SUPPLEMENT
938 *
Guillaume de Gruyère, chantre de l’église de Lausanne, prête hommage à Philippe, comte de Savoie, pour le château de Gruyère.
Voyron, 1269 (1270), janvier 11.
Archives de Turin
Ego Guillelmus de Grueres, cantor ecclesie Lauxonensis, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod, cum ego castrum de Grueres cum suis pertinenciis teneam in feodo ab illustri viro dno Philippo, Sabaudie et Burgundie comite, supradictum feodum recognosco et dictum castrum cum pertinenciis ab ipso me tenere, et sibi homagium ligium facio pro dicto castro et pertinenciis, fidelitatemque me servaturum sibi promitto. In cuius rei testimonium sigillum meum duxi presentibus litteris apponendum. Datum apud Voyronem, die sabbati post Circoncisionem Dni, anno eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo nono.
939 *
Hommage prêté à Philippe, comte de Savoie, par Pierre II, comte de Gruyère, et son frère Guillaume, pour les châteaux et mandements de Gruyère et d’OEx.
Chillon, 1271, décembre 16.
Archives de Turin. — H. G. I, 105.
Nos Petrus, comes Gruerie, et nos Guillelmus, cantor Lausanensis, frater eius, notum facimus universis presentes litteras /626/ inspecturis quod nos tenemus in feudum ligium ab illustri viro dno Philippo, Sabaudie et Burgundie comite, ratione comitatus Sabaudie, castrum de Grueria et castrum de Heiz, cum mandamentis, pertinenciis et territoriis dictorum castrorum, exceptis villa de Prato, sita in castellania de Heiz, et villa de Prengie et Socens et Estavenens et nemus de Boleri, existentibus in castellania de Grueria. Promittentes dicto dno comiti, sub fidelitate in qua eidem tenemur et per iuramentum super sancta Dei Evangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum, quocienscumque contingerit ipsum dnum comitem guerram habere, ipsum dnum comitem de dictis castris iuvabimus, tanquam principales guerre, et ipsum et gentem suam in castris predictis retornabimus et predicta castra ad guerram faciendam eidem deliberabimus, quocienscumque ab ipso vel eius dicto mandato fuerimus requisiti. In cuius rei testimonium nos dictus comes Gruerie et Guillelmus, frater eius, sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda, rogantes venerabilem patrem Iohannem, episcopum Lausan., ut sigillum suum presentibus apponat. Nos siquidem dictus episcopus; ad preces et requisitionem predictorum, sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus in testimonium omnium predictorum. Datum apud Chillonem, die mercurii post festum beate Lucie virginis, anno Dni millesimo ducentesimo septuagesimo primo.
Cette charte et les suivantes, que M. Hisely n’a connues que par des extraits incomplets et incorrects, serviront à rectifier quelques inexactitudes de l’Histoire de Gruyère (I, 105 et suiv.), et à compléter le récit des relations entre les comtes de Savoie et de Gruyère.
940 *
Hommage prêté à Philippe, comte de Savoie, par Pierre II, comte de Gruyère, son frère Guillaume, et Pierre de Gruyère, fils du comte, pour le Vanel, Gessenay, Grangettes, le Châtelard, Morlon, la Tour de Trême et tous leurs alleux.
Chillon, 1271, décembre 16.
Archives de Turin. — H. G. I, 105.
Nos P(etrus), comes Gruerie, et nos Guillelmus, cantor Lausanen., frater eius, et ego Petrus de Grueria, filius dicti comitis, /627/ notum facimus quod nos accepimus in feudum et constituimus nos tenere in feudum ligium ab ill. viro dno Philippo, Sabaudie et Burgundie comite, castrum del lo Vanel cum appendiciis eiusdem castri, et terram et homines de Gisinne, item villam de Grangetes et territorium ipsius ville, et homines et villam de Castellario 1 et villam de Mellons 2 , cum territoriis et hominibus predictarum villarum, item Turrem de Trema cum appendiciis et territoriis dicte Turris, et omnia feuda, fidelitates et homagia in quibus tenentur nobis nobiles aut innobiles, qualescunque existant, et generaliter quicquid habemus vel habere debemus de allodio, ubicunque existat. Et pro istis feudis ego dictus Petrus, filius dicti comitis de Grueria, de voluntate et mandato patris mei et avunculi predictorum, feci homagium ligium dicto dno comiti Saubaudie pro se et heredibus suis seu assignatis in comitatu Sabaudie. Promittimus eciam nos dictus comes Gruerie et dictus Guillelmus et ego dictus P. dicto dno comiti Sabaudie, sub fidelitate in qua eidem tenemur et per iuramentum super sancta Dei Evangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum nostrorum, quod quocienscumque contingerit ipsum dnum comitem guerram habere, ipsum dnum comitem de tota terra nostra iuvabimus tamquam principales guerre et ipsum et gentem suam in castris et fortaliciis nostris retornabimus, necnon castra et fortalicia nostra ad guerram faciendam eidem deliberabimus, quocienscumque ab ipso vel eius certo mandato fuerimus requisiti. Et pro hiis supradictis confitemur et recognoscimus nos habuisse et recepisse a dicto dno comite Sabaudie mille lb. Laus. in quibus tenebamur eidem dno comiti pro custodia castri nostri de Grueria et eramus sibi propter hoc obligati in dicta pecunie quantitate. In cuius rei testimonium nos dictus comes Gruerie et Guillelmus frater eius sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda, rogantes nichilominus venerabilem patrem I(ohannem), Dei gracia episcopum Lausan., ut sigillum suum apponat presentibus in testimonium veritatis. Et ego dictus P., cum sigillum proprium non habeam, rogavi dictum dnum episcopum ut pro me sigillum suum apponat presentibus /628/ litteris. Nos siquidem dictus episcopus ad preces et requisicionem predictorum et pro predicto Petro de Grueria sigillum nostrum presentibus apposuimus in testimonium omnium predictorum. Datum et actum apud Chillonem, die mercurii post festum beate Lucie virginis, A. Dni millesimo ducentesimo septuagesimo primo.
941 *
Pierre II, comte de Gruyère, confie la défense de ses terres et les remet à Philippe, comte de Savoie, qui lui donne en compensation la tour de Vevey.
Romont, 1272, juillet 11.
Archives de Turin. — H. G. I, 105.
Nos Petrus, comes Gruerie, et nos Guillelmus, cantor Lausan., et Petrus, filius dicti comitis, notum facimus quod, cum nos terram de Gruery et del lou Vanel, de Castro de Uys (OEx) et de Turre de Trema, propter potenciam inimicorum nostrorum et defectum sumptuum tenere et defendere non possemus et rogavimus ill. virum et carissimum dnum Philippum, Sabaudie et Burgundie comitem, ut ipse predictam terram et castra et omnia que habemus et ad nos pertinent infra fines dictorum locorum, que omnia confitemur et recognoscimus esse de feudo suo, tenenda et defendenda reciperet et nobis pro sustentatione nostra aliqua de bonis suis interim tenenda concederet; dictus comes precibus nostris inclinatus dictam terram nostram recepit, et turrim Viviaci cum fructibus et exitibus dicte Turris Viviaci nobis concessit, dum dictam terram tenebit. Nos vero eidem dno comiti promittimus, bona fide et per iuramentum super sancta Dei Evangelia prestitum et sub obligatione dicte terre nostre, dictam turrim Viviaci et iura ipsius ad opus dicti dni comitis servare et defendere, et valorem fructuum dicte turris Viviaci, et omnes expensas quascumque fecerit ipse vel alius pro eo pro custodia dictorum castrorum vel pro bastimentis ad defendendum necessariis, reddere et restituere eidem integraliter et perfecte, deductis tamen et compensatis in predictis fructibus quos dictus dnus comes vel alius pro eo percipiet in predicta terra nostra; et promittimus de expensis et receptione fructuum terre nostre credere predicto dno comiti vel hiis quos pro se constituerit in dicta terra sine testibus et alia probatione. Dictus /629/ vero dnus comes nobis dictam terram reddere tenetur quocienscunque, facta eidem satisfactione de expensis, eum super hoc duxerimus requirendum. Et nos tunc tenemur eidem restituere terram Viviaci cum pertinenciis sine diminutione qualibet, prout eam nobis tradit. Promittimus insuper per idem iuramentum eidem dno comiti et hiis quos pro se in dicta terra constituerit, prestare consilium et auxilium per nos et nostros ad dictam terram defendendam et nullatenus aliquod impedimentum opponere quominus dictus dnus comes vel hii quos pro se in terram constituerit, dictam terram, fructus et exitus eiusdem teneat, quousque sibi satisfecerimus de predictis. Promittimus insuper per idem iuramentum quod quamdiu dictus dnus comes treugas habebit cum comite Rodulpho et Friburgensibus et illis de Corberiis, nos predictis vel alicui predictorum vel in bonis ipsorum de predicta terra vel de turre Viviaci vel de alia terra predicti dni comitis non offendemus per nos vel nostros, nec sustinebimus ab aliquibus de nostris offendi; quod si faceremus, promittimus sub obligatione bonorum nostrorum emendare ad voluntatem dni comitis. Nos vero dictus Philippus, Sabaudie et Burgundie comes, predictam terram tamquam feudum nostrum recepimus, et fructus et exitus dicte turris Viviaci eis concedimus percipiendos, quamdiu dictam terram tenebimus; et promittimus bona fide predicta castra sua cum pertinenciis que nobis tradiderunt, reddere et restituere, quociens nos super hoc duxerint requirendos, facta prius satisfactione de expensis et fructibus turris Viviaci, prout superius est expressum. In cuius rei testimonium nos predictus Philippus, comes Sabaudie et Burgundie, et nos predictus Petrus, comes Gruerie, pro nobis et dicto Petro filio nostro, quia sigillo carebat, et nos dictus Guillelmus, cantor Lausan., sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda. Datum apud Rotundummontem, die lune post octabam apostolorum Petri et Pauli, A. Dni millesimo ducentesimo septuagesimo secundo.
/630/942 *
Pierre II, comte de Gruyère, et Pierre, son fils, vendent à Philippe, comte de Savoie, tout ce qu’ils possèdent à Grangettes, au Châtelard et à Estévenens, pour le prix de 280 livres.
1274, mai 7.
Archives de Turin.
Nos Petrus, comes Gruerie, et ego Petrus, filius eius, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod, cum nos adeo essemus adgravati honere debittorum quod absque bonorum nostrorum venditione creditoribus nostris satisfacere non possemus, nec comode inveniremus emptorem qui bona nostra emeret infrascripta, nos pro nobis et successoribus nostris vendidimus et traddidimus ex causa pure venditionis illustri viro dno Philippo, Sabaudie et Burgundie comiti, recipienti nomine suo et successorum suorum, qui ea emit ad instanciam et preces nostras, universa et singula que habemus apud Grangetas et apud Castellarium et apud Estevenens 1 et infra dictorum locorum territoria et confines, videlicet terras cultas et incultas, prata, nemora, vineas, domos, feuda, homines, vassallos, servicia, tallias et omnia alia usagia et quicquid iuris et rationis habebamus vel nobis competebat vel competere poterat quacumque occasione in dictorum locorum territoriis et confinibus, videlicet a grangia de Moles 2 tendendo versus Wistarnens, et a Wistarnens tendendo versus Berlens, et a Berlens tendendo per Massonens versus Oggo, et quicquid appendet territoriis dictarum villarum ubicumque sit, aut in dictis confinibus vel extra, exceptis feudis Uldrici de Ferlens et Rodulfi de Massonens, que omnia sunt de feudo dicti dni comitis, pro precio quatuordecim viginti lb. Laus., quod precium confitemur a dicto dno comite habuisse et integre recepisse. Renunciantes exceptioni non habiti precii et non recepti et pecunie non numerate et omni doli mali et in factum actioni. Constituentes nos universa et singula supradicta nomine dicti dni comitis tenere et possidere, quousque /631/ de hiis per se vel per alium corporalem adprehenderit possessionem, quam adprehendere possit propria auctoritate, quando et sicut voluerit, tali modo quod dictus dnus comes, heredesque et successores sui res predictas venditas deincepx titulo emptoris habeant, teneant et possideant et de eisdem faciant ad eorum omnimodam voluntatem, sine contraditione nostra vel alterius persone. Promisimus etiam per stipulationem, omnia alia bona nostra pro emptione dictarum rerum venditarum pignore obligando, pro nobis et nostris successoribus res predictas eidem dno comiti et suis manutenere in pace, ab omnibus deffendere et salvare, et si quid plus valent dicte res dicto precio, donavimus eidem dno comiti et suis puro dono. Renunciantes legi dicenti venditionem recindi posse si venditor ultra dimidium iusti precii decipiatur, vel posse peti quod iustum precium suppleatur. Hanc autem venditionem et omnia et singula supra dicta rata et firma habere et tenere promisimus perpetuo pro nobis et successoribus nostris et ea inviolabiliter observare, renunciantes omni iuris et legum auxilio, quo mediante contravenire possemus. In quorum omnium testimonium nos predictus Petrus, comes, presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus et rogavimus una cum dicto filio nostro sigillum curie Lausan. apponi; et nos officialis sigillum dicte curie presentibus apposuimus ad preces dictorum venditorum, ad maiorem rei firmitatem et testimonium premissorum. Datum die lune septimo maii, anno Dni millesimo ducentesimo septuagesimo quarto.
943 *
Pierre II, comte de Gruyère, et Pierre, son fils, reconnaissent tenir en fief du comte de Savoie diverses terres qu’ils possèdent en vertu d’un échange fait avec Guillaume, Rodolphe, Richard et Girard de Corbières.
1278, juillet.
Archives de Turin.
Nos Petrus, comes Gruerie, et Petrus, filius eius, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod, cum illustris vir dnus Philipus, Sabaudie et Burgundie comes, de voluntate et consensu nostro et ad requisicionem nostram laudaverit pro allodio /632/ dno Guillelmo, Radulpho, Richardo et Girardo de Corberiis fratribus quasdam res que erant de feudo ipsius dni comitis, et quas ab eo in feudum tenebamus, et quas dictis dno Guillelmo, Radulpho, Richardo et Girardo de Corberiis pro bono pacis et per compositionem inter nos et ipsos permuttavimus seu in escambium dedimus ad quasdam res ipsorum dni Guillelmi, Radulphi, Richardi et Girardi, que de puro eorum allodio erant, nobis ab ipsis traditas et adsignatas, nos pro illis rebus que de feudo dicti dni comitis erant et in recompensacionem earum, illas res quas a dictis dno Guillelmo, Radulpho, Richardo et Girardo nomine permuttacionis seu escambii et de puro eorum allodio recepimus, que res inferius singulariter exprimuntur, in feudum accipimus et recipimus a dicto dno Philippo, comite Sabaudie et Burgundie, et successoribus suis in comitatu Sabaudie, et in augmentum feudi quod ab ipso dno comite tenemus, cum usamentis earumdem, confitentes et asserentes nos tenere in feudum ab ipso dno comite et successoribus suis in comitatu Sabaudie dictas res que inferius exprimuntur, cum aliis contentis in litteris nostris, pro quibus ad homagium ligium et fidelitatem tenemur eisdem. Res autem quas a dictis dno Guillelmo, Radulpho, Richardo et Girardo de Corberiis in permutacionem seu escambium recepimus de eorum puro allodio et a dicto dno comite in feudum et in augmentacionem feudi accipimus et recipimus, sunt hee. Videlicet trescente quinquaginta pose terre et prata ad quater viginti et novem carratas feni, que sita sunt apud OEz. Item quater viginti una posa terre et prata ad quadraginta et tres carratas feni, que sita sunt apud Lessot in planis et in montibus et in fenagio de Quus. Item quinquaginta pose et dimidia terre et prata ad undecim carratas feni, que sita sunt apud Nigram aquam. Item novies viginti due pose terre et prata ad quinquaginta novem carratas feni, que sita sunt apud Vilar. Item quinque pose terre et prata ad duas carratas feni, que sita sunt apud Estavanens. Item sexaginta quinque pose terre, que site sunt apud Sadour et Lubons. Item decem et septem pose terre et prata ad quatuor carratas feni, que sita sunt apud la Chinal. Item decem et septem pose terre et una carrata feni, que site sunt apud Espanye. In quorum omnium testimonium presentibus litteris nos dictus comes pro nobis et Petro filio nostro sigillum nostrum duximus apponendum. /633/ Datum anno Dni millesimo ducentesimo septuagesimo octavo, mense iulii.
Sceau pendant.
944 *
1289, avril 18. Reconnaissance prêtée par Pierre II, comte de Gruyère, et par Rodolphe, son neveu, au comte Amédée V de Savoie, des châteaux de Gruyère, de Monsalvens, du Vanel et d’Oyes.
Arch. de Turin.
945 *
Amédée V, comte de Savoie, promet de protéger Richard de Corbières, seigneur de Bellegarde, qui lui a fait hommage pour le château de Montsalvens, et pour vingt-cinq livrées de terre, situées à Morlon et à la Chenaux.
1291, septembre 24.
Archives de Turin.
