnia supradicta declaramus et pronunciamus attendi per dictas partes sub pena que describitur in instrumento facto per dictum Anthonium Beczonis super potestate data nobis per partes predictas. Item est sciendum quod dicti fratres /401/ dictis nominibus potestatem per pos nobis datam, de qua fit mencio in dicto instrumento recepto per dictum Anthonium Beczonis, prorogauerunt vsque ad vnum annum incohandum in festo proximo sanctorum omnium, quo festo predicta potestas finiri debebat. Quam prorogacionem faciunt casu quo dictus dnus episcopus faciet similem prorogacionem hinc ad vnum mensem proximum, et quam prorogacionem ideo dicti fratres faciunt ad requisicionem nostram, quia peticiones omnes dicti dni episcopi seu articulos quos tradiderat commissariis per nos deputatis non videramus nec coram nobis producti fuerant propter culpam, ut dicitur, commissariorum predictorum vel alterius eorumdem; iniungentes procuratori dicti dni episcopi quod hoc intimet dicto dno episcopo, ut idem dnus episcopus jus suum prosequatur coram nobis. Et si dictus dnus episcopus dictam prorogacionem non fecerit infra dictum mensem, dicta prorogacio facta per dictos fratres pro non facta penitus habeatur. In quorum omnium robur et testimonium sigillum nostrum presentibus juximus apponendum. Datum Rippolis die veneris vigesima septima mensis octobris anno Dni millesimo CCCLXVIII°.
Io. de Allenis.
Per dnum presentibus dnis Girardo dEstres, cancellario:
Gaspardo de Montemaiori.
Raymondo de Solerio.
Bartholomeo de Chignino, milite.
Guillelmo de Castellione.
Iohanne Legereti.
Roberto Pugini et Petro de Ponte.
Arch. de l’Etat du Vallais.
62
Anno 1268, 4 idus maii, in Castro de Rarognia. — Nobilis vir Rodulphus de Rarognia, domicellus, vicedominus de Seduno (?), dedit Nantelme, uxori sue, filie dni Gyroldi de Turre, militis, in avantagium sive ultra dotem suam, quidquid iuris, rationis, /402/ possessionis et dominii habet in tota parrochia et valle de Chauson.
Collect. de M. H. Bordier, volume d’extraits de chartes des arch. épiscopales de Sion, avant l’incendie de 1788.
63
Anno 1272, in januario. — Willelmus de Turre, domicellus, de laude Perrete sue uxoris, Christine et Agnetis filiarum suarum, dat Willelmo, seneschallo, tertiam partem domus sub Turre.
Collect. de M. H. Bordier, volume d’extraits de chartes des arch. épiscopales de Sion, etc.
64
ANALYSE.
Anno Dni 1277, kal. septembris, Rodulpho regnante, Petro episcopante. — Notum quod ego Anselmus de Saxons, domicellus, administrator et curator bonorum P(etri) filii quondam dni Ay(monis) de Turre, militis, de consilio dnorum Petri de Aent, Willermi de Ventona, Walteri de Chamoson et Willenchi de Grimisua, militum, quadraginta solidos Mauric. censuales quos nobilis vir Jacobus quondam de Contegio, domicellus, legauit capitulo Sedun. annuatim percipiendos et persoluendos dicto capitulo in tallia eiusdem Petri de Granges, assigno et asseto dicto capitulo memorato in dicta tallia nomine dicti Petri de Turre annuatim persoluendos, etc. Precipiens mistrali, etc.
Archives de Valère, à Sion, registre en mauvais état.
Observation. Jacques, vidomne de Conthey, décéda, selon le Nécrologe de l’église cathédrale de Sion (p. 290), le 29e décembre, et légua quarante sols annuels à la dite église sur le tiers de sa succession laissé par lui à son épouse Félise. C’est après ce seigneur que les sires de la Tour-Châtillon possédèrent le vidomnat de Conthey. (Voy. ci-devant, page 273 et suiv.)
65
Anno Dni 1287, 12 kal. februarii, Seduni, Rodulpho regnante, P(etro) episcopante. — Cum bone memorie dnus Henricus, episcopus Sedun., accepisset titulo pignoris a dno P(etro) de Turre, /403/ seniore, milite, et Willermo de Turre, domicello, XIIII libr. Maur. censuales in qua mensa episcopalis tenebatur eisdem annuatim super Contaminis et Plantatis pro XLVI marchis argenti, iidem miles et Willermus preceperunt dno P(etro) de Orons, episcopo Sedun., ut de dictis XIIII libr. censualibus dno Waltero de Chamoson, militi, genero dicti Willermi, in posterum responderet et dicta mensa episcopalis. Et idem Walterus dictas XLVI marchas solueret dno episcopo memorato ad redimendum pignus memoratum.
Arch. de Valère, à Sion.