Nos frater B(orcadus), Dei paciencia abbas de Humilimonte, Lausan. dyocesis, notum facimus universis quod nos vidimus litteram sanam et integram, sigillo illustris principis dni Amedei comitis Sabaudie sigillatam, in hec verba. Nos Amedeus, comes Sabaudie et in Ytalia marchio, notum facimus universis quod, cum vir nobilis Richardus de Corberiis, dnus de Belagarde, dilectus noster, a nobis in nobili feodo, nomine unius liberi sui quem habet vel habebit a Iaqueta, nunc uxore sua legitima, receperit quidquid iuris habet in castro et in appendiciis de Monsalvens, nomine gagerie eidem Richardo a dno Petro, comite de Grueria, et suis heredibus facte, et viginti quinque libratas sui proprii patrimonii situatas apud Mollons et in la Chinauz, ita quod si contingeret predictum comitem de Grueria vel suos heredes redimere dictum castrum, ex tunc dictus Richardus seu heres suus pro homagio dicti castri de Montsalven seu appendiciarum dicti castri nullatenus nobis seu nostris heredibus teneretur, nisi tantum pro illis viginti quinque libratis terre superius nominatis. Quod feodum dictus Richardus deservire tenetur nomine dicti liberi sui contra omnes, excepto dno … rege Romanorum qui pro tempore fuerit, dno de Kiburch et dno Ludovico de Sabaudia, fratre nostro, /634/ quos dictus Richardus deservire tenetur de suo proprio corpore et de feodis que ab ipsis tenet seu teneret; de reliquo vero nos iuvare tenetur pro viribus bona fide, donec dictus filius eius ad etatem devenerit, quod possit dictum feodum deservire et nos bona fide tamquam homo noster ligius adiuvare. Nos promisimus bona fide et promittimus pro nobis et nostris successoribus dictum Richardum cum suis heredibus deffendere, guerentire et salvare contra omnes, ubicumque in suis tenementis, investituris, gageriis, possessionibus et bonis suis et rebus aliis quibuscumque, sicut bonus dnus tenetur suum bonum vassallum deffendere et salvare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum apposuimus huic scripto. Datum feria secunda ante festum beati Michaelis, anno Dni millesimo ducentesimo nonagesimo primo. Et nos abbas predictus sigillum nostrum presentibus apposuimus in testimonium visionis predicte. Datum anno Dni quo supra, in octava beati Michaelis.
Sceau pendant.
946 *
1301 (1302), mars. Trêve accordée à la ville de Fribourg par Agnès d’Englisberg, dame d’Illens et d’Arconciel, Pierre,seigneur de Gruyère, son frère, et la communauté d’Arconciel.
Recueil diplomatique du C. de Fribourg, II, 14.
1302, mai. Prolongation de la trêve précédente.
Ibid. 16.
947 *
Pierre III, comte de Gruyère, et ses neveux Perrod et Johannod, en suite d’une sentence arbitrale, renoncent, en faveur de Louis de Savoie, seigneur de Vaud, à toutes leurs prétentions sur les noires joux de Neirmont, moyennant une somme de deux cents livres.
1315, juillet 5.
Archives de Turin.
* Nos Petrus, comes et dnus Gruerie, Perrodus et Iohannodus de Grueria, nepotes dicti dni Petri, notum facimus quod cum super /635/ discordia que vertebatur inter nos, ex una parte, et ill. virum dnum Ludovicum de Sabaudia, dnum Waudi, ex alia, super nigris juribus de Neirmont, nos et dictus dnus Ludovicus compromisimus in nobiles viros dnum Iacobum de Bocesel, militem, ballivum Waudi, dnum Iohannem Wicherein et dnum Willelmum Chantonay, milites, tanquam amicos communes; et dicti amici, facta super premissis inquisitione diligenti, pronunciaverunt concorditer quod tota dicta juris cum suis pertinenciis ex nunc dicto dno Ludovico et eius heredibus in perpetuum pleno iure debeat remanere, prout protenditur inter aquam dictam Treyma et aquam dictam Syonsi, exceptis quibusdam rebus quondam venditis infra dictos limites per nobilem virum dnum Petrum, quondam comitem Gruerie, avum notrum dicti Petri, rev. patri in Christo dno Willelmo, quondam episcopo Lausan., et excepto feodo quondam Perrodi de Muris, domicelli, et feodo Iohannodi de Eppagnie, sitis in territorio de Wadens, et exceptis rebus quas tenet a nobis in eodem territorio Margarita dicta de Muris; nos dictam pronunciationem ratam et gratam habentes pro nobis et nostris heredibus predicto dno Ludovico quitamus, concedimus et guerpimus quidquid iuris, proprietatis, dominii et iurisdictionis nos in dictis juribus, ultra predicta excepta, habebamus, pro ducentis lb. bon. Laus. nobis a dicto dno Ludovico solutis nomine dicte quitacionis per compositionem de predictis factam inter nos. Promittentes, etc. Renunciantes, etc. In quorum omnium testimonium nos dicti Petrus comes et Perrodus pro nobis sigilla nostra presenti littere duximus apponenda; et ego dictus Iohannodus, quia sigillum non habeo, pro me sigillo dni abbatis de Humilimonte rogavi presentem litteram sigillari. Datum sabato post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli, A. Dni millesimo trecentesimo quinto decimo.
948 *
1317, mai. Nos Girardus filius quondam Fatui de Montet, curati (curatus) de Oyez, et Vulliermus de la Rassonery, clericus, notum facimus quod cum discordia verteretur inter me dictum curatum, de una parte, et me dictum Vuilliermum, ex altera, super eo quod ego dictus curatus dicebam quod predecessores dicti Vuilliermi possiderunt et adhuc possidet idem Vuilliermus minus /636/ iniuste et in preiudicium dicte ecclesie mee officium matricularie de la Rassonery capelle agnesse (annexe) dicte ecclesie mee de Oyez, item recollecturam decime primicie et messis quam habeo seu habere debeo nomine quo supra a fonte dicto Choudannaz usque ad la Tinaz, et ad ipsos dicebam dictum officium et dictam recollecturam pertinere non debere; dicto vero Vuilliermo contrarium asserente et dicente se et predecessores suos laycos, a quibus causam sive titulum habuit, fuisse in possessione paciffica vel quasi dicte matricularie et recollecture sue iusto titulo, tanto tempore cuius contrarii memoria non existit. Tandem inquisita veritate super iure meo et ecclesie mee et dicti Vuilliermi inveni per probos homines et antiquos dicte parrochie de Oyez et de la Rassonery quod predecessores dicti Vuilliermi layci fuerunt et adhuc est idem Vuilliermus in possessione paciffica vel quasi predictarum matricularie et recollecture, tanto tempore cuius contrarii memoria non existit, et quod officium dicte matricularie per homines laycos consuevit exerceri, et quod predecessores dicti Vuilliermi successive continuata possessione vel quasi tanquam dictum officium datum ab antiquo per predecessores meos dictis predecessoribus suis. Officium vero dicti matricularii tale est. Videlicet quod matricularius cum expensis suis administret dicte capelle aquam benedictam cum sale, pulset campanam tempore competenti et apponat luminare diebus competentibus, ita quod rector sive curatus dicte capelle administret candelas seu oleum pro lampadibus dicte capelle, et quod pro predictis primicia, decima et messe michi et meis predecessoribus dictus matricularius reddebat et solvebat quolibet anno octo modios cum octo cupis bladi, videlicet unum modium fabarum, tres modios cum novem cupis ordei et tres modios cum undecim cupis avene. Iura autem matricularie sunt hec. Videlicet quod matricularius diebus dominicis de panibus qui offeruntur altari dicte capelle debet habere illum quem duxerit eligendum. Item dou trentanye tres den. Item decimum den. oblationum que offeruntur altari dicte capelle festis annualibus. Item medietatem messis supradicte; aliam vero medietatem computet in predictis octo modiis cum octo cupis bladi, et alia si qua per predecessores dicti Vuilliermi consueverunt in dicta capella percipere, quod possit per probos homines fide dignos testifficari et de /637/ iure debeat valere. Ego vero dictus curatus, nomine meo et ecclesie mee predicte, possessionem dicti officii matricularie et recollecture eidem Vuilliermo et suis heredibus confirmo et ipsas eisdem concedo in emphiteosim. Dans eidem Vuilliermo et suis heredibus in augmentationem dicte emphiteosis imperpetuum corvatas pertinentes dicte capelle quos debent habitantes infra dictos limites, pro qua michi debebant quolibet anno tres bichetos ordei censuales, videlicet pro uno castrone vivo mediocri solvendo quolibet anno S. Marie Magd. in festo pro recompensatione dictorum trium bichetorum. Accenso etiam et in emphiteosim do dictam decimam, primiciam et messem eidem Vuilliermo et suis heredibus sive sint clerici aut layci pro predictis octo modiis cum octo cupis bladi. Ego vero predictus Vuilliermus promitto premissa solvere, etc. Nos autem officialis curie Lausan., facta per nos diligenti inquisitione utrum predicta essent vera et cederent in utilitatem ecclesie predicte de Oyez, predictis auctoritatem nostram interposuimus et decretum, servata omni solennitate que in talibus debet et consuevit observari. Sub sigillo curie Laus. et curati de Oyez. Datum et actum mense maii, A. Dni millesimo tercentesimo septimo decimo.
Pro copia collatione cum originali facta.
Humbertus de Myenciez.
Arch. de Rossinière.
949 *
1319, avril. Vente faite par Pierre de Gruyère, coseigneur de Corbières, en faveur de Perrod, Johannod et Rodolphe Blanc de Corbières, de la grande dîme du dit lieu, pour le prix de 120 livres.
Arch. de Turin.
950 *
1337, juin 10. Nos Petrus, comes et dnus de Grueria, et Petrus de Grueria, dnus de Vanello, eius nepos, notum facimus quod nos omnes res et possessiones quas dnus Ulricus de Stretlingen, curatus de Spietz, tenet et possidet et de quibus idem curatus est ad presens in possessione a loco dicto Seminica superius usque ad /638/ Blamchemborch, et usque ad terram nostram dicti dni de Vanello, non turbabimus dictum curatum per nos vel per alium; et hec predicta, promittimus habere rata, bona fide nostra loco iuramenti prestita et contra non venire. In cuius rei testimonium nos dnus Gruerie et dnus Vanelli predicti sigilla nostra apposuimus huic scripto. Datum die martis post festum Pentecostes, A. Dni M° CCC° tricesimo septimo.
Archives de la familie d’Erlach, au château de Spiez.
951 *
1341 (1342), février 1. Ego Iohannes de Grueria, dnus de Monsalvein, miles, de laude dni Petri, comitis Gruerie, patrui mei, et dni Petri de Grueria, dni de Vanello, militis, considerans fidelitatem dilectorum fidelium nostrorum de villis de Rassoneria et de Cuves, consideratisque multis gratis serviciis michi a dictis hominibus impensis, in recompensacionem dictorum serviciorum et pro quater centum lb. bon. Laus., ipsos homines et fideles nostros, heredesque eorumdem quito et absolvo in perpetuum super universis exactionibus, prestacionibus seu levis pecuniariis et subsidiis et de omni missiliaria. Quitans insuper supradictos homines de omnibus jornenis pro quibus hactenus michi dare consueverant sex den. Laus., tali condicione addita quod dicti homines debent michi dictas jornenas facere perpetuis temporibus, vel per alias personas interpositas equivalencias infra parochiam ipsorum tantum et non extra, eo casu quo necesse in aliquo michi esset. Salvis tamen et retentis in premissis michi et meis calvacata, banno calvacate, meroque et mixto imperio et iuridicione omnimoda in dictis hominibus. Sub sigillis dictorum Iohannis de Grueria, dni de Monsalvein, Petri comitis et Petri de Grueria, dni de Vanello. Datum prima die mensis februarii, A. Dni M° CCC° quadragesimo primo.
Sceau pendant.
Arch. de Rossinière.
952 *
1346, avril 16. Investiture accordée par le comte Amédée VI de Savoie, en la présence de Louis de Savoie, seigneur de Vaud, et /639/ du comte Amédée de Genève, ses tuteurs, en faveur de Pierre, comte de Gruyère, des fiefs par lui possédés, avec prestation de fidélité par ce dernier, de la même manière qu’il l’avait prêtée au comte Aymon, père du dit comte Amédée.
Arch. de Turin.
953 *
1350, septembre 18. Contrat de mariage entre Rodolphe, fils du comte Pierre IV de Gruyère, et Marguerite, fille de Humbert Allamand, seigneur d’Aubonne.
Archives de Turin.
954 *
1354, avril 28. Nos Petrus, comes et dnus Gruerie, accensamus Nicolao et Heinrico, fratribus, filiis quondam Rodulphi dicti Kablessi de Bistza, de Gissineis, et Burino filio quondam Petri fratris dictorum Nicolai et Heinrici et eorum heredibus totum tenementum quod a nobis tenere solebat Martinus de Obecka quondam, situm in villa et territorio de Obecka, et serniam dicti quondam Martini, quam a nobis tenebat, dictam Bruch, videlicet pro sexaginta sol. albe monete in Berno communiter usualis census et pro septem lb. bon. Laus. quas ob causam intragii ab eisdem censeriis recepimus. Sub sigillo dicti comitis. Datum vicesima octava die mensis aprilis, A. Dni millesimo CCC° quinquagesimo quarto.
Archives de la famille d’Erlach, au château de Spiez.
955 *
1360. Petrus, filius Roleti de Clerie de Grueria, legavit ecclesie de Grueria in testamento suo recepto manu dni Iohannis Corsie, curati dEscharlens, quatuor cupas frumenti, item quinque sol. census quos debet Roletus Girard de Turri super duabus posis terre, quarum una posa cum dimidia iacet in territorio Turris, iuxta terram quam tenet Petrus de Bullo, domicellus. M. CCC. LX.
Archives du clergé de Gruyère, ancien inventaire.
/640/956 *
Sans date. Iohannes, filius Roleti de Clerie, domicelli, legavit (ecclesie Gruerie), de laude Ysabelle eius matris, tres bichetos frumenti et recognovit eos debere causa venditionis per curatum facte pro IIIIor lb. habitis a curato nomine ecclesie supra eorum possessiones in territorio deis Abergiou, et partitur cum Iohannodo, filio Perrodi de Clerie, domicelli de Grueria.
Ibidem.
957 *
Sans date. Ysabella, relicta Roleti de Clerie domicelli, et Petrus, dictorum coniugum filius, vendiderunt ecclesie Gruerie decem sol. census pro decem lb. a predicto curato habitis supra pratum eorum deis Siernes, in territorio seu dominio Turris Treme.
Ibidem.
958 *
1365, septembre 25. Quittance passée par Philibert et Jean, fils de Guillaume de la Balme, à Guillaume de Grandson, de la somme de 9000 florins d’or à eux adjugés par la sentence arbitrale, prononcée par le comte Amédée de Savoie, sur les différends qu’il y avait entre les dits frères, et Jeannette, fille d’Humbert Allamand, seigneur d’Aubonne et de Coppet, épouse d’Otton de Grandson, fils du dit Guillaume, Héléonore, femme de François de Pontverre, fille du dit Humbert Allamand, et Rodolphe de Gruyère, en la qualité de père et légitime administrateur de ses enfants nés de Marguerite, autre fille du dit Humbert Allamand, pour regard du château d’Aubonne et autres biens délaissés par ce dernier, avec nouvelle cession faite par les dits frères de la Balme, en faveur du dit Guillaume de Grandson, de tous leurs droits sur le château et dépendances d’Aubonne.
Arch. de Turin.
959 *
1377 (1378), février 23. Nos Rodulphus, comes et dnus Gruerie, notum facimus quod cum nos de novo fieri fecimus extentas /641/ nostras in Rassoneria et apud Cuves, dictique homines nostri, timentes ne in aliquo offenderint seu recte non recognoverint atque obliti fuerint in recognicionibus, supplicaverunt nobis ut eisdem super dicto deffectu, si quis esset, graciam impenderemus. Nos prefatus comes, consideratis multis serviciis nobis per dictos homines impensis, concedimus eisdem pro nobis, dno Iohanne de Grueria, milite, fratre nostro, et nostris heredibus, pacta que inferius declarantur. Et primo quod si aliquis predictorum hominum non recognoverit recte res et bona que tenet, pro quibus per nos posset in aliquo condempnari seu esse commissum, prefatos homines quittamus, ita tamen quod nos possumus dictas extentas semper examinare et omnia que non essent in predictis extentis recognita, in bono reponere, censusque nostros in statum pristinum reponere. Et est facta dicta quittacio pro precio sex viginti flor. boni auri et legitimi ponderis. Testes vir nobilis Iohannes de Wippens, miles, Anthonius de Flendruz, etc. Sub sigillo ipsius comitis et Iohannis eius fratris. Datum die XXIII mensis februarii, A. Dni millesimo CCC° septuagesimo septimo.
Stephanus Mandargent.
Sceau pendant.
Arch. de Rossinière.
960 *
1381, septembre 15. Nos Rodulphus, comes et dnus Gruerie, notum facimus quod cum nos peteremus a nostris probis hominibus de Rassoneria et de Cuves ut ipsi ex eorum gracia nobis donarent unum subsidium pro debitis nostris persolvendis et negotiis nostris peragendis, predictis probis hominibus nobis respondentibus ipsos graviter esse occupatos ratione subsidiorum nobis et dno Iohanni, comiti Gruerie, quondam dno de Monservien, patruo nostro, tempore transacto factorum, et pro eo quod dictus comes dnus Iohannes ipsos cogebat annuatim tempore quo adducebant eorum fena ad ductionem bladorum de Rassoneria et de Cuves usque ad villam de Lessot, cuius ductio bladi ipsos graviter dampnificabat, et in ductione dictorum bladorum dicto patruo nostro nec nobis de iure tenebantur. Nos vero Rodulphus, considerantes multa servicia nobis et predecessoribus nostris facta per dictos homines, in exoneracionem anime predicti patrui nostri, predictos /642/ probos homines pro nobis et nostris heredibus et nomine dni Iohannis de Grueria, militis, fratris nostri, de dicta ductione bladorum et reddituum bladi dictarum villarum de Rassoneria et de Cuves perpetue quittamus et absolvimus pro sexaginta flor. de Florencia boni auri et legitimi ponderis. Testes Perrodus de Grenilies, Petrus de Verdes, castellanus de Oyez, domicelli. Sub sigillo ipsius comitis. Datum quinta decima die mensis septembris, A. Dni millesimo CCC° octuagesimo primo.
Sceau pendant.
Arch. de Rossinière.
961 *
1386 (1387), janvier 26, 27 et 31, février 9 et mars 17. Nos Rodulphus, comes et dnus Gruerie, et Rodulphus de Grueria, eius genitus, dnus de Montservens, de mandato dicti genitoris mei, notum facimus quod nos habuimus a nob. et pot. viro dno Anselmo de Salinis, dno Montisferrandi, ex dotis causa domicelle Anthonie, ipsius dni Anselmi filie, uxorisque mee dicti Rodulphi, quinque millia francorum boni auri et ponderis legitimi de cudo regis Francie, nobis per eundem dnum Anselmum soluta. Quam quidem francorum quantitatem, ne pereat, sed eidem dno Anselmo ad opus dicte Anthonie salva remaneat, nos prefati Rodulphus comes et Rodulphus eius filius, de laude Francisci de Grueria, geniti nostri dicti comitis, assignamus percipiendam, in omni casu quo ipsius dotis restitucio locum habebit secundum consuetudines de Melduno, supra nostros castrum et burgum de Montservens et supra census et redditus infrascriptos, ac etiam super omne dominium, merum et mixtum imperium, iuridicionem omnimodam, consuetudines, usagia, servitutes, servicia et emolumenta quecunque nobis pertinentes et pertinentia in predictis castro et burgo et eorum confiniis et mandamento, ac etiam in hominibus, personis, villis et censibus infrascriptis, necnon in rebus et possessionibus pro quibus debentur dicti census, exceptis rebus existentibus in castellania castri nostri de Oyez, in quibus pro eodem castro retinemus merum imperium et altum dominium et omnem punitionem corporis. (Sequitur specificatio dictorum censuum apud Broch, Vilar, Cuvis, Rassoneriam et in castellania de Oyez.) Preterea cum /643/ in contractu matrimonii nostri dicti Rodulphi et Anthonie extitit conventum quod dicta Anthonia debet habere dotalicium conveniens secundum consuetudines de Melduno, nos prefati comes et Rodulphus eius filius ipsum dotalicium sibi constituimus percipiendum super omnia bona nostra mobilia et immobilia in quantitate convenienti secundum dictas consuetudines et dictam quantitatem francorum dotalium. Pro quibus omnibus firmius complendis nos sepe dicti comes et eius filius eidem dno Anselmo dedimus bonos fideiussores et redditores, videlicet dnam Ysabellam, comitissam Novicastri, dnum Ybletum de Chalant, dnum Montisioveti, et dnum Anthonium, dnum Turris, de Yllens et de Arconcier, milites. Supponentes nos omnes prenominati principales et fideiussores ac etiam bona nostra iurisdicioni et cohercioni dni episcopi Lausan., dni comitis Sabaudie ac officialis et ballivorum eorumdem, omniumque aliorum iudicum tam ecclesiasticorum quam secularium, ut nos compellere valeant ad observationem omnium premissorum. Et ego prefatus Franciscus de Grueria, dicti dni Rodolphi comitis genitus, maior quatuordecim annis, minor tamen viginti quatuor, dicto patre meo michi auctorizante, dictam assignacionem laudo et approbo. Sub sigillis curie Lausan. et dictorum Rodulphi comitis et Rodulphi eius filii. Datum quo ad dnum Rodulphum comitem et Rodulphum eius filium vicesima sexta die mensis ianuarii, et quo ad dnum Anthonium vicesima septima die dicti mensis, et quo ad dnam comitissam Novicastri die ultima eiusdem mensis, et quo ad Franciscum de Grueria die nona mensis februarii, et quo ad dnum Ybletum decima septima die mensis marcii, A. ab incarnatione Dni millesimo CCC octuagesimo sexto.
Gir. Arma (curatus de Palaisuouz).
Deux sceaux pendants.
Au revers du parchemin:
1466 (1467), janvier 2. Nous Charles de Vergey, seigneur d’Aultrey, de Fonvans et de Champlite, seneschal de Bourgoingne, heritier universel de feue dame Anthoine de Salins, nostre dame et mere, cui Dieu perdoint, savoir faisons que nous avons rendues ces presentes lettres, ensemble deux aultres lettres, lune de la somme de mille frans dor et lautre de la somme de seze cens /644/ frans dor des deniers de mariaige de nostre dicte feue mere, a elles assignez par feurent de bonne memoire Raoulz. conte de Gruyeres, et Raoulz de Gruyeres, son filz, lors mary de madicte feue mere, a nostre tres chier et tres ame nepveur Francois, conte de Gruyeres, seigneur de Montservain. Des quelles sommes de deniers contenuz en cesdictes presentes et esdictes deux aultres lettres nostredicte feue mere donna par son testament a nostredict nepveur de Gruyeres et a Jehan son frere la somme de deux mille et six cens frans, a nostre tres chiere seur Jehanne de Gruyeres deux mille et cinq cens frans, et a nostre tres chier nepveur Jehan de Vergey, seigneur de Champvans, deux mille et cinq cens frans, lesquels IIm et Vc frans nous appartiennent; et promettons en acquitter nostre nepveur de Gruyeres envers nostredict nepveur Jehan de Vergey, et semblablement nostredict nepveur de Gruyeres est tenus de nous acquitter de la dicte somme de deux mille et cinq cens frans envers nostredicte seur Jehanne de Gruyeres, dame de Breisieux. Le venredi second jour du mois de janvier, lan mil quatre cens soixante et six (à Champlite).
Conte.
A. C. F.
962 *
1388, novembre 2 et décembre 4. Les hommes de la paroisse et de la châtellenie de Château d’Œx sont affranchis de la mainmorte par une charte semblable à celle publiée dans le Ier vol., pag. 224.
Nos Rodulphus, etc. affranchiamus totam communitatem proborum hominum et omnium habitatorum in parrochia et castellania de Oyez de serva conditione manus mortue, etc. pro mille et sexcentis flor. boni auri et iusti ponderis. P. Frossar.
Deux sceaux conservés.
Arch. de Château d’Oex.
963 *
1388, novembre 2 et décembre 4. Les hommes des villages de Rossinière et de Cuves sont affranchis de la mainmorte par une charte semblable à la précédente. /645/
Nos Rodulphus, etc. affranchiamus totam communitatem omnium proborum hominum et habitatorum villarum de la Rassonery et de Cuves de serva conditione manus mortue, etc., pro quatercentum flor. boni auri et iusti ponderis Florencie.
Sceaux endommagés.
Archives de Rossinière.
964 *
1388, décembre 4. Nos Rodulphus, comes et dnus Gruerie notum facimus quod cum inter nos, ex una parte, et dilectos fideles nostros probos homines et totam communitatem parrochie de Oyez, ex altera, certe pactiones loquute, iam diu est, extiterint, videlicet quod nos non poteramus aliqualiter facere nostras extentas seu recogniciones terrarum sitarum in tota parrochia de Oyez per certum tempus nundum elapsum, nosque videntes huiusmodi pactiones nobis dampnosas esse propter hoc quod nostri census multum minuebantur, nisi dicta extenta fieret, postulavimus dictos homines ut ipsi recognoscerent terras quas a nobis tenent et census quos nobis inde debent, ipsique homines nobis concesserunt posse facere nostras extentas; hinc est quod nos prefatus comes considerantes multa servicia nobis per dictos homines impensa, de laude Rodulphi et Francisci, filiorum nostrorum, concedimus prefatis hominibus quod, quam primum nostre extente fient, nos non poterimus aliqua retenta censuum exigere pro tempore elapso pro illa prima vice, neque aliquod bannum sexaginta sol., vel aliquam offensam pretextu alicuius defectus, si quis fiat per ipsos in recognoscendo eorum terras et census, quamvis iidem a confectione dictarum extentarum huiusmodi retenta censuum una cum ceteris eorum censibus solvere teneantur. Promittentes, etc. Additumque est huic contractui quod unusquisquis parrochie predicte seu in ea res habens poterit licite, infra octo dies proximos postquam semel recognoverit, iterum declarare et emendare quicquid inepte per ipsum recognitum fuerit et quicquid oblivioni tradiderit. Salvo tamen et nobis retinendo quod, non obstante quitatione predicta aut alio quovis impedimento, dicti parrochiani recognoscere omnes terras quas a nobis tenent et omnes census inde debitos, tam solvi solitos quam eorumdem censuum retenta, quocienscunque dicte /646/ extente fierent et declarare iuramento mediante et laudomia solvi consueta ratione transmutacionum terrarum, solvere nobis et nostris heredibus teneantur. Sub sigillis ipsius comitis et Rodulphi eius filii. Datum quarta die mensis decembris, A. Dni millesimo CCC° octuagesimo octavo.
P. Frossar.
Arch. de Château d’Oex.
965 *
Sentence arbitrale prononcée par Amédée VII. comte de Savoie, entre Rodolphe de Gruyère, seigneur de Montsalvens, et Othon de Grandson, seigneur de Sainte-Croix, au sujet d’Aubonne et de Coppet.
Ripaille, 1390, juin 23.
Arch. de Turin. — H. G. I., 309 et suiv.
* Anno nativitatis Dni millesimo trecentesimo nonagesimo, indicione decima tercia, die vicesima tercia mensis iunii, assignata per continuacionem dierum precedentium et ad quam viri spectabiles Rodulphus de Grueria, dnus de Montsarvain, filius viri spectabilis et potentis dni Rodulphi, comitis Gruerie, actor, ex una parte, et dnus Otto de Grandissono, dnus Sancte Crucis, reus, ex altera parte, citati fuerunt legitime comparere coram nobis Amedeo, comite Sabaudie, duce Chablaysy et Auguste et in Ythalia marchione, principe, arbitro et amicabili compositore electo et assumpto cum pottestate plenaria a partibus memoratis, ut in instrumentis infra insertis plenius continetur, et insuper ordinario legitimo partium predictarum auditore, per nos cognosci et arbitrari super causa vertente inter ipsas partes, super eo videlicet quod cum inter prefatum Rodulphum de Grueria, ex una, et dictum dnum Ottonem de Grandissono, ex altera, verteretur materia questionis de bonis et hereditate spectabilis militis dni Humberti Alamandi, dni Aubone et Copeti quondam; que quidem hereditas et bona per prefatum dnum Ottonem presencialiter possidentur; ex eo videlicet quod dictus Rodulphus dicebat dictum dnum Humbertum condidisse suum novissimum testamentum in quo, Marguerita, Elynoda et Iohanneta filiabus suis qualibet ipsarum in certis pecuniarum quantitatibus institutis, dnum Hugonem /647/ Alamandi ipsius testatoris fratrem sibi heredem universalem instituit, et si contingeret dictum dnum Hugonem absque liberis masculis decedere, dictam Margueritam ac liberos suos masculos sibi heredes substituit, et sic successive de duabus aliis filiabus. Cumque defuncto dicto dno Humberto testatore et ipsius hereditate adhibita per prefatum dnum Hugonem heredem universalem, ut premittitur, institutum, ipse dnus Hugo decesserit relictis sibi dna Constancia, eius filia, uxore dni Guillermi de Balma quondam, et ex ea dno Iohanne de Balma, communi filio dictorum dni Guillermi et dne Constancie, nepoteque dicti dni Hugonis ex dicta eius descendente, prefatus Rodulphus proponebat et dicebat hereditatem et bona dicti quondam dni Humberti vigore substitucionis predicte ad eum in solidum pertinere debere, tanquam filium masculum natum ex dicta dna Marguerita et substitutum casu quo dictus dnus Hugo sine liberis masculis decessisset; cumque decesserit dicta dna Constancia eius filia ex eo duntaxat derelicta, asserendo ipsum propter hoc sine liberis masculis decessisse, non obstante existencia dicti dni Iohannis de Balma, filii dicte dne Constancie et ipsius dni Hugonis nepote, cum immediate non descenderit ex dicto dno Hugone, sed dicta dna Constancia eius filia mediante, et sic non esse de liberis masculis dicti dni Hugonis sed dne Constancie eius filie, et sic substitucionem de predicta Marguerita eius matre et ipso Rodulpho eius filio masculo factam sibi debere locum successionis, ut pote eventa condicione sub qua facta extitit, vendicare. Dicto siquidem dno Ottone de Grandissono, predictis non obstantibus, contrarium asserente et dicente dictum Rodulphum de Grueria nullum ius in hac parte sibi posse pretendere se habere, cum locus non fuerit susbtitucionis predicte maxime defecta condicione sub qua facta extitit, ut prefertur, cum esset facta sub hac condicione, videlicet si dictus dnus Hugo sine liberis masculis decessisset, qui tamen decessit relicto dicto dno Iohanne de Balma, eius nepote ex dicta dna Constancia, ipsius dni Hugonis filia, genito masculo, et sic dici non debet dictus dnus Hugo sine liberis masculis decessisse, cum dictus dnus Iohannes de liberis dicti dni Hugonis teneri debeat et censeri. Et sic cum defecerit condicio sub qua facta extitit substitucio, nullum ius sibi vigore dicte substitucionis potest competere quoquomodo. Insuper proponendo /648/ ipse dnus Otto quod, posito sed non concesso quod dictus dnus Hugo sine liberis masculis decessisset et sic substitucioni predicte locus foret, nichilominus predictus Rodulphus nullum ius habere potest in predictis, cum dictus dnus Rodulphus, comes Gruerie, et dictus Rodulphus de Grueria et Maria, filii dicti comitis, velud maiores quatuordecim annis, vendiderunt dno Guillelmo de Grandissono, militi, omnia iura eis competentia et competitura in villis, castris et mandamentis Aubone et Copeti ex hereditate dne Agnetis de Villars, quondam dne Aubone, et dni Humberti Alamandi, eius filii, avi dictorum Rodulphi et Marie, pro precio duorum milium floren., ut litteris inde factis sub A. Dni millesimo tercentesimo septuagesimo, die vicesima mensis augusti lacius continetur 1 . Que quidem vendicio laudata fuit per quondam dnum Amedeum, comitem Sabaudie, dnum et genitorem nostrum carissimum, ut patet eius patentibus litteris datis Morgie, die vicesima mensis augusti, A. Dni millesimo trecentesimo septuagesimo. Preterea dicebat dictus dnus Otto quod dictus dnus et genitor noster comes quondam, ad quem duo cinqueni seu due quinte partes dictorum locorum Aubone et Copeti et hereditatis dicti quondam dni Humberti Alamandi competebant, ipsos duos cinquenos in prefatum dnum Guillelmum de Grandissono transtulit atque dedit, ut per litteras dicti patris nostri latius declaratur. Ex quibus dictus dnus Otto evidenter constare dicebat prefatum Rodulphum nullum ius in predictis posse pretendere se habere. Ceterum post predicta replicabat ipse Rodulphus quod vigore dicte substitucionis predicta sibi, non obstantibus ex adverso propositis, pertinent, cum dictus dnus Iohannes de Balma de liberis dicti quondam dni Hugonis, maxime actenta consuetudine patrie Waudi, nullatenus sit censendus; nec sibi obstare potest asserta vendicio supradicta, ex eo maxime quia ipse Rodulphus non erat etatis qua posset eciam cum iuramento sua efficaciter alienare, cum non esset etatis legitime, ut dicebat, et quia res hereditarie supradicte sunt valoris quinquaginta millium flor. et ultra, et sic longe ultra dimidiam iusti precii fuit lesus; propter quod esset iuridice vendicio rescindenda. Preterea et ex eo quia nunquam in vendicione de qua agitur de loco Copeti aliqualiter fuit actum, ut ex eius /649/ consciencia constare dicebat, et etiam ex quadam confessione facta per dnum Iohannem Mileti, qui instrumentum vendicionis predicte dicitur confecisse, de qua confessione constat per quasdam litteras per ipsum Rodulphum exhibitas, asserendo propter hoc esse et fuisse dictas vendicionis litteras deffectivas, sed maxime actenta patrie Waudi consuetudine, in ipsarum totali continencia et tenore, cum in uno littere deffective, maxime vigore dicte consuetudinis, deffective in omnibus censeantur. Et sic cum dicta vendicio non valeat, eciam dicta asserta confirmatio viribus non subsistat, cum, remoto principali, accessorium eciam removetur. Verumque pro parte dicti dni Ottonis assertum extitit se duos cinquenos hereditatis predicte tenere iustis titulis et maxime vigore largitionis facte de ipsis prefato dno Guillermo de Grandissono per dnum et genitorem nostrum comitem memoratum, hoc in hac parte, ut dictus Rodulphus asserebat, non vendicat sibi locum, cum nec ipse dnus et pater noster comes nec quicunque alius habens causam ab eo aliquam partem predictorum bonorum dicta occasione petere poterat vel eciam retinere, sed dumtaxat a vero herede quantitatem valoris dictorum duorum cinquenorum postulare. Et sic occasione predicta pretendebat prefatum dnum Ottonem dicta bona non posse retinere. Et ulterius proponebat quod, posito sed non concesso quod dicta substitucio iuris efficaciam non haberet, tamen dictus dnus Otto ex iure aliquo quod posset competere dicto dno Iohanni de Balma, nepoti ex filia dicti dni Hugonis, contra dictum Rodulphum non poterat se tueri. Ex quibus ipse Rodulphus manifeste concludere videbatur, non obstantibus exceptis et propositis ex adverso, peticiones per ipsum factas esse validas atque firmas, dictaque bona cum fructibus inde perceptis sibi debere restitui. Quibus sic actis, dictis et propositis hinc inde, ecce quod nos Amedeus, comes Sabaudie predictus, cupientes partes ipsas ad pacem et concordiam reducere, partes ipse supra propositis et allegatis nobis omnimodam potestatem contulerunt in modum qui sequitur: A. nativitatis Dni