66
ANALYSE.
Anno Dni 1290, 13 kal. novembris, in Valeria, Rodulpho regnante, Bonifacio episcopante. — Ego Henricus, filius dni Aymonis de Castellione, militis, et quondam Ysa(belle), filie dni Aymonis, mistralis Sedun., eiectus ab omni tutela, laudatione patris mei et laudatione domine Beatricis maiorisse Sedun., Aymonis de Gresiaco, domicelli, mariti sui, et Alaysie filie sue, vendidi capitulo Sedun. pro centum et XL libris Maur. michi solutis et pro una libra piperis ad magnum pondus annuatim soluenda predicte maiorisse et XX solidis placiti, homines meos feudatarios, redditus, nemora, pascua, jurisdictionem, dominium, etc., que habebam in loco de Magy. Assignans in garencia dicto capitulo omnia que habeo in parrochia de Bex et in territorio Sti Mauricii Agaun. Cuius garancie assignationem dicta dna Beatrix laudauit saluis usagiis suis. Dicta dna maiorissa fidelitatem et homagium quod sibi deberi asserebat pro rebus et hominibus venditis capitulo memorato remisit, ita tamen quod fidelitas remaneat sibi salua super bonis que dicti Henricus et pater eius tenent in feudum ab ipsa dna in territorio de Bacio. Et pro laude habuerunt dicta maiorissa et maritus suus decem libr. et decem sol.
Arch. de Valère, à Sion.
Anno Dni 1290, sexto ydus junii, in castro Valerie.— Ego Henricus, filius dni Aym. de Castellione, confiteor habuisse a capitulo /404/ Sedun. sexties viginti et VII libr. nomine venditionis de villa de Magy.
Arch. de Valère.
Observation. L’acte de reçu est ainsi antérieur à celui de vente.
67
ANALYSE.
Sans date, aux environs de l’année 1312.
Notum quod cum discordia verteretur inter dnum Ebalum Huboldi, canonicum Sedun., procuratorio nomine capituli Sedun. ex una parte, et Franciscum de Grisier, maiorem Sedun. ex altera, super eo quod dictus dnus Ebalus dicebat quod nobilis vir dnus Giroldus de Turre quondam, miles, auus dicti Francisci, legauerat in suo testamento XV solidos Maur. singulis annis in suo anniuersario diuidendos; item V solidos censuales pro vna lampade coram altari B. Marie in ecclesia inferiori ministranda; quare petebat medietatem dicti legati a dicto Francisco maiore tanquam herede pro medietate dicti Giroldi; dicto Francisco dicente pluribus de causis ad hec minime se teneri: tandem dicta discordia sedata est in hunc modum quod dictus Franciscus maior promisit dicto procuratori ex causa predicta soluere X solidos Maur. annuatim dicto capitulo pro anniuersario et lampade supradictis.
Arch. de Valère, volume d’extraits des registres de la chancellerie ou des minutaires des notaires.
Observation. — On apprend, par le document qu’on vient de lire et dont nous avons eu seulement connaissance depuis l’impression de notre texte, que François de Greysier, mayor de Sion, était le petit-fils de messire Girold de la Tour, chevalier, et qu’il tenait la moitié de l’héritage de ce seigneur. Or, nous savons d’un autre côté que ce mayor de Sion était fils du donzel Aymon de Greysier et de la mayoresse Béatrice, d’où il résulte que cette dernière était fille du prénommé Girold. Du reste, quelqu’important que soit ce document pour l’histoire des sires de la Tour, il ne résout cependant pas la question suivante posée par nous dans notre texte: Y a-t-il eu deux Girold de la Tour, chevaliers, l’un fils de l’autre (voy. ci-devant, de pag. 247 à pag. 250 inclusivement)? On se demande si cette moitié de la succession de son aïeul, parvenue à François de Greysier, seul fils du donzel Aymon et de la mayoresse /405/ Béatrice et consistant dans la mayorie de Sion, avec ses appartenances et sa maison forte, et le tiers de la seigneurie de Bex, formait sa part personnelle à cette succession, ainsi qu’il est naturel de le supposer, l’autre moitié de celle-ci ayant compris le vidomnat d’Ollon et les biens importants de la maison de la Tour situés dans le lieu de ce nom. (On se rappelle que, sous l’année 1305, le chevalier Bourcard de la Roche et son épouse Isabelle, qui était l’une des filles du donzel Aymon de Greysier, tenaient le vidomnat et les biens d’Ollon, et cela probablement en vertu d’arrangements faits avec les sœurs de la prédite Isabelle.) Ou bien l’on se demande si la dite moitié de la succession du chevalier Girold de la Tour, tenue par François de Greysier, représentait la part collective des enfants de la mayoresse Béatrice, l’autre part ayant passé à Nantelma, fille du chevalier Girold de la Tour et femme de Rodolphe de Rarogne. Mais, alors, quelle aurait été la part de succession