millesimo trecentesimo nonagesimo, die sexta mensis maii, in domo Ripallie, in camera inferiori dicti loci a parte nemoris, presentibus rev. dno Savino, episcopo Maurianensi, Iohanne de Conflens, legum doctore, Iohanne de Verneto, militibus, et pluribus aliis, vir spectabilis /650/ Rodulphus de Grueria, dnus de Montservain, super controversiis existentibus inter ipsum et dnum Ottonem de Grandissono, dnum de Sancta Cruce, confert dno Amedeo, comiti Sabaudie, licet absenti, plenam potestatem pronunciandi et arbitrandi, assistentibus sibi et concordibus cum ipso quatuor ydoneis hominibus quos dictus Rodulphus presentabit eidem dno comiti, cum aliis quatuor ydoneis hominibus quos dictus dnus Otto consimiliter presentabit, etc. Et si forte non potuerint concorditer convenire, eo casu dat eidem dno comiti soli potestatem pronunciandi, etc. Item die et anno quibus supra, in capella domus Rippallie, presentibus iisdem, vir spectabilis dnus Otto de Grandissono, dnus de Sancta Cruce, confert plenam potestatem, etc. Qua quidem potestate plenaria nobis dicto comiti atributa, nos idem comes Sabaudie eisdem partibus terminum peremptorium assignavimus in loco Rippaillie. In quo quidem termino ipse Rodulphus testamentum dicti quondam dni Humberti Alamandi produxit confectum manu Guillelmi de Grissiaco, sub A. Dni millesimo trecentesimo quinquagesimo primo, die tresdecima mensis maii, multa alia ad prosecucionem suorum iurium proponendo, tam orethenus quam in scriptis. Eciam eodem termino prefatus dnus Otto produxit dictas vendicionis et confirmacionis litteras, cum litteris largicionis duorum cinquenorum superius designatis, multa alia proponendo tam orethenus quam in scriptis. Quibus pensatis, videntes quod factum controversiarum huiusmodi sanius decidi nec terminari potest quam per consilium iuriumperitorum et notabilium costumeriorum seu consuetudinariorum patrie Waudi, in qua degunt partes ipse, ideo nos comes prefatus convocatis tanquam mediis rev. patribus, prelatis, episcopis, militibus, doctoribus et costumeriis infrascriptis, videlicet rev. dnis Guidone, episcopo Lausanen., Henrico, episcopo Ruttinensi, Savino, episcopo Maurianensi, Ludovico, dno de Cossoney, Rodulpho, dno Langini, Girardo Destres, dno de Bannens, cancellario Sabaudie, Guigone Ravaysy, dno Sancti Mauricii, Guichardo Marchiandi, Iohanne de Confleto, Ludovico de Byeria, Nichodo de Sancto Martino, militibus, Iohanne de Blonay, baillivo Chablaisy et Gebennarum, Girardo, condno Molerie, baillivo Waudi, Anthonio Provane, castellano Rote, Nycodo de Lucingio de Viriaco, Henrico de Glana de Melduno, Bonifacio Bonatery de /651/ Cargnano, burgense Melduni, Petro Girardi, Iohanne Griset, Nycodo de Gallera de Cletis, Ottoneto de Trestorens, Iohanne Albi, Mermeto Maillardo, Iohanne de Sancto Martino, Vullielmo Chartrery et Mermeto Alamandi de Morgia, procuratore nostro Waudi, costumeriis et consuetudinariis terre Waudi, assistentibus nobis, dnis episcopis sub voto suarum conscienciarum ac militibus, doctoribus et costumeriis ad ewangelia Dei iuratis dicere et consulere libere veritatem; prius ex parte nostra intimato quod utraque partium quatuor deberent personaliter destinare, hinc est quod pro parte dicti Rodulphi et ab ipso electi spectabilis miles dnus Ybletus, dnus Chalandi et Montis Ioveti, et dnus Petrus de Dompno Petro de Rotondomonte, milites, dnus Perrodus Fabri de Sancto Mauricio, iurisperitus, et Aymo de Prez, domicellus, et pro parte dicti dni Ottonis et ab ipso electi successive personaliter constituti dnus Gunidus Turomberti, officialis Gebennensis, dnus Petrus de Bignino, canonicus Geben., dnus Franciscus Marchiandi, licenciatus in iure, Aymonetus de Foro de Lausanna; fuerunt casus, facta et dicta explicata et recitata; et facto dicte questionis cum dictis electis concordato, et exinde dictis electis remotis fuit predictis rev. dnis prelatis, militibus, doctoribus et consuetudinariis ibidem assistentibus nobiscum pro parte nostra impositum, quesitum et iniunctum qualiter premissis attentis deberent quilibet consulere quicquid sibi videlicet iurisperitis de iure et consuetudinariis de consuetudine iuridice et realiter videretur. Et quia prefati octo traditi super predictis una nobiscum concordes esse nequierunt, iuxta formam potestatis super hiis nobis a dictis partibus atribute, nos comes predictus, volentes soli procedere et finem predictis controversiis imponere, interrogatis singulariter et successive dictis costumeriis, licet ceteris presentibus et audientibus, quilibet ipsorum in unam et eandem consonanciam et decisionem consuluerunt et una voce dixerunt, videlicet quod, quia dictus dnus Hugo decessit dicta dna Constancia dumtaxat eius filia derelicta, licet tamen ex ipsa dno Iohanne de Balma, eiusdem dni Hugonis nepote, nichilominus attenta consuetudine patrie Waudi dicitur dicique debet dictus dnus Hugo sine liberis masculis decessisse, cum dictus Iohannes de Balma eius nepos masculus immediate sed mediante dicta dna Constancia non descenderit ab eodem. Et sic cum /652/ dictus dnus Humbertus Alamandi in suo testamento predicto instituerit dictum dnum Hugonem suum fratrem sibi heredem universalem, et in casu quo decederet sine liberis masculis, sibi substituit dictam dnam Margueritam et eius liberos masculos, quod dictus dnus Hugo dici debet, attenta dicta consuetudine, sine liberis masculis decessisse et substitutioni predicte, ut pote impleta condicione sub qua facta extitit, locum fore et sic per consequens veniebat dictus Rodulphus filius masculus dicte dne Marguerite vigore dicte substitucionis admittendus, nisi obstaret vendicio supradicta. Et insuper attentis litteris vendicionis predicte et ipsarum tenore recitato, dixerunt et consuluerunt quod contra ipsam vendicionem obici non potest paucitas precii et valoris, minor etas, seu decepcio qualis qualis attenta dicta consuetudine patrie Waudi nec eciam quod in litteris dicte vendicionis plus contineatur quam contineri deberet, ut deffective quomodolibet censeantur, nec eciam confessio seu assercio predicti dni Iohannis Mileti, notarii, qui dictas litteras dicitur confecisse, nec quelibet alia dicta, exibita et proposita contra dictas litteras et contenta in eis, quinymo ipsas litteras ac vendicionem predictam esse et fuisse iuridicas et vigore ipsar um dictum Rodulphum excludi debere a suis demandis et peticionibus, sibique nullum ius competere in eisdem, nec per aliqua que in hac parte dicta seu proposita fuerint locum fuere duello quomodolibet seu pugno. Denique interrogatis prefatis rev. prelatis, doctoribus et clericis suprascriptis singulariter et successive, ceteris tamen presentibus et audientibus, eciam in unam consonanciam et sentenciam convenerunt, videlicet quod dicta substitucio de iure non vendicat sibi locum, cum dictus, dnus Hugo decesserit dereliclo dicto dno Iohanne de Balma, eius nepote, qui est et censeri debet de iure de liberis ipsius dni Hugonis et est masculus, et sic ipse dnus Hugo non potest dici de iure sine liberis masculis decessisse; dicto tamen dno Iohanne de Conflens in hac parte dicente quod, licet hoc procederet secundum verba testatoris, tamen eius coniecturata mens esse videretur quod ipse testator filium masculum eius proprie filie predilexisset quod filium filie fratris sui ab ipso heredis instituti, et si dicta coniecturata mens attenderetur, de iure dicta substitucio valere posset; ceteris tamen omnibus invicem convenientibus, ut /653/ prefertur. Sed et predicti omnes, exceptis prelatis quorum officio incombit, ac eciam dictus dnus Iohannes de Conflens dixerunt et consuluerunt dictas litteras dicte vendicionis valere debere de iure, dictumque Rodulphum a suis peticionibus excludi debere in hac parte, ac prefatum dnum Ottonem ius habere et sibi competere in premissis, nec per aliqua dicta et proposita locum fore duello quomodolibet sive pugne. Nos igitur Amedeus, comes Sabaudie, et in hac parte arbiter ac insuper ordinarius legitimus partium predictarum, licet conati inter ipsas partes, nostro et multorum amicorum communium interveniente tractatu, concordiam interponere et predictas controversias terminare, quod tamen earum magnanimitate cordium obstante facere nequivimus, finem controversiis imponere cupientes, et auditis omnibus que partes predicte hinc inde dicere et proponere voluerunt, presente dicto dno Ottone de Grandissono et per nos pronunciari postulante, prenominato Rodulpho de Grueria assignato et citato et sufficienter expectato minime comparente, licet dni Girardus Gimelli, Aymo dIrlens, iurisperiti, Franciscus de Ponte doiterio et nonnulli alii, ab eo nullam potestatem habere se dicentes, eiusdem Rodulphi absenciam propter ipsius corporis egritudinem assertam excusare plurimum niterentur, prius omnipotentis Dni et tocius supernorum curie nominibus invocatis, pro tribunali sedentes, nichil de contingentibus obmittentes, nobis assistentibus multis ex prelatis, proceribus, militibus, consiliariis et peritis, sacrosanctis scripturis prepositis coram nobis, dicentes: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, in hiis scriptis dicimus, cognoscimus, arbitramur, pronunciamus et diffinimus prefatum Rodulphum de Grueria nullum ius habere nec sibi competere in hac parte in bonis, rebus et hereditate predictis, predictumque dnum Ottonem a peticionibus et demandis per dictum Rodulphum in hac parte contra ipsum dnum Ottonem factis sentencialiter absolvimus in hiis scriptis, insuper non esse nec esse debere inter partes predictas locum duello quomodolibet sive pugne. Quod si in predictis aliqualis dubietas vel ambiguitas emerserit, virtute potestatis predicte nobis retinemus plenariam potestatem interpretandi et declarandi. Mandantes partibus memoratis, sub pena duorum millium marcharum argenti et commissionis feudorum que tenent a nobis, quatenus sentenciam /654/ arbitralem nostram firmiter observent. In quorum testimonium presentes litteras nostri sigilli fecimus appensione muniri, et de predictis cuilibet dictarum partium postulantium litteras consimiles fieri iubsimus per nostrum secretarium, et maxime dicto dno Ottoni qui presentes sibi fieri statuit, lata nostra dicta sentencia suppliciter requisivit et nostro maiori sigillo sigillari.
Per dnum comitem expedita, presentibus dnis
Savino, episcopo Maurianensi.
Ludovico, dno de Coss(onay).
Girardo Destres, cancellario.
G. Ravaisy, dno Sancti Mauricii.
Guichardo Marchiandi.
Iohanne de Conflens.
Reddantur littere portitori.
Iohannes Ravais.
966 *
L’empereur Wenceslas accorde le droit de battre des monnaies d’or et d’argent à Rodolphe IV, comte de Gruyère, et à ses successeurs.
Prague, 1396, juin 26.
A. C. V. Copie de M. Morel-Fatio. — H. G. I, 375.
Wenceslaus, Dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex, notum facimus tenore presencium universis quod, inspectis benigne fidelibus et indefessis serviciis per nobilem Rudolphum, comitem Gruerie, nostrum et imperii sacri fidelem dilectum, a longis retroactis temporibus predecessoribus nostris dive memorie quondam Romanis imperatoribus et regibus et signanter serenissimo principi ac dno dno Karolo, Romanorum imperatori semper augusto et Boemie regi, dno et genitori nostro carissimo, dum viveret, ac eciam nobis ferventer exhibitis et processu temporis eo quidem fervencius exhibendis, sibi et Rudolpho eius filio et ipsorum heredibus, non per errorem aut improvide, sed animo deliberato, sanoque procerum et fidelium nostrorum accedente consilio, de certa nostra sciencia favimus et indulsimus et virtute presencium de Romane regie potestatis plenitudine et gracia speciali graciosis indulgemus, ut ipsi in omnibus et singulis locis, /655/ civitatibus atque terris ipsorum monetam auream et argenteam, dativam tamen et que legitimo karactere et pondere non fraudetur, iuxta observanciam et utilitatem consuetam terrarum, civitatum et locorum ipsorum publice et libere cudi facere et sub ipsorum armis et signis huiusmodi monete impressionem et effigiem dare valeant atque possint, absque tamen alterius cuiuscumque monete preiudicio, iactura, impedimentis quorumlibet penitus procul motis, nostris tamen et imperii sacri iuribus semper salvis. In casum vero quo aliquibus forsitam principibus, comitibus, baronibus, nobilibus, ministerialibus, militibus, clientibus, civitatum et opidorum comunitatibus, seu aliis quibuscumque aliquas litteras forsan dederimus, seu in antea per oblivionem aut ignoranciam forsitam daremus, per quas huiusmodi gracia nostra in toto vel in parte posset, quod absit, infringi, has omnes et singulas auctoritate Romana regia supradicta de gracia speciali et de certa nostra sciencia cassamus, irritamus, mortificamus et nullam prorsus habere volumus roboris firmitatem. Mandantes universis et singulis principibus ecclesiasticis et secularibus, comitibus, baronibus, nobilibus, ministerialibus, militibus, clientibus, civitatum, opidorum, villarum et locorum comunitatibus et rectoribus eorumdem, necnon omnibus et singulis aliis nostris et imperii sacri subditis et fidelibus presentibus et futuris firmiter et districte quatenus prefatum Rudolphum, eius filium et heredes ipsorum in prosecucione eiusdem monete nullatenus impediant, nec impediri per quempiam quomodolibet paciantur; quin pocius ipsos circa huiusmodi manuteneant, protegant et efficaciter tueantur, prout indignacionem nostram gravissimam voluerint arcius evitare, presencium sub regie nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum. Datum Prage, anno Dni millesimo trecentesimo nonagesimo sexto, die vicesima sexta iunii, regnorum nostrorum anno Boemie tricesimo quarto, Romano vero vicesimo.
Ad mandatum dni regis
Albertus Magdeburgensis archiepiscopus, cancellarius.
Sur le pli:
R. Petrus de Wischow.
Le sceau manque, mais il existe encore des attaches en soie jaune.
L’original de ce diplôme, égaré depuis longtemps, a été retrouvé dernièrement /656/ par M. Morel-Fatio, qui a bien voulu nous en communiquer une copie. Il faut ainsi modifier ce que M. Hisely a dit à ce sujet dans le tom. I, page 373 de son Histoire.
967 *
1396, décembre 20. Convention entre Rodolphe IV, comte de Gruyère, et son fils Rodolphe, d’une part, et les hommes de Rossinière et de Cuves d’autre part, au sujet des extentes, semblable à celle que nous avons publiée intégralement dans le Ier vol., page 246. Les hommes de Rossinière et de Cuves payent au comte et à son fils 200 flor.
Arch. de Rossinière.
968 *
Amédée VIII, comte de Savoie, ordonne à son trésorier général de payer deux cents florins par mois à Rodolphe de Gruyère, seigneur de Vaugrenant, envoyé avec cinquante lances au delà des monts pour défendre le pays contre Facino Cane.
Chambéry, 1400, janvier 20.
Archives de Turin.
Amedeus, comes Sabaudie, dux Chablaisy et Auguste, etc., dilecto thesaurario nostro Sabaudie generali presenti et futuro salutem. Dilectum fidelem, spectabilem dnum Rodulphum de Grueria, dnum de Valgrenant, militem, consanguineum, consiliarum et locumtenentem nostrum generalem in partibus nostris Pedemoncium, ad ipsas partes et quaslibet alias terras nostras ultra montanas cum certa armigerorum quantitate numero quinquaginta lancearum, pro deffendenda vi armata ipsa patria nostra et inimicos ab ea repellendo, precipue Facinum Canis cum sua comitiva et certos Armagniagnenses, locum nostrum Cervesche detinentes, presencialiter destinamus. Cui dno Rodulpho, dum utiliter ad predictas deffensionem et repulsionem vi armata, ut prefertur, vacaverit, ducentos florenos auri parvi ponderis per singulum mensem pro statu et stipendiis sue persone solvendos statuimus et ordinamus per presentes. Tibi mandantes quatenus ipsos ducentos flor. eidem dno Rodulpho modo predicto computes, solvas et realiter expedias vice nostra, et habita per te ab eodem, cum copia /657/ presentium per formam vidimus seu manu notarii signata, littera de confessione et recepta florenorum quantitate. Quas si eidem solveris, tibi in tuo primo computo per nostrorum magistros et auditores computorum mandantes volumus sine difficultate qualibet effectualiter allocari. Datum Chamberiaci, die vicesima ianuarii, A. Dni millesimo quatercentesimo.
Per dnum presentibus dnis Principe Achaie.
Iohanne de Conflens, cancellario.
G. do Termez, milite.
Io. de Verneto milite.
P(etro) de Muris.
A(medeo) de Challant.
Aspermontis.
Ia. Sostionis.
Amblardo Gerbaisy.
Redd. litt. portitori.
Boubat
Sceau pendant.
969 *
Rodolphe IV, comte de Gruyère, vend tous ses droits au château et mandement de la Molière à Pierre d’Illens, pour le prix de 1000 fl. d’or.
1401, novembre 25.
Archives de Turin.
* Nos Rodulphus, comes et dnus Gruerie, miles, notum facimus quod nos, salvo iure dni nostri Amedei, Sabaudie comitis, vendimus Petro de Yllens, domicello, moranti in Rotundomonte, filio quondam Iohannis de Yllens, domicelli, totum ius totamque partem, actionem, rationem quod et quales Theobardus dnus de Montagnye Lemocensis habebat tenebatque in castro Mollerie, castellaniaque et mandamento eiusdem, cum omni pleno dominio et omnibus pertinenciis eiusdem castri, castellanie et mandamenti eiusdem, omnimodaque iuridicione et quicquid in eisdem exigi potest et haberi. Et est facta presens vendicio pro mille florenis boni auri, quolibet floreno computato ad valorem quatuordecim sol. monete cursibilis in patria Vuaudi, quos recepimus. Devestientes, etc. Mandantes, etc. Sub sigillo castellanie Rotundimontis per /658/ Iohannem de Yllens, domicellum, castellanum dicti loci. Datum vicesima quinta die mensis novembris, A. Dni millesimo quatercentesimo primo.
Iohannes Chat.
1404, août 10. Nos Amedeus, comes Sabaudie, vendicionem descriptam in littera hic annexa laudamus et ipsum Petrum de eisdem de novo investimus, salvo homagio, iure feudi, superioritatis et aliis iuribus nobis pro ipsis bonis competentibus, et alterius racione; laudibus inde nobis debitis pro predictis dudum per dnum comitem Gruerie acquisitis a dno Montagniaci contra ipsum dnum comitem super bonis suis nobis eciam reservatis. Pro quibus a dicto Petro, cui de laudibus nobis debitis viginti florenos liberaliter remisimus, novies viginti flor. auri pp. per manum dilecti fidelis thesaurarii nostri Sabaudie generalis, Stephani Burdeti, qui de ipsis nobis computare debebit, confitemur recepisse. Datum Morgie, die decima mensis augusti, A. Dni millesimo quatercentesimo quarto.
Per dnum presentibus dnis abbate Clusino cancellario.
Iohanne Salvagii et Stephano Burdeti thesaurario.
Ego thesaurarius predictus habui novies viginti fl. predictos.
Stephanus Burdeti.
970 *
1408, octobre 19. Anno Dni millesimo quatercentesimo octavo, indicione prima, die decima nona mensis octobris, ad instanciam mei Iohannis Chalvini, commissarii extentarum Vuaudi dni Amedei, Sabaudie et Gebennarum comitis, Amedeus Championis, dnus de Vauru, suo et Girardi fratris sui et suorum heredum nomine et cuiuslibet pro medietate indivisim, confitetur iuramento suo se et dictum Girardum tenere a dicto dno comite in feudum et sub homagio quod, ut asserit, supportare tenetur dnus comes Gruerie, videlicet ea que inferius continentur et que dudum fuerunt acquesita a predecessoribus dicti dni comitis Gruerie per predecessores dicti confitentis, scilicet census et redditus infrascriptos una cum /659/ directo dominio rerum pro quibus dicti census et redditus sic debentur. Et primo quatuor lb. et duodecim den. Laus. census debitos per Richardum de Fonte, residentem Alteville, super domo et terris sitis in territorio Alteville; item pratum dictum Novel, situm infra territorium Turris de Trema; item duodecim lb. Laus. census sibi debitas in castellania de Trema per diversas personas. Acta fuerunt hec in castro Corberiarum, ubi testes fuerunt dnus Petrus Aubertini, curatus de Corberiis, etc.
A. C. V.
971 *
1413 (1414), mars 2. Anno Dni millesimo quatercentesimo decimo tercio, indicione sexta, die secunda mensis marcii, ad instanciam mei Iohannis Chalvini, commissarii extentarum Vuaudi dni Amedei, Sabaudie ducis, spectabiles et potentes Anthonius, dnus Alteville, et dnus Iacobus, dnus Viriaci, confitentur se tenere a dicto dno Sabaudie duce ex antiqua recognicione dudum facta per dnum Franciscum de Hourons, dnumque castri de Hourons, predecessoribus dicti dni nostri et hoc ex acquisito olim facto per dictum dnum Alteville et Amedeum, quondam dnum Viriaci, fratrem ipsius dni Iacobi, a dno Gaspardo de Montemaiore, milite, in feudum et sub homagio ligio quod asserunt debere supportari magnifficum Anthonium, dnum et comitem Gruerie, habentem causam reacheti super subscriptis, videlicet dictum castrum de Houron, castellaniam et mandamentum eiusdem, villas, etc., necnon omnia que tenent ad causam premissam a monte de Viviaco usque ad rippam de Longa aqua; item domum ipsorum sitam in villa Viviaci, iuxta capellam Sti Voti, etc., salvo duntaxat feudo dni episcopi Lausan. Actum Cossoniaci, infra castrum dicti dni nostri, presentibus in platea dicti loci nobilibus Iohanne de Blonay, Vuillelmo de Viviaco et Anthonio Allixandri de Nyviduno, testibus.
A. C. V.
972 *
1420, avril 2. Nos Antonius, dnus et comes Gruerie, notum fieri volumus quod, cum dudum dnus Rodulphus, dnus et comes quondam Gruerie, avus noster paternus quondam, acquisierit a /660/ spect. et pot. Theobaldo., dno quondam Montagniaci, totum ius, totamque partem, actionem et racionem quod et quales idem Theobaldus habebat in castro Molerie, castellaniaque, mandamento eiusdem cum omni dominio, etc.; et consequenter idem quondam avus noster premissa omnia revendiderit Petro, filio quondam Iohannis de Illens, domicello de Rotondomonte, precio mille flor.; successiveque idem Petrus de Illens quondam de speciali gracia dederit licentiam dicto avo nostro et suis heredibus premissa vendita rehemendi et rehabendi quolibet anno, et hoc per tempus per quod dictus quondam dnus Montagniaci predicta a dicto avo nostro redimere poterat et ultra per viginti annos, ut lacius declaratur in littera dicti reacheti anno et die vendicionis predicte confecta. Hinc est quod nos comes memoratus gratis et spontanee cedimus egr. et pot. militi dno Humberto, bastardo de Sabaudia, dno Montagniaci, licet absenti, dictam litteram reacheti cum toto eius tenore, nichil ad nos penitus retinentes. Fecimus nos dictus comes ipsi dno Humberto huiusmodi cessionem pro bona et legitima satisfactione per nos ab eodem recepta. In quorum testimonium nos Henricus dnus Menthonis, miles, baillivus Vuaudi, sigillum baillivie Vuaudi presentibus litteris duximus apponendum. Datum die secunda mensis aprilis, A. Dni millesimo quatercentesimo vicesimo.
Ioh. Chalvini.
Archives de Turin.
973 *
1432, juillet 10. Vente faite par le comte Antoine de Gruyère, seigneur d’Aubonne, au duc Amédée de Savoie, de l’hommage et fidélité qui lui étaient dus par les seigneurs de Nernier, à cause du château d’Aubonne et des biens que les dits seigneurs de Nernier possédaient dans toute la vallée d’Illy, pour le prix de 300 livres.
Archives de Turin.
/661/974 *
Amédée VIII, duc de Savoie, investit, sous certaines conditions, les frères François et Jean, fils légitimés d’Antoine, comte de Gruyère, des biens et seigneuries qu’ils ont hérités de leur père.
Thonon, 1435, juillet 9.
Archives de Turin.
Per hoc publicum instrumentum cunctis fiat manifestum quod cum serenissimus princeps dnus noster dnus Sigismundus, Romanorum imperator, etc. (Voy. tom. I, pag. 406) legitimaverit spectabiles Franciscum et Iohannem, filios naturales bone memorie dni Anthonii, comitis Gruerie; cumque successive ipse dnus Anthonius testamentum suum condiderit, etc. (Voy. ibid. pag. 408); gradatim vero ipse ser. dnus noster Romanorum imperator, etc. (Voy. ibid, pag. 414); post quam quidem declarationem pro parte ipsorum spectabilem Francisci et Iohannis de Grueria, heredum institutorum, fuit sepies humiliter supplicatum ill. principi dno nostro dno Amedeo, duci Sabaudie, etc., et consequenter ill. dno Ludovico de Sabaudia, principi Pedemoncium, eius primogenito et locumtenenti generali, videlicet ipsi dno nostro duci, tanquam ab antiquo eorum principi, dnoque naturali, superiori et immediato feudi tocius ipsius comitatus et terrarum eidem comitatui subsistencium, ut prenarratas legitimacionem, declaracionem, heredumque institucionem gratas habere, ipsosque heredes institutos ad huiusmodi testamentarias instituciones benigniter admittere dignaretur, paratos se offerentes, suorum insequendo vestigia progenitorum qui erga ipsos dnos nostros fidelitatis obsequiis claruerunt, eidem dno nostro duci homagium et fidelitatem ligias prestare, aliaque puris mentibus recognoscere, facere et impendere que per eos evenerint facienda. Hinc est quod veniens et constitutus in presencia memorati ill. dni Ludovici de Sabaudia, principis Pedemoncium primogeniti et locumtenentis eiusdem dni nostri Sabaudie ducis, suprascriptus spectabilis Franciscus de Grueria, maior quatuordecim, minor tamen viginti quinque annis, ut asserit et ex eius inspectu persone potest iudicari, de et cum auctoritate nobilis viri /662/ Francisci de Ursino, domicelli, eius curatoris, presentis et auctorizantis, deque licteris cure huiusmodi edocentis licteris patentibus a curia bailliviatus Vuaudi emanatis, datis die decima tercia mensis septembris, anni millesimi quatercentesimi trigesimi quarti; qui siquidem Franciscus, tam suo quam dicti Iohannis eius fratris, pro quo ad hec se fortem facit de rato habendo, nominibus, eidem dno locumtenenti exhibuit supranarratas legitimacionem, declaracionem, eciam testamentum dicti dni Anthonii eorum patris, reiteratis vicibus supplicando ut illas et illa gratas habere, ipsosque fratres secundum huiusmodi testamentariam disposicionem de dicto comitatu Gruerie investire dignaretur. Quorum supplicatione audita, ipse dnus locumtenens, nolens erga ipsos fratres stricto iuris rigore incedere, pro ipso dno nostro duce seque ac ipsorum successoribus, prenarratas legitimacionem, illiusque declaracionem, eciam institucionem testamentariam ratas habuit et acceptas; et insuper spect. Franciscum et Iohannem de Grueria, fratres predictos, pro ipsis ipsorumque successoribus investivit et retinuit per tradicionem evaginati ensis, ut est moris, de toto comitatu Gruerie, deque castris, villis, locis et pertinenciis assuetis Montis Salvini, de Oyes, Vanello et de Gissineys, Turris Treme, Acrimontis, Houronis, Paleysiou et Aubone et generaliter de omnibus aliis terris, dominiis, feudis et retrofeudis eisdem fratribus ex paterna successione obventis, videlicet dictum spect. Franciscum de comitatu Gruerie, aliisque terris et dominiis ex predicta testamentaria disposicione eidem spectantibus, dictumque Iohannem de parte sibi ex predicta testamentaria disposicione proventa, et hoc in feudum ligium, nobile, antiquum, paternum et avitum, subque homagiis et fidelitatibus nobilibus et ligiis, ut infra, pre ceteris dominis et personis prestandis, et ulterius mediantibus et expresse reservatis in premissis omnibus eidem dno nostro duci infra particulariter declaratis. Primo iure feudi, fidelitatis, homagii, directi feudi, dominii, superioritatis et ressorti cum illorum preheminenciis, comoditatibus et sequelis universis. Item quod ipsi Franciscus comes et Iohannes et eorum successores teneantur ad calvalcatas, succursus, subsidia et alias quascunque subvenciones ad quas tenebuntur alii barones et bannereti patrie Vuaudi, eorumque homines et subiecti. Item ipsi erga dnum /663/ nostrum ducem Sabaudie teneantur ad tenendum, propallandum, observandum ac inconcusse per suos homines et subditos observari faciendum statuta et alias ordinaciones generales per ipsum dnun ducem in dicta patria Vuaudi factas et fiendas, et ulterius ad ressorciendum in omnibus de et pro ipsis comitatu Gruerie et aliis castris, locis, villis, terris et dominiis supra expressis tam coram ipso dno duce quam coram baillivo Vuaudi, eiusque locumtenenti, prout alii barones et bannereti, et iuxta laudabiles et antiquas consuetudines in talibus assuetis. Item ulterius actum est et pacto expresso reservatum quod quandocumque contingeret ipsos spect. Franciscum et Iohannem decedere ab humanis sine liberis masculis naturalibus et legitimis ex eorum propriis corporibus et legitimis matrimoniis procreandis, aut liberos, liberorumve liberos masculos sine liberis masculis naturalibus et legitimis, quod eo casu castra, ville, loca, castellanie, mandamenta et universe pertinencie Aubone, Houronis, Acrimontis et de Paleysiou et generaliter quicquid ipse quondam dnus Anthonius, comes Gruerie, habebat tempore eius mortis in bailliviatus Vuaudi et Chablaysii citra riperiam Broye a parte Lausane, deveniant et pertineant pleno iure ad ipsum dnum ducem Sabaudie et suos in dicta patria Vuaudi successores. Que ipse spect. Franciscus comes, suo et dicti eius fratris nominibus, de auctoritate dicti eius curatoris, transfert in dictum dnum ducem, in eisdem reservando que infra agnotantur. Videlicet vineis quas dictus quondam comes eorum pater habebat in valle Lustriaci, Sancti Simphoriani et Chillionis, necnon turre de Marceins, cum omnibus prediis, decimis, redditibus et aliis quas citra dictam Broyam ipsi fratres tenent de feudo episcopatus Lausanensis. Que vinee, turris, predia, decime et redditus et generaliter alia que consistunt inter aquas Venopie et Chillionis, casu premisso adveniente, remaneant illis quibus, ut infra dicetur, eisdem fratribus succedere debentibus in dicto comitatu Gruerie, una eciam cum illis pecuniarum summis quas ipsi fratres aut eorum successores reperirentur persolvisse in redimendis tam dicto castro et mandamento Houronis quam aliis venditis et impignoratis, in quibus, casu premisso adveniente, ipse dnus dux et sui succedere et illa ad eos devenire debent. Quas summas ipse dnus dux restituere illi vel illis quibus ipse summe per dictos /664/ fratres aut suos liberos legato fuerint aut alias relicte, assignate, vel obligate. Comitatus vero Gruerie, omnesque alie terre et dominia, feudaque et retrofeuda eiusdem, casu premisso adveniente, possint devenire tam ex testamento quam ab intestato filiabus naturalibus et legitimis ipsorum spect. Francisci comitis et Iohannis eius fratris aut suorum liberorum, si que tunc superessent, quoniam sic ipse dnus princeps ex sue plenitudine potestatis de gracia speciali indulget et concedit per presentes; ita tamen quod ipse filie eo casu teneantur ad investituram infra iuris terminum petendum et obtinendum ab eodem dno duce, homagiumque et fidelitatem ligias ipsi prestandum pre ceteris dnis. Ceterum ipse dnus princeps remisit eisdem fratribus omnem commissionem et excheitam, si que eidem dno duci competerent in premissis. Pro quibus sic gestis ipsi fratres eidem dno principi locumtenenti persolverunt centum marchas argenti fini in manibus dilecti fidelis Bartholomei Chabodi, thesaurarii Sabaudie generalis. Promittens ipse dnus princeps, etc. Versa autem vice ipse spect. Franciscus, comes Gruerie, de auctoritate supradicti Francisci de Ursino, eius curatoris, eciam de consilio spect. militis dni Rodulphi Hauffmaister, sculteti Bernensis, nobilisque scutifferi Guillelmi de Aventica, sculteti Friburgi, et quam plurium aliorum honorabilium ac prudentum virorum ipsum comitem sociancium, tam pro ipso quam dicto Iohanne eius fratre, prestitit memorato dno duci homagium ligium et fidelitatem ligiam pre ceteris dnis et personis mundi, etc. Promittens, etc. Renunciavit, etc. Acta et data fuerunt premissa in logia maiori curtis castri Thononii, Geben. dioc., die sabbati nona iullii, A. dnice nativitatis millesimo quatercentesimo trigesimo quinto, decime tercie indicionis. Presentibus ill. Iohanne de Monteferrato, dno Trivini, etc., dno Ludovico marchione Saluciarum necnon magn., spect. et egregiis viris dnis Iohanne, dno Bellifortis, cancellario, Humberto bastardo de Sabaudia, Manfredo ex marchionibus Saluciarum, marescallo Sabaudie, Lanceloto, dno Luyriaci, Iohanne, dno de Blonay, baillivo Vuaudi, Iohanne de Compesio, dno Gruffiaci, Petro de Menthone, dno Montistrocterii, Amedeo de Crescherello, militibus, Francisco de Thomatis, Iohanne de Fonte, Anthonio de Draconibus, Rodulpho de Feysigniaco, legum doctoribus, Guillelmo Bolomerii, Philiberto de Montheu, /665/ Iacobo de Glana, Nycodo de Prez, domicellis, Petro Gruz iurisperito, Iohanne Chalvini, procuratore Vuaudi, pluribusque aliis pro testibus ad premissa astantibus.
Ego vero Anthonius Bolomeri, notarius et prefatorum dnorum ducis et principis secretarius, etc.