dévolue à Aymon (III) de la Tour, fils du chevalier, Girold, apparaissant, avec son père, en 1260, dans le traité de paix et d’échange fait entre l’évêque de Sion et le prince Pierre de Savoie, et qui fut le principal héritier de son dit père et le possesseur de la terre de Châtillon? On le voit, la composition du mayor François de Greysier avec le chapitre de Sion n’éclaircit point l’obscurité de la question et nous semble plutôt faire présumer l’existence d’un Girold (II) de la Tour, fils de Girold (I), dont la succession aurait passé aux enfants de Béatrice, sa fille unique. Du reste, comme nous nous sommes imposé la règle, dans le présent Mémoire, de nous en tenir strictement aux documents et que ceux-ci ne distinguent pas deux Girold de la Tour, nous n’en admettons qu’un seul dans le tableau généalogique qui accompagne notre ouvrage. Ce Girold apparaît dès l’année 1232 jusques dans l’année 1265, inclusivement, et aurait été le père d’Aymon (III) de la Tour, de la mayoresse Béatrice et de Nantelma, épouse de Rodolphe de Rarogne. Nous faisons cela sans nous laisser arrêter par la circonstance très extraordinaire et contraire à l’usage rigoureusement suivi dans les grandes maisons, savoir que Béatrice aurait hérité de son père, au détriment de son frère Aymon, une part très importante des anciens biens patrimoniaux de sa maison. Cette Béatrice déjà mariée, paraît-il, en 1268 (voir pag. 248, note 3), serait, dans notre opinion, la fille de Jordane de Champvent.
La rectification d’un fait allégué par nous dans nos Recherches sur les dynastes de Cossonay, etc., et qui concerne les sires de la Tour, doit trouver sa place ici. Nous y avons avancé, ainsi que cela était alors admis, que Pierre de la Tour, sire de Bex, laissa deux fils: Girold et Aymon (III), dit de Châtillon (voir pag. 384). Or les documents nous ont appris, et nous l’avons indiqué dans le présent Mémoire, qu’Aymon de Châtillon était seulement le frère utérin du sire Girold de la Tour, et que son père se nommait Vautier, /406/ dit Loup de Châtillon. Il en résulte qu’Aymon de la Tour, fils du sire Girold, doit être désigné comme étant le 3me du nom, tandis que dans l’ouvrage précité (pag. 384 et la suivante) nous l’avons indiqué comme étant le 4e.
Une autre rectification, qui concerne notre ouvrage actuel, doit être ajoutée à la précédente. Prenant pour guide un historien distingué, nous avons indiqué (pag. 288) que Pierre (V) de la Tour, sire de Châtillon, avait été revêtu de l’office de vidomne de Sion sous l’épiscopat d’Aymon de la Tour, son oncle paternel. Il y a ici une méprise. Le vidomne de Sion, à cette époque, était bien un Pierre, étranger, toutefois, à la famille de la Tour. Ce vidomne était le fils d’un autre Pierre, aussi vidomne de Rarogne et de Sion, époux de Catherine de Pontverre et décédé entre les années 1309 et 1311, lequel était devenu vidomne de Sion en vertu d’un accord, fait en 1303, avec l’évêque Boniface, à la mort d’Antoine de Rarogne, vidomne de Sion et de Rarogne, qui mourut sans postérité. Ce dernier Pierre était le fils de Guillaume, sénéchal de Sion et d’Hélécha de Rarogne, tante paternelle d’Antoine, cité ci-dessus. On ignore à quelle famille appartenait le sénéchal Guillaume, auteur de la seconde race des vidomnes de Rarogne (et de Sion). Plusieurs auteurs le rattachent aux sires de la Tour, mais on est sans preuves à cet égard. Le vidomnat de Sion passa aux nobles de Villette, sires de Chevron, par le mariage d’Amphilésie, fille et héritière du vidomne Pierre (II), qui mourut en 1343 et dont l’épouse fut Jeannette de Blonay, avec Humbert de Villette, sire de Chevron. Ce vidomnat resta dans la famille de Villette-Chevron jusqu’à l’année 1560, époque où il fut acquis par la ville de Sion. (Communiqué par M. l’abbé Gremaud.) — Pour en revenir à Pierre (V), sire de Châtillon, si ce seigneur ne fut pas vidomne de Sion, il fut revêtu d’une haute charge en Vallais, car il est nommé dans plusieurs documents et entre autres dans un acte du 17 janvier 1341, avec la qualité de Recteur général du Vallais episcopal (Rector generalis terre Vallesie pro episcopo). (Communiqué par M. l’abbé Gremaud.) Cette haute fonction, probablement créée en sa faveur par l’évêque Aymon, son oncle paternel, et qu’il exerça encore sous le successeur de ce prélat, lui donnait indubitablement une grande autorité en Vallais. Toutefois les choses changèrent de face lors que Guichard Tavelli monta sur le siège épiscopal de Sion.