975 *
1436, novembre 19. Nos Franciscus, comes et dnus Gruerie, (notum) facimus quod nos multis veris edocti documentis quod ab inicio patria nostra castellanie Castri de Oyez est et semper extitit in consuetudinibus ville Melduni, eisdem seu paribus necnon certis aliis bonis usibus et franchesiis habitatores, incole et advene in patria nostra castellanie Castri de Oyez commorantes utuntur, a totisque temporibus retroactis huc usque usi sunt, de cuius eciam contrario hominum memoria non extitit, idcirco nos prefatus comes considerantes multimoda grata obsequia quibus homines dicte castellanie nobis et progenitoribus nostris huc usque ferventer servierunt et adhuc non desinunt famulari, nomine nostro et Iohannis de Grueria, fratris nostri, eisdem subdictis nostris confirmamus perpetue predictas consuetudines, omnesque bonos usus, immunitates, exemptiones, franchesias ipsorum dictorum subdictorum nostrorum et quibus ipsa patria nostra dicte castellanie huc usque uti consuevit. Promittentes, etc. Prenominati siquidem homines expresse iuraverunt ad sancta Dei evangelia nobis et nostris parere tanquam veri subdicti et fideles, nostrum honorem et profectum in omnibus procurare et dampnum evitare tenus posse. Sub contrasigillo comitatus Gruerie. Datum et actum apud Oyez, presentibus Iacobo Fructinguer, castellano de Gissineis, Anthonio Binfaz et pluribus aliis, die decima nona mensis novembris, A. Dni millesimo quatercentesimo trigesimo sexto, presente Clawino Boumer, castellano de Oyez.
P. Hugonier.
Arch. de Château d’Oex.
/666/976 *
1436, décembre 13. Super differencia monetarum existente inter dnam Anthoniam de Salinis, dnam de Monsalvens, ex una parte, et Vuilliermum Basin, mistralem Rassonerie, Stephanum de la Tour, Nycodum Gay, etc. eorum nominibus ac tocius communitatis de Rassoneria et de Cuves, parte ex altera, ipse partes conveniunt in hunc modum. Imprimis cum dicti de Rassoneria et de Cuves non solverint census debitos per eosdem prefate dne de Monsalvens per quatuor annos preteritos, quod solvere debeant dictum censum, videlicet duas recollectas de parva moneta nunc in patria currente et alias duas recollectas de bona moneta Lausan. Item cum dicta dna asseruerit se sustinuisse quam plurima et immensa dampna ob deffectum solutionis censuum predictorum, hinc est quod predicta dna huiusmodi dampna eisdem hominibus suis quittat. Item quod ex nunc in antea predicti de Rassoneria et de Cuves debeant solvere census debitos prelibate dne de bona moneta. Sub contrasigillo comitatus Gruerie. Datum trisdecima die mensis decembris, A. Dni millesimo quatercentesimo trigesimo sexto.
E prothocollis Petri Hugonier levavit Petrus Favrodi.
Arch. de Rossinière.
977 *
1446 (1447), janvier 15. Wir die lantlut gemeinlich des lands von Sanen verjechen, das wir einhellenklich mit unserm gemeinen Rät under uns geordnet und gemacht hand, die stugk under uns ewenklich ze halten, so har nach geschriben stand. Des ersten, wele person, es si man oder wip, in sinem siechtag oder an das, sin ligendes gut ordnet oder schikt, es si wenig oder vil, der kilchen von Sanen der früyen mess oder an ander end, Clöstren oder kilchen usserthalb dem land, an welen stetten oder enden das weri, mag er wol tun nach unsrem lantrechten, also das das gut, so er also schickt oder ordnet, den lantkosten sol tragen nach dem und es denn bi dem eid gechetzt und gerandet wird, und /667/ sol och uff das gut nit me zinss schlachen denn so es von recht treit, es si unsrem gnedigen Herren von Gruyers oder ander personen si werint, geistlich oder weltlich, so rechten zins uff dem gut hettin. Und also und in den worten so loben wir die vorgen. sachen, doch so wellen wir harinn vorbehan, ob wir utzet harinn besren, meren oder mindren wöltin, das wir das alweg tun mogent. Und des alles ze einer gezugnuss, so haben wir Frantz Gräff und Herr zu Gruyers, als von bitt wegen der obegen. unser lieben, getruwen, der lantluten von Sanen, als aber das an uns komen und bracht ist von Hans Jouner von Sanen unsrem geschwornen Schriber, haben klein Jngesigel von Sanen tun ze kenken an disen brief, doch unser recht alweg harin enthalten. Geben an dem Suntag nechst vor Sant Vincentzen tag in dem Jar als man zalt von Gottes geburt tusent vierhundert vierzig und sechs Jar.
Jo(hann)es Jouner.
Sceau pendant.
Arch. de Gessenay. Copie de M. Schneuwly.
978 *
1447 (1448), février 16. Nos Franciscus, dnus et comes Gruerie, fiat manifestum quod cum fideles homines patriote et subdicti nostri castellanie Castri de Oyez nobis in armata ill. principis et dni Ludovici, ducis Sabaudie, dni mei metuendissimi, contra Friburgenses destinata servierint et servire velint nostri contemplacione et amore, ecce quod nos nolentes quod servicium per dictos subdictos nostros factum et fiendum ultra terminos et limictes eisdem consuetos predictis subdictis nostris in suis libertatibus et franchesiis possit imposterum preiudicium aliquod generare, quoniam dictum servicium de gracia speciali nobis factum fuisse, etc. Sub sigillo ipsius comitis. Datum in Rotundomonte, die decima sexta mensis februarii, A. Dni millesimo quatercentesimo quadragesimo septimo
.Ia. Pedis.
Arch. de Château d’OEx.
/668/979 *
1448, décembre 3. Nos Clawinus Bömer, senior, vexillifer, Henricus Perretten, Ruofinus Hutzli, Hensilinus Hugi, Stephanus Pinffen, Cristanus Steyger, Petrus Frick. Homo Wispiler, Petrus Zingri, Clawinus Wirsten, Weinlinus Krapfen, Willinus Totfil, Petrus Linder, Cuntzinus Bömer, de Gyssineis, nominibus nostris atque nomine omnium hominum dicte vallis et communitatis de Gysseneys, vigore plenarie potestatis per dictos homines pro infrascriptis contrahendis nobis attribute (per litteram datam die decima mensis novembris, A. Dni millesimo quatercentesimo quadragesimo octavo), notum facimus quod cum ill. et pot. dnus, dnus noster metuendissimus, Franciscus, comes et dnus Gruerie, nobis ad opus tocius communitatis de Gysseneis vendiderit omnes summas censuum necnon laudomia ipsi dno in dicto loco pertinentia pro viginti et quatuor mille septies centum et triginta tribus libris parve monete, quam quidem pecunie quantitatem prelibatus dnus venditor a nobis confitetur se recepisse; hic est quod nos prenominati debere confitemur pro nobis et dicta communitate viginti et quatuor mille septies centum et triginta tres lb. parve monete ex causa venditionis premissorum, non obstante quod in littera dicte venditionis ipse prelibatus dnus summam predictam a nobis confitetur se recepisse. Quod debitum nos prefati dicto dno nostro apud Grueryam solvere tenemur et promittimus iuramentis nostris et sub obligatione bonorum nostrorum per terminos infrascriptos: Primo in proximo festo Purificationis B. Marie virg. bis mille lb., et quolibet anno sequenti quatuor mille lb. usque ad integram solutionem, et hoc sub pena et excheta tripli elapsis tribus septimanis. Tali tamen conditione apposita quod casu contingente quo dicta parva moneta durantibus dictis terminis esset decridata, ipso casu nos in solutionem dicti debiti solvere debeamus ad equipolentiam sive ad taxationem pro viginti novem solidis dicte monete unum bonum florenum Alamanie boni auri. Et promittimus iuramentis nostris lapso quolibet termino, solutione rate cuiuslibet atque dicti tripli non facta infra octo dies proximos a dicto festo computandos, absque aliquali requisitione tenere aut tenere facere /669/ obstagia apud Rotumdummontem vel Meldunum in domibus hospitum publicorum ad res venales, ut moris est, sine aliquo pacto faciendo, nostris propriis expensis, scilicet quilibet nostrorum predictorum per se vel loco sui per unum virum ydoneum cum uno equo, nec a dictis obstagiis absque licencia dicti dni comitis recedere, donec de rata et expensis fuerit plenarie satisfactum. Presentibus ibidem nobilibus viris Petro de Corberes, condno Bellagarde, et Iohanne de Clery de Gruerya, etc. Sub sigillo curie Lausan. Datum die tercia mensis decembris, A. Dni millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo.
Nic. Bömer.
Ioh. Iouner.
Arch. de Gessenay, acte cancellé. — H. G. II, 25.
Il existe aux mêmes archives deux actes de reçu: l’un du 30 déc. 1448 pour la somme de 2000 livres, et l’autre du 2 février 1454 pour 4000 livres.
980 *
1451, septembre 12. Wir die lantlut gemeinlich von Sanen tund kunt, als wir langzit dahar an gewerd in unsrem land und lantmarchen gesessen sind, das sich nieman keiner gewerd nit fröwen noch trösten mocht umb kein gut so er denn hatt, und wan nu nit billich weri, das jeman sin gut verlieren oder gewerdes halb darumb komen sölt, und aber wir verstanden haben, das in aller welt ein gewerd ist, die ein jegklichen sin gut in frid setzet ob er die güetter mit gewerd besessen hatt, sunder wir bekennen das es recht und billich ist, harum so machen, ordnen und bestettigen wir für uns und all unser nachkomenden ein ewig gewerd in den worten als denn darnach geluttret stat. Des ersten, das weliche person, es sy man oder wib, ein gut, es sy Jnberg oder Jntal, wie gut geheissen ist, fridlich fünf jar besessen, an das inn jeman mit clagt oder mit recht angriffen hatt, das denn die person, wer der ist, er si frömd oder kund, so in unsrem land die fünf jar gesessen weri, sol sin gut von deshin ruwig und fridlich han, an das inn jeman darumb bekümmeren möge, denn das die gewerd, die selben person schirmen und in frid setzen sol sines guttes. Aber weliche person, es weri man oder wib, so in unsrem gesessen weri mit recht oder mit clagt inderhalb den fünf /670/ jaren angriffen oder angesprochen wurde, sol denn die selb gewerd dem cleger unschedlich und unvergriffenlich sin, denn das er sin recht vordren und erjagen mag zu allen zitten der clagt nach wenn es im eben ist. Harumb so loben wir die obgen. Gewerd also ewenklich ze halten und dawider nit ze tun noch ze komen weder mit geistlichen noch weltlichen gerichten noch nieman gehellen noch hilfflich ze sind, der da wider tun wölt in keinen weg. Doch behaben wir uns und unsren nachkomen har inn vor wer es sach das uns oder unser nachkomen dheinest die obgenanten gewerd enderen wöltind, oder was uns harrin ze bessren dücht, das wir das alwegen wol tun mögen mit der meren hand unsren unschedlich. Doch söllen wir die obgenanten gewerd nit enderen, so jeman mit dem andren inclagt und im rechten stät, und sol och die obgenant unser gewerd unsrem gnedigen herren von Gruyers an siner Herrschaft und rechtungen, die er noch uff dem land hett, och unser lutkilchen noch andren unser messen gulten und zinsen gantz unschedlich und unvergriffenlich sin. Und des alles zu einer ewigen zugniss und sicherheit aller der vorgen. Dingen, so hein wir die obgenanten lantlut von Sanen unser klein Landingesigel mit dem Handzeichen Hans Jouners unsers geswornen Landschribers gehenkt zu ende diss briefs. Der geben ist an dem nechsten Sunnentag nach unser fröwen tag in Herbsten als sy geborn wart des Jares do man zalt von gottes geburt tusent vierhundert funfzig und ein Jar.
Johannes Jouner.
Sceau pendant.
Archives de Gessenay. Copie de M. Schneuwly.
981 *
1453, septembre 17. Investiture accordée à François, comte de Gruyère, par le duc Louis de Savoie du fief et lieu de Grandcour.
Archives de Turin.
982 *
1458, février 6. Iohannes Andree, vicarius generalis dni G. a Saluciis, Lausan. episcopi, confirmat fundacionem capellanie B. Marie virg. factam in ecclesia parochiali de Broch a Francisco /671/ Tattaz, dicte ecclesie curato. Datum die sexta mensis februarii, anno a nativitate Dni millesimo quatercentesimo quinquagesimo octavo.
A. C. V.
983 *
1460, mars 20. Promesse du duc Louis de Savoie de tenir le comte François de Gruyère, seigneur d’Aubonne, relevé de la somme de 7963 florins d’or dont ce dernier s’était obligé pour lui envers la ville de Fribourg.
Arch. de Turin.
984 *
1463, septembre 28. Egregius et potens vir Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, accensat perpetuo Francisco Besten de Magno Villario et suis heredibus molendinum suum superiorem, nuncupatum le mullin de Villar desoure, pro duobus modiis bladi et tribus cupis frumenti census. Item battitorium per dictum Franciscum sumptibus suis propriis faciendum, dicto molendino contiguum, pro quarta parte tocius lucri canapis; condicionato quod si dictum battentorium non debuisset edifficari propter preiudicium veteris battentorii, quod tunc dictus Franciscus dictum novum battentorium cassare deberet. Datum et actum apud dictum Villarium, die XXVIII mensis septembris, A. Dni millesimo IIIIc LX° tercio.
Bert. Soveri.
A. C. F.
985 *
1464, mai 15. Religiosus vir frater Eustacius de Challes, ordinis Cluniacensis, prior de Broch, se recepisse confitetur a dno Valeriano Fabri de Grueria, admodiatore prioratus de Broch, triginta et duas lb. Laus. bon. in solutionem tam primi quam secundi termini dicte admodiationis trium annorum die presenti incohandorum; pro quolibet quorumcunque trium annorum dictus admodiator dat dicto dno priori triginta lb. Laus. Datum die XV mensis maii, A. Dni millesimo IIIIc LX quarto. Sub sigillo decanatus de Ogo.
Bert. Soveri.
A. C. F.
/672/986 *
1464, juin 21. Cum Ludovicus de Fonte de Altavilla sit defunctus excommunicatus tam auctoritate dni officialis curie Lausan. quam eciam dni decani de Ogo diversis sentenciis, ad instanciam diversorum suorum creditorum, licet inde obtinuit absolucionem generalem, ob quam fuit absolutus et in terra benedicta sepultus, caucione presenti mediante; hinc est et fuit quod Iohannes et Petrus Philiponats fratres germani de Altavilla, precibus et pro parte Vuillelmi de Fonte fratris dicti quondam Ludovici, se constituerunt fideiussores ad opus et nomine creditorum dicti Ludovici ad quorum instanciam erat excommunicatus et non aliorum, in manibus dni Glaudii Chambeti, vicarii Corberiarum, caucionem huius modi cum notario subscripto recipientis vice et ad opus dni Amedei Chapusii, curati Corberiarum, necnon dni Guillelmi Franconis, dicte ecclesie Corberiarum seu Alteville admodiantis, et ipsos sacerdotes erga dictos creditores indempnes predicti fideiussores promiserunt conservare et relevare ab omni onere sepulture predicti Ludovici. Datum die XXI mensis iunii, A. Dni millesimo IIIIc LX quarto. Sub sigillo decanatus de Ogo.
Bert. Soveri.
A. C. F.
987 *
1464 (1465), mars 9. Vir discretus dnus Franciscus Fabri, curatus Rubeimontis, vigore littere institucionis dni Valeriani Fabri de Grueria emanate a dno nostro Lausan. episcopo, dictum dnum Vallerianum tanquam curatum ecclesie de Broch per resignacionem dni Io. Orsat, posuit in corporalem possessionem ipsius ecclesie per tradicionem clavium, intrando per magnam portam ipsius ecclesie, et per tradicionem cordarum campanarum dicte ecclesie, ipsarum pulsacionem, per tactum magni altaris, per tradicionem misalis, calicis et channetarum, presente et consenciente Bertheto Souverii, castellano de Montsalvens. Datum et actum in predicta ecclesia de Broch, die sabbati IX mensis marcii, A. Dni millesimo IIIIc LX IIII°. Sub sigillo decanatus de Ogo.
Bert. Soveri.
A. C. F.
/673/988 *
1464 (1465), mars 11. Guillermus Bornet de Villar confitetur quod cum Nycodus dou Pont de Villar et Roleta eius uxor dederint altari B. Michaelis arch. fondati in ecclesia de Villar, seu rectori eiusdem quinquaginta et duas lb. Laus. bon. semel, convertendas in acquisitionem census pro una missa de Requiem in dicto altari singulis jovis diebus per rectorem ipsius altaris vel per curatum de Villar, quousque de proprio rectore in ipso altari provisum fuerit, prout hoc omnia prefatus Nycodus confessus est fore vera; verum tamen predictus Guillermus causa responsionis facte dicto altari pro parte dictorum coniugum deberet eidem altari de predicta quantitate triginta et tres lb.; hinc est quod dictus Guillermus pro maiori securitate dicte pecunie dno Girardo Porchet, curato de Cappella, velut rectori dicti altaris, necnon priori confratrie S. Spiritus de Villar et gubernatoribus predicte misse constituit triginta et tres sol. census. Datum et actum in dicto loco de Villar, die undecima mensis marcii, A. Dni millesimo IIIIc LX IIII°. Sub sigillo decanatus de Ogo.
Bert. Soveri.