On trouve sous l’année 1291, le jour de la fête de Saint Laurent, à Morat, Pierre (IV), sire de Châtillon, bailli de Vaud, aïeul du sire Pierre (V), se portant garant du comte Amédée de Savoie, pour la somme de cent livres lausannoises, sur celle de deux mille des mêmes livres, que ce prince prenait alors l’engagement de payer à la ville de Berne. Plusieurs seigneurs des états du comte Amédée de Savoie se portèrent aussi les garants de celui-ci pour une somme pareille. (Voy. Zeerleder, Urkunden für die Geschichte der Stadt Bern etc., II, N° 835). Le même Pierre de la Tour, sire de Châtillon, en Vallais, /407/ donzel, par une charte, datée du 11e avril 1294, déclare que, en qualité de bourgeois de Berne, il jure l’alliance que cette ville venait de conclure avec celle de Fribourg. (Ed. von Wattenwyl, Geschichte der Stadt und Landschaft Bern, I, p. 181 et note 73 à la dite page). Néanmoins ce seigneur prit parti pour les Fribourgeois, contre les Bernois, dans la guerre qui donna lieu au célèbre combat de Dornbühl, en mars 1298, où les Bernois remportèrent une victoire décisive. (Ibidem, p. 186. Selon l’auteur que nous venons de citer, Pierre de la Tour aurait été bailli soit châtelain du Vallais savoisien.)
68
Anno Dni 1329, 5 kal. maii, Seduni. — Cum discordia verteretur inter Giroldum Anthonii de Villanoua et Perrodum eius filium ex una parte et Mermetum filium dicti Giroldi ex altera, super eo quod dictus Giroldus dicebat quod omnimoda encheta bonorum et hereditatis quondam domini Petri de Turre, militis, et Jaqueti de Turre de Granges ad eum tanquam proximiorem heredem dictorum Petri et Jaqueti pertinere debebat, etc.
Arch. de Valère, à Sion.
69
Anno Dni 1332, 12 die junii, in civitate Sedun.— Perretus, mistralis de Neynda, confessus est se esse hominem Perrodi de Turre, domini Castellionis, in Vallesio, et ab ipso tenere in feudum homagii ligii mistraliam de Neynda et mistraliam de Fey cum officio earumdem, juribus et pertinenciis. Dictus Perrodus tanquam verus dominus de Fey habet merum et mixtum imperium in eodem loco.
Arch. de Valère, à Sion.
70
Anno Dni 1333, 3 kal. marcii, Seduni. — Mermetus de Olono, domicellus, successor in bonis quondam dni Petri de Turre de Granges, militis, et Jaqueti de Turre de Granges, domicelli. (Difficulté au sujet d’une vigne située à Huvrie, provenant des biens du dit Pierre de la Tour.)
Arch. de Valère, à Sion.
71
Anno gracie 1232, Agauno. — Giroldus, filius domini Petri de Turre, in gageria quam tenebat apud Olons a domino Aymone, /408/ auunculo suo, addidit X libras quas persoluit Vldricus li Bochuz ex parte dicti Giroldi. Si dictus dominus Aymo predictam gageriam uellet uendere ante omnes dimittet eam nominato Giroldo pro precio quo eam vendebat Guigoni de Sto-Triphone.
Arch. de l’abbaye de St-Maurice.
Observation. Nous n’avons pas parlé de ce document dans notre texte, par ce qu’il nous est parvenu depuis l’impression de celui-ci. On doit supposer que les biens, à Ollon, engagés par le sire Aymon (II) de la Tour à son neveu Girold, étaient des alleux, dont il avait la libre disposition, puisqu’il les avait précédemment vendus à Guigues de Saint-Triphon. Cette dernière circonstance indique que la dite vente avait eu lieu sous clause de rachat et qu’Aymon de la Tour était rentré en possession des biens précités. Le sire Pierre de la Tour, père de Girold, était encore vivant en 1232, date du document que nous venons de rapporter.
En terminant le présent Mémoire, nous devons faire observer que le Nécrologe de l’église cathédrale de Sion mentionne deux la Tour, au sujet desquels nous n’avons pu trouver aucune lumière. Ce document indique (p. 273), sous le 24e juin, le décès d’un Morard de la Tour (Morardi de Turri), et (pag. 290), sous le 19e décembre, celui d’un autre la Tour, dont le prénom n’est pas lisible. On en distingue seulement les trois dernières lettres, sa voir: nti (il faudrait sans doute lire ntus, au nominatif). Ce dernier la Tour légua une vigne à l’église de Sion. Appartenaient-ils, l’un et l’autre, à la famille des sires de la Tour, de Sion?