A. C. F.
989 *
1465, mai 1. (Decanus de Ogo curato seu vicario Corberiarum et omnibus aliis salutem in Dno. Iniunximus et per iuratum nostrum infrascriptum, cui super hiis vices nostras commisimus, iniungi fecimus) Richardo Buczard de Salica, parrochie Corberiarum (presenti, volenti et sic fieri consentienti, ipsumque super hoc viva voce monuimus et tenore presentium monemus), ut ipse infra proximum instans festum B. Marie Magdal. det et solvat Iohanni Pix de Gumuffens et suis de et super triginta et quinque sol. Laus, bon., in quibus sibi tenetur causa legitime empcionis boni frumenti, in quo frumento ipse Richardus dicto Iohanni tenebatur iam diu obligatus pro juvancia certorum bovum quos tenuit et tenuerat ab eodem Iohanne nomine comende, prout (idem Richardus Buczard debitor coram iurato subscripto tanquam coram nobis in iudicio legitime confessus est, una cum missionibus presentium), alioquin /674/ ipsum (Richardum debitorem, quem dos ex tunc lapso dicto termino pro re confessa excommunicamus in hiis scriptis, excommunicatum ad instantiam dicti Iohannis Pix creditoris in vestris ecclesiis publice nuncietis. Quos quidem triginta et quinque sol. Laus. predictus Richardus debitor solvere promisit pro se et suis heredibus et successoribus causamque ab eodem habentibus quibuscunque in futurum iuramento suo ad sancta Dei evangelia corporaliter tacta prestito et sub expressa obligacione omnium et singulorum bonorum suorum mobilium et immobilium, presentium et futurorum quorumcunque, dicto Iohanni creditori vel suis heredibus infra terminum predictum, omni exceptione iuris et facti remota, sibique reddere, restituere et integre resarcire omnia et singula dampna, gravamina, costamenta, deperdita, omnesque et singulas missiones et expensas que et quas dictus Iohannes creditor dicet et sui qui supra dicent suo vel suorum tantum simplicibus iuramentis loco plene probacionis se fecisse, sustinuisse aut modo quovis incurrisse pretextu et occasione dicti debiti suo prestatum termino, ut prefertur, non soluti. Et voluit dictus Richardus debitor) quod (lapso dicto termino) possit cogi (et compelli per quemcunque iudicem spiritualem sive secularem, prout dicto Iohanni creditori vel suis quibus supra placuerit, sententia excommunicacionis predicta, si in ipsam inciderit, non obstante). Datum die prima mensis maii, A. Dni millesimo IIIIc LX quinto.
Bert. Soveri.
A. C. F.
La substance de cet acte d’injonction se trouve, ainsi que plusieurs autres, dans le registre du notaire Berthet Souvey, mais les formules n’y sont indiquées que par le premier mot. Je les ai rétablies (entre parenthèses) d’après un formulaire de la cour de l’officialité de Lausanne, du commencement du XVIe siècle.
990 *
Amédée, duc de Savoie, établit François, comte de Gruyère, son procureur, pour renouveler son alliance avec les Bernois et les alliés de ces derniers.
Pignerolle. 1466, octobre 15.
A. C. F.
* Amedeus dux Sabaudie, etc. Si ad ea que nostro diucius parta /675/ fuere presidio maximo preservare cupimus ingenio, non minus intelligencias et antiquas confederaciones antiquorum amicorum et confederatorum nostre domus, quorum consiliis et adiumentis domus ipsa laudabilia incrementa suscepit, scrutari et merito intertenere affectione singulari studemus. Sane igitur de magnanimitate, sensu, prudencia, legalitate, probitate, fidelitate, constancia et alti consilii persistencia magn. consanguinei, fidelisque cambellani et consiliarii sincere dilecti dni Francisci, comitis Gruyerie, marescalli nostri Sabaudie, experiencia nostris propriis in serviciis diucius aliorsum testimonio non quesito patefacta plurimum ac merito confisi, ipsum dnum Franciscum consanguineum nostrum, ex nostra certa sciencia, maturaque nostri nobiscum residentis concilii deliberacione prehabita, facimus et constituimus procuratorem nostrum et negociorum nostrorum generalem et specialem, precipue ad accedendum ad spectabiles amicos et confederatos nostros carissimos scultetum, consules et commune urbis Bernensis et inde ligas per bone memorie ill. progenitores nostros cum eis et suis predecessoribus inhitas et continuatas firmandum et corroborandum, in illisque mutandum, addendum, augendum vel diminuendum, cum ipsisque necnon aliis Alemanie ligarum cum ipsis confederatis et ligatis consimiles et alias ligas, confederationes, intelligencias et amicicias denuo tractandum et firmandum ac omnia faciendum que sibi utiliora videbuntur, nosque obligandum et alia omnia pro nobis et nomine nostro faciendum que faceremus si personaliter interessemus, etiamsi talia forent que de se mandatum exigerent magis speciale. Promittentes, etc. Has litteras nostras in testimonium concedentes, datas Pynerolii, die decima quinta mensis octobris, A. Dni millesimo quatercentesimo sexagesimo sexto.
A. Duplastre.
Per dnum presentibus dnis Iohanne Michaelis, cancellario Sabaudie.
C. de Seysello, marescallo.
Iohanne de Compesio, abbate de Six.
Philiberto de Palude, dno St Iullini. /676/
Hugonino dno Cardeti.
… de Alingio, dno … ndree.
Anthonio Champion et Stephano Morelli, advocato fiscali.
991 *
1466 (1467), mars 1. Dnus Iohannes Richard, curatus ecclesie parrochialis Capelle B. Iacobi de Villar retro Grueriam, admodiat spacio trium annorum tres presias seu recollectas integras, sub pactis inferius designatis, dno Girardo de Cresto Beroldi, capellano seculari, videlicet totam suam curam seu ecclesiam de Villar predictam cum honore et onere ipsius ecclesie spiritualibus et temporalibus, exclusa sacra tantummodo, et hoc pro firma seu precio annualibus triginta lb. bon. Laus. apud Lausannam solvendarum. Condicionato tamen quod predictus dnus Girardus debebit dictum dnum curatum, magistrum suum, clericumque seu servitorem suum cum eorum equis in predicta cura sua suis dicti Girardi sumptibus recipere et sustinere decenter, bona fide hinc et inde in omnibus et per omnia observata, videlicet quatuor vicibus in quolibet anno, octo diebus et non ultra. Item debebit dictus Girardus predicte ecclesie de Villar, modo et forma solitis, tam in divinis officiis quam aliis per se vel per alium servire. Datum et actum apud Villar, die prima mensis marcii, A. Dni millesimo IIIIc LXVI°. Sub sigillo curie Lausan.
Bert. Soveri.
A. C. F.
992 *
Etablissement d’un clergé à Corbières.
Romont, 1467, avril 15.
A. C. F.
* Cum questio verteretur inter dnum Amedeum Chapusii, curatum ecclesie B. Marie Virg. Corberiarum, suo et dicte sue ecclesie nominibus, ex una, et dnos cappellanos cleri dicte ecclesie et altarienses, signanter Petrum de Sineveis, Iohannem Pilliod et Rodulphum /677/ Rossier, partibus ex altera; cum ita sit quod nuper nonnulli nobiles et burgenses Corberiarum defuncti, cupientes valde cultum divinum in predicta ecclesia augmentari et unum clerum in dicta ecclesia fieri, in cuius cleri principium et fondacionem ipsi nobiles et burgenses in eorum testamentis legaverunt eidem clero pro eorum anniversariis in predicta ecclesia per cappellanos ipsius cleri faciendis certos census seu pecuniarum summas; verum tamen prefatus dnus curatus se opponens contra premissa dicendo nullum clerum posse fondari in predicta sua ecclesia per personam mundi, minus consensu dicti curati, sed omnia legata predicta sibi pertineri debere et non dicto clero, quia nondum fondatus erat; prenominatis vero cappellanis contrarium dicentibus et asserentibus dictum clerum posse fondari per quascunque personas, predicto curato non consenciente, quia talibus piis operibus in augmentum divini officii provenientibus merito de iure consentire debet. Item quod ipse curatus non potest in distribucione rerum et censuum dicti cleri capere nisi tantum unus aliorum sacerdotum habere debet, si vicarium non habuerit, quem si habuerit pro duobus capere debebit. Tandem partes ambe premisse post multas altercaciones se submiserunt arbitracioni trium sacerdotum ven. cleri ville Rotondimontis super hiis omnibus determinandis per ipsos, iuxta usus ipsius cleri, signanter dnorum Iohannis Moglin, vicarii et rectoris ecclesie parrochialis Rotondimontis, Iacobi Chablay et Vuilliermi Allamand, qui concordaverunt in hunc modum. In primis quod clerus premencionatus, insequendo piam devocionem primorum fundatorum aut fondare volentium, sit et esse debeat atque remaneat in predicta ecclesia Corberiarum legitime fondatus et perpetuis temporibus duraturus. Item quod ipse curatus, habeat vicarium aut non, percipiat in distribucione censuum, reddituum et legatorum, tenoribus eorumdem legatorum non derogando, pro duobus cappellanis ipsius cleri tam ob causam superioritatis, quia superior est aliis et habere debet onus magnam missam cum nota dicendi in quolibet anniversario, dicto tamen vicario ipsius curati in distribucione huiusmodi nichil habere debente. Item quod dicti cappellani sint sine deffectu diebus dictorum anniversariorum in missis et sistacione et diebus precedentibus in vigiliis; et si quis deffecerit condempnetur pro qualibet vice in vigiliis in quatuor /678/ den. Laus., in missa in sex den. et in sistacione in duobus den., exceptis tamen curato, procuratoreque predicti cleri et coadiutore eiusdem, si et quando aliis arduis negociis evidentibus fuerint occupati. Item quod dicti cappellani a residencia personali in Corberiis facienda excusantur quousque predictus clerus valeat per annum de redditu annuali pro minori cuilibet sacerdoti septem lb., nisi tamen predicti cappellani ad dictam residenciam ad causam suarum cappellaniarum aut aliis de causis teneantur. Que premissa ordinata per dictos arbitros prefatus dnus curatus Corberiarum et prefati dni Petrus de Sineveis, curatus Villarii Vollar, Iohannes Pilliod, curatus Pontisville, et Rodulphus Rossier, altarienses et cappellani predicti cleri Corberiarum, laudaverunt, promiseruntque, etc. Renunciantes, etc. Datum et actum in ecclesia Rotondimontis, die quindecima mensis aprilis, A. Dni millesimo IIIIc LX° septimo. Sub sigillo curie Lausan.
Bert. Soveri.
993 *
1467, juin 1. Vir religiosus frater Eustacius de Challes, prior de Broch, se debere confitetur nobili viro et potenti Anthonio de Grueria, dno Acrimontis, ex causa empcionis unius equi viginti lb. Lausan. bon. Datum die prima mensis iunii, A. Dni millesimo IIIIc LXVII° Sub sigillo decanatus de Ogo.
Bert. Soveri.
A. C. F.
994 *
1469, mai 22. Frater Eustacius de Challes, prior de Broch, dat in excambium Perreto Chappuis de Broch et Mermeto eius filio unam posam terre sitam in fine de Comba et unum morsellum curtili siti retro grangiam dicti prioris, pro una posa terre sita in fine de la Russunaz. Datum die XXII mensis maii, A. Dni millesimo IIIIc LXIX.
Bert. Soveri.
A. C. F.
/679/995 *
1468 (1469), janvier 19. Nobilis Iohannes de Corberiis accensat nomine locacionis spacio quatuor annorum Oddeto Chastellain totam domum suam et casale eiusdem, sitam in villa Gruerie, in vico a parte dEstavanens, pro precio septem lb. Laus. bon. annualis census. Datum die XIX mensis ianuarii, A. Dni millesimo CCCC LX VIII°.
Bert. Soveri.
A. C. F.
996 *
1469 (1470), janvier 4. Petrus de Ponte, notarius de Villar, vendit religioso viro fratri Gabrieli Souverii, canonico abbacie Humilismontis, nunc admodiatori prioratus de Broch, recipienti ad opus ven. patris dni Heutacii de Challes, prioris de Broch, quatuor sol. Laus. bon. census pro precio quatuor lb. Datum die quarta mensis ianuarii, A. Dni millesimo IIIIc LXIX.
Bert. Soveri.
A. C. F.
997 *
1471 (1472), mars 5. Cum questio tam coram dno decano de Ogo quam eciam coram castellano de Monservens, Bertheto Souverii, notario Corberiarum, inter ven. virum fratrem Iohannem Cuendoz, priorem Rubeimontis, ex una, et Nycodum Illinod de Rassoneria, partibus ex altera, ad causam decime dicti dni prioris quam percipere solitus est tota antiquitate in territorio Rassonerie a fonte de la Choudannaz usque ad locum de la Tinaz; cuius quidem decime collectam dictus Nycodus, tanquam maticularius capelle B. Marie Madelenes de Rassoneria asserebat sibi pertinere titulo tam cuiusdam littere composicionis antiquitus facte inter quemdam curatum de Oyes et Vuillelmum Clerc, tunc maticularium dicte capelle, quam cuiusdam perpetue donacionis dicto Nycodo nuper facte per Aymonetum Pigniollet de Rassoneria, tunc maticularium iam dicte capelle. Hinc est quod partes premisse tractatu amicabili egregii et spectabilis viri Iohannis de Grueria, dni de Monservens, /680/ ad concordiam devenerunt in hunc modum. Ipse Nycodus prefato dno priori (remittit) quicquid iuris vel tituli habere posset in tota decima predicta, pro bona satisfacione inde a dicto dno priore habita, et in signum huiusmodi remissionis tradidit prelibato dno de Monservens predictam antiquam litteram composicionis, per eundem dnum semper custodiendam ad opus proborum hominum Rassonerie et de Cues ad conservacionem iurium predicte capelle et officii maticularie eiusdem tantum. Cui quidem littere composicionis in quantum tangit factum predicte decime ipse Nycodus perpetuo penitusque renunciat. Testes nob. et pot. Anthonius de Grueria, dnus Acrimontis, virque discretus Petrus Gascheti, burgensis Gruerie, castellanus Turris Treme, etc. Datum et actum apud Broch, ante domum capelle S. Nycollay de Broch, die quinta mensis marcii, A. Dni millesimo IIIIc LXXI°. Sub sigillo curie Lausan.
Bert. Soveri.
A. C. F.
998 *
1475, juin 26. Nos Ludovicus, comes et dnus Gruerie, in adeptione possessionis castri, castellanie, mandamenti, ressorti ac iuriditionis nostrarum de Oyez immediate post quondam genitoris nostri decessum, in ecclesia parrochiali S. Donati de Oyez iuramus probis hominibus et subdictis nostris dicte castellanie libertates, franchesias, immunitates ac eorum bonos usus et consuetudines illese observare, etc. Et vice versa iam dicti homines in nostra presentia congregati iurarunt nobis tanquam eorum dno fore obedientes, etc. Datum et actum in dicta ecclesia, presentibus nobilibus Iohanne de Clerie, castellano Gruerie, Rodulpho de Sancto Germano, castellano de Oyez, necnon viris discretis Petro Gascheti, castellano de Montsalvens, et Petro Poncerii, Corberiarum castellano, sub nostro sigillo, die vicesima sexta mensis iunii, A. Dni millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto.
Humb. de Myensiez.
Arch. de Château d’Oex.
/681/999 *
1475 (1476), mars 8. Nos Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, notum facimus quod cum nostri probi homines et subdicti dilecti villagiorum nostrorum Rassonerie et de Cues, ad mandatum et postulacionem nostras, nobis et toti patrie comitatus Gruerie in multa armigerorum et sociorum suorum comitiva servierint et famulatum tam in villa Gruerie quam alibi pro deffensione ipsius ville Gruerie et tocius Gruerie comitatus prebuerint, una etiam cum hominibus dni Ludovici, comitis et dni Gruerie, nostri consanguinei, ratione hostilis guerre hiis diebus existentis inter ducem Burgondie et comitem Rotondimontis atque eorum complices, ex una, necnon Allemanos confederatos adinvicem, vicinos nostros nobis caros, atque etiam comitatum Gruerie, tanquam adherentem dictis Allemanis eorum vicinis, partibus ex altera, et huiusmodi servicium quam pluribus vicibus durante ipsa guerra prebuerint. Ecce quod nos volumus et concedimus quod huiusmodi servicium non preiudicet libertatibus et franchesiis dictorum hominum, etc., quoniam confitemur huiusmodi servicium fuisse factum tam de speciali gracia quam pro deffensione comitatus Gruerie, iuribus nostris semper in premissis salvis. Datum et actum sub nostro sigillo, die octava mensis marcii, A. Dni millesimo quatercentesimo septuagesimo quinto secundum stilum curie Laus.
Humb. de Myensiez.
Sceau pendant.
Arch. de Rossinière.
1000 *
1476 (1477), février 25, mars 10. Nos Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, ex una parte, necnon omnes homines et subdicti prelibati dni villagiorum et locorum Rassonerie et de Cues inferius nominati, more solito congregati, parte ex altera, signanter Iohannes Mellet, mistralis dicti loci Rassonerie pro parte prelibati dni, etc. (43 homines Rassonerie et 14 de Cues) nominibus nostris atque ceterorum proborum hominum in dictis locis /682/ residentium, facimus adinvicem pacta et condiciones subscriptas perpetuo duraturas. Imprimis quod nos memoratus Iohannes de Grueria quittamus et accensamus prenominatis nostris probis hominibus in dicta mistralia Rassonerie commorantibus, scilicet a loco dicto douz Sengloz usque ad fontem dictum de la Tinaz, omnes vendas nostras quas dicti nostrates nobis solvere consueverunt pretextu quarumcunque mercantiarum, et hoc videlicet pro eo quod quelibet persona focum faciens in dicta mistralia nobis et nostris heredibus perpetuo solvere teneatur unum caseum seu unam moctam talem qualem dicta persona faciet sine dolo de suis animalibus inter festum Penthecostes et subsequens festum nativitatis B. Iohannis Bapt. Et si fortassis quis ipsorum inter dicta festa fecerit in una soya 1 duos caseos, aut duas moctas, aut plures, tunc illos nobis persolvere tenebitur. Tali tamen condicione apposita quod si fortassis imposterum fuerit aliqua persona que non habuerit vachas seu animalia lactantes, tunc talis persona nobis solvere tenebitur duodecim den. Laus. bon. Sub altera adiecta condicione quod, si quis fecerit adeo parvum caseum propter lactis penuriam aut alia de causa non valentem quantitatem duodecim den., ordinacioni nostre aut nostri venderii seu receptoris tunc talis persona ratione ipsarum vendarum pro dicto caseo parvo nobis solvere tenebitur duodecim den. Ceterum habitura fuit inter nos quod quislibet homo noster dicti dni et qui in dicta mistrallia natus fuerit, residens seu serviens penes dictam mistralliam, si talis homo sui iuris existat, seu magister sui ipsius fuerit et etiam a parentibus suis separatus totaliter fuerit, tunc ratione dictarum vendarum nobis solvere tenebitur anno quolibet duodecim den., et tunc a quibuscunque vendis sit quittus; et si fortassis vachas habuerit lanctantes, tunc unam moctam solvere tenebitur. Intelligendo quod fratres aut cognati insimul commorantes aut non partiti solvere non tenebuntur, nisi pro uno foco. Reservatis tamen personis ab huiusmodi vendis quittis, si que fuerint. Preterea habitum extitit quod nos prefatus dnus vendas percipi consuetas in dicto loco a personis extraneis de cetero recuperare debebimus. Sub sigillo ipsius dni Iohannis. Datum et actum /683/ quo ad laudem prelibati dni, vicesima quinta die mensis februarii, et quod ad laudem dictorum proborum hominum, decima die mensis marcii, A. Dni millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto secundum stilum curie Laus.
Humb. de Myensiez.
Sceau pendant.
Arch. de Rossinière.
1001 *
Statuts du clergé de Broc.
Broc, 1477, novembre 1.
Archives du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
* Ad perpetuam rei memoriam. In ecclesia seu prioratu de Broch coram notario infrascripto, in presencia spect. et pot. Iohannis de Grueria, ex Gruerie comitibus, dnique de Monservens, atque certorum proborum hominum perrochianorum de Broch propter infrascripta rite peragenda personaliter constituti fuerunt ven. religiosus frater Humbertus Monod, prior prioratus sancti Homarii de Broch, suo dictique sui prioratus et monachorum eiusdem prioratus ibidem absentium nominibus, dnusque Valerianus Fabri de Grueria, curatus eiusdem ecclesie, necnon dni Ludovicus Souverii, capellanus capelle sanctorum Nycolai et Silvestri, et Anthonius Sectoris, rector capelle B. Marie Virg. eiusdem ecclesie, suis viribus anhelantes augmentationem cultus divini eiusdem ecclesie, faciunt mutuo consensu pacta, statuta et ordinationes perpetuo valituras, que sunt tales.
Imprimis quod de legatis die presenti dicto clero factis pro anniversariis fiendis ac de aliis legatis in posterum fiendis ratione dictorum anniversariorum, nisi aliter fuerit specifficatum per legatarios, prior, curatus, monachi et altarienses equali portione adinvicem dividere tenebuntur, reservato tamen quod prefatus dnus prior in huiusmodi legatorum censibus percipere debebit loco unius sacerdotis cum dimidio, sic intelligendo quod si capellanus percipiet duodecim den., tunc prior percipere debebit decem octo den., sub conditione quod dictus dnus prior aut eius locum tenens in dictis anniversariis fiendis administrare debebit panem, vinum et candelas.
Item quod curatus dicte ecclesie aut eius vicarius in huiusmodi /684/ distributionibus percipere debebit loco unius sacerdotis cum quarte alterius.
Item actum fuit quod de legatis ipsi clero ante datam presentium factis prior, curatus, monachus et alteriensis percipere debebunt secundum tenorem dictorum legatorum, presenti ordinatione non obstante.
Item quod de pecuniis et emolumentis eiusdem cleri qui sunt de clero facere debebunt luminare seu cereos in dictis anniversariis ardentes ac in ceteris vigiliis et vesperis ratione dicti cleri decantandis, uti in ceteris locis extitit fieri solitum.
Item quod qui supra de clero magnas missas in dictis anniversariis celebrandis vicibus alternativis celebrare debebunt et decantare.
Item fuit expresse condicionatum quod si imposterum in dicta ecclesia seu prioratu fierent et edifficarentur alie capelle seu altaria, tunc rectores dictarum capellaniarum in distributionibus et emolumentis eiusdem cleri, sicuti ceteri altarienses iam fondati, percipient.
Item quod in huiusmodi anniversariis, vigiliis, vesperis ac aliis suffragiis omnes de huiusmodi clero interesse debebunt et eorum debitum facere, et qui non fuerint, nichil inde percipere debebunt, casu tamen necessitatis in omnibus reservato.
Item quod dicti prior, curatus, monachus et altarienses seu eorum loca tenentes debebunt eligere unum procuratorem ydoneum ad huiusmodi eorum census, legata et helemosinas recuperandum et etiam ad faciendum et ordinandum anniversaria eiusdem cleri, sicuti in ceteris locis in quibus est clerus, est consuetum.
Fuit etiam ordinatum, ut populus devotior reddatur, quod procurator dicti cleri dominica precedenti dicta anniversaria fienda in clamatorio dicte ecclesie et loco quo sacerdos festa indicere consuevit populo, (debeat) notifficare dies seu diem dictorum anniversariorum in dicta hebdomada fiendorum.
Item etiam quolibet die dominico, loco et hora pretactis, erit deprecandum generaliter pro fondatoribus ac benefactoribus eiusdem cleri.
Ceterum quia, ut communiter dicitur, in omnibus bene agere /685/ ac in nullo deviare potius est deitatis quam humanitatis, quod dicti de clero in ceteris aliis negociis dictum clerum concernentibus de quibus superius non fuit expressum, qui supra de clero ordinationi et discretioni suorum … ac in quibus est clerus ordinatus totaliter stare debebunt et se referre absque dolo nec fraude quibuscunque.
Que premissa prior, curatus et altarienses laudaverunt et promiserunt per eorum iuramenta perpetuo observare. Datum et actum die prima mensis novembris, A. Dni millesimo quatercentesimo septuagesimo septimo.
Humb. de Myensiez.
1002 *
1487, mai 4. Ego Anthonius de Grueria, domicellus, dnus Acrimontis et burgensis Friburgi, vendo per allodium purum, francum et liberum Nycodo Bischard, burgensi Friburgi, viginti sol. monete Friburgi et unam gallinam census, quos michi debet Petrus Helffer de Besingen, parrocchie de Cormondes, annuatim cum directo dominio, mero, mixto imperio et omnimoda iuridicione, pro certis rebus iacentibus in territorio de Besingen. Est autem facta dicta vendicio pro quadraginta lb. Sub contrasigillo communitatis Friburgi. Datum et actum in dicto Friburgo, quarta die mensis maii, A. Dni millesimo quatercentesimo octuagesimo septimo.
Cl. Lombardi.
A. C. F.
1003 *
1488, octobre 6. Nos Iohannes de Grueria, dnus de Montselvens, miles, notifficamus quod cum Nicoletus Chanet de Rossineria, homo et subdictus noster, ob causam suorum demeritorum extiterit in dicto loco Rossinerie detentus super causam heresis nefande, vigore criminalis clame per Iaquium Frutinguer et Petrum dou Bugnion subdictos etiam nostros in manibus nobilis Ludovici de Corbieres, castellani nostri de Montselvens, in persona ipsius Nicoleti facte, cuius vigore ipse Nicoletus una cum dictis laquio et Petro a mistralia nostra dicti loci Rossinerie et absque cognitione subdictorum nostrorum dicti loci Rossinerie et de Cues /686/ fuerit extractus et in castrum nostrum de Broch ductus et incarceratus, cumque ipsi subdicti nostri mistralie predicte pretendentes franchesias et libertates habere quod nullus malefactor in dicta mistralia detentus et incarceratus quacumque de causa non potest nec quovismodo debet ad eadem mistralia detrahi, absque ipsorum subdictorum cognitione, supplicantes dictas eorum franchesias per nos tanquam eorum dnum naturalem observari debere; hinc est quod nos, nolentes dictis franchesiis, si quas habeant, derogare, verum potius illas manutenere, volumus et concedimus quod huiusmodi Nicolleti Chanet detractio extra dictam mistraliam libertatibus et franchesiis ipsorum gravamen non inferat, nec imposterum ad aliquam sequentiam trahi valeat, et promittimus, etc. Datum et actum presentibus nobili scutiffero Antonio de Grueria, condno Acrimontis, etc., die sexta mensis octobris, A. Dni millesimo quadragesimo octuagesimo octavo, sub sigillo nostro.
Oliverius de Myensiez.
Arch. de Rossinière, copie.
1004 *
1488, novembre 22. Nos Iohannes de Gruyeria, dnus de Montsalvens, vendimus ven. fratri Iacobo de Frassino, priori cartusie Vallis sancte, ementi ad opus dicte cartusie, undecim cupas frumenti census pro pretio sexaginta lb. bon. Laus., assignans dictum censum percipiendum supra censum frumenti nobis debitum ad causam furni nostri de Broch. Datum die vigesima secunda mensis novembris, A. Dni millesimo quatercentesimo octuagesimo octavo.
Mestralat.
A. C. F.
1005 *
1492, décembre 1. Cum differencia suscitaretur inter rev. patrem dnum Philippum de Compesio, sancte sedis apostolice prothonotarium, decanum Sabaudie, Lausan. et Gebenen. ecclesiarum canonicum et prioratus Lustriaci commendatarium et administratorem perpetuum, et eo nomine, ex una, et rev. patrem dnum Mamertum de Grueria, decretorum doctorem, perpetuum prioratus /687/ de Broch ex membris dicti prioratus Lustriaci commendatarium, et eo nomine, ex altera partibus, super eo quod prelibatus dnus Philippus per prefatum dnum Mamertum eidem commendatario Lustriaci ratione personatus sive personagii eiusdem prioratus de Broch solvi quatuor modia frumenti annuatim, necnon recognicionem de solvendo infuturum cum aliis serviciis, tributis et obediencia solitis petebat. Ex adverso prefatus dnus Mamertus dicebat ad premissa se minime teneri, dicebatque quod dni priores Lustriaci prioribus de Broch solvere consueverunt annuatim quatuor modia vini, et sic petebat dicta modia solvi aut dicta modia vini et frumenti vicissim compensari. Tandem post multas altercationes dicte partes nonnullorum amicorum tractatu concordaverunt prout infra. Primo quod pro liberacione dictorum quatuor modiorum frumenti teneatur dictus Mamertus solvere prefato commendatario prioratus Lustriaci sepcies centum flor. auri pp., quolibet valente duodecim sol. Laus. bon., pro semel, ponendos in acquisitum ad opus dicti prioratus Lustriaci. Item quod prefatus commendatarius de Broch teneatur recognicionem commendatario Lustriaci facere de obediencia et ceteris tributis et serviciis prioratui Lustriaci debitis. Item quod prefatus dnus commendatarius de Broch non possit prelibatum dnum commendatarium Lustriaci occasione predicti modii vini impetere vel molestare. Que premissa omnia predicti commendatarii laudaverunt, etc. Cupiens eciam prefatus dnus Mamertus dictum suum prioratum de predictis quatuor modiis frumenti annualibus liberare, de laude Amedei Retornat, gubernatoris ecclesie de Broch, et Petri de la Iou, mistralis de Broch, ibidem presentium, realiter in manibus dni Petri Flory, utriusque iuris doctoris, officialis curie Lausan., recipientis de laude predicti commendatarii Lustriaci, solvit sexies centum flor. pp., et alios centum flor. restantes prefatus dnus Mamertus prelibato dno Philippo solvit. Quos quidem sepcies centum flor. prefatus dnus commendatarius de Broch recepit de precio montis dicti Vervellanez, in territorio seu castellania Gruerie siti, Iohanneto, Iaqueto, Petro filio Richardi Chapuys, Petro de la Iou et Glaudio de la Iou de Broch venditi. Sub sigillo curie Lausan. Datum die prima mensis decembris, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo secundo.
Io. Grant.
Arch. du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
/688/1006 *
1492 (1493), mars 15. Ego Iacobus de Glericyz, domicellus, dnus de Bayoes, vendo rev. in Christo patri et dno Philippo de Compesio, sancte sedis apostolice prothonotario et prioratus Lustriaci administratori perpetuo, quatuor modia frumenti ad mensuram Lustriaci census pro precio sexcentum flor. Sabaudie auri pp., qui quidem sunt in extinctionem similium quatuor modiorum frumenti censualium dicto prioratui Lustriaci debitorum per dnum Maumertum de Grueria, administratorem perpetuum prioratus de Broch, ratione personagii; que quidem modia frumenti prelibatus dnus emptor apud villam de Horon a dicto prioratu Lustriaci longe distantem nisi cum magnis expensis recuperare poterat, etiam frumentum in illo loco propter frigiditatem minus pulcrum colligitur, et sic frumentum tale quale ibidem recuperabatur. Que quidem quatuor modia frumenti ego dictus Iacobus recuperanda assigno super decimis meis in territorio de Bayoes. Pro premissis tucius solvendis do fideiussores nobiles Odetum seu Odonem de Petra Floris, burgensem Orbe, et Iohannem Maior, burgensem Lustriaci. Sub sigillo curie Lausan. Datum et actum Lausanne quo ad dictam vendicionem, die quindecima mensis marcii, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo secundo, presentibus dno Philippo Gauterii, presbitero Lausan., curato de Bayoes, etc., quo ad dictum nobilem Oddetum confideiussorem, die quindecima mensis augusti, et quo ad nobilem Iohannem alium fideiussorem, die sexdecima mensis augusti, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo quarto.
Petrus de Fossa.
Sceau de la cour de Lausanne et de Philippe de Compeys.
Arch. du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
1007 *
1493, mai 20. Aymo de Montefalcone, episcopus Lausan. et comes, etc., hodie visitacionem nostram ordinariam per diocesim nostram et signanter apud capellam de Ranssonieres, filiolam ecclesie perrochialis Castri de Oyes, ad decus et honorem B. Marie /689/ Magdalenes fondatam, exercentes, cimitterium illius capelle rite in Dno benediximus, reconsiliavimus et de novo consecravimus. Cupientes propterea ut prenominata capella iam consecrata congruis semper attolatur honoribus et a Christi fidelibus iugiter veneretur, de Salvatoris Dni nostri Ihesu Christi clemencia ac B. Marie patrone nostre, beatorumque Petri et Pauli apostolorum meritis et intercessionibus confissi, omnibus fidelibus vere penitentibus et confessis qui premencionatam capellam in eiusdem S. Marie Virg. ac BB. Petri et Pauli apost., necnon B. Marie Magd. patrone prenominate capelle, Nativitatis Dni nostri I. C., Resurrectionis eiusdem, Penthecostes, S. Iohannis Bapt. et ipsius capelle dedicationis festivitatum diebus a primis vesperis usque ad secundas vesperas inclusive devote visitaverint annuatim, seu in divinis interfuerint, pro singulis diebus quadraginta dies indulgenciarum de iniunctis sibi penitenciis in Dno relaxamus per presentes, datas in prenominata capella sub sigillo camere nostre, die lune post festum Ascensionis Dni nostri I. C., A. Dni millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio.
Colleti.
Archives de Rossinière.
1008 *
Concession d’indulgences en faveur de l’église du prieuré de Broc.
Rome, 1493, juin 5.
Archives du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
1493, juin 5. Oliverius Sabinen., Iulianus Hostien., Iohannes Portuen., Georgius Albanen. et Ieronimus Penestrin. episcopi, Dominicus tt. (tituli) sancti Clementis, Paulus tt. sancti Sixti, Iohannes tt. sancti Vitalis, Iohannes Iacobus tt. sancti Stephani in Celio monte, Laurentius tt. sancte Cecilie, Antoniotus tt. sancte Praxedis, Iohannes tt. sancte Suzane et Baptista tt. sanctorum Iohannis et Pauli, presbyteri, Franciscus sancti Eustachii, Raphael sancti Georgii ad velum aureum, Iohannes sancte Marie in Aquino, Ascanius sanctorum Viti et Modesti, Iohannes sancte Marie in Dompnica, diaconi, miseratione divina sacrosancte Romane ecclesie cardinales, universis et singulis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis /690/ salutem in Dno sempiternam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera caritatis inducimus, tanto salubrius animarum suarum saluti consulimus; cupientes igitur ut ecclesia prioratus loci de Brochc, ordinis sancti Benedicti, Lausan. diocesis, ad quam, sicut accepimus, ven. vir Marmetus de Grueria, decretorum doctor, dicti prioratus prior, ac providi viri homines villagii dicti loci de Brochc singularem gerunt devotionis affectum, congruis frequentetur honoribus et a Christi fidelibus iugiter veneretur ac in suis structuris et edificiis debite reparetur, conservetur et manuteneatur, necnon libris, calicibus, luminaribus, ornamentis ecclesiasticis ac rebus aliis divino cultui necessariis decenter muniatur, utque Christi fideles ipsi eo libentius causa devotionis confluant ad eandem et ad reparationem, conservationem, manutentionem ac munitionem huiusmodi manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gracie uberius conspexerint se refectos, preditorum prioris et hominum nobis super hoc humiliter supplicantium petitionibus inclinati, nos cardinales prefati, videlicet quilibet nostrum per se, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis Christi fidelibus utriusque sexus vere penitentibus et confessis qui dictam ecclesiam in secunde ferie post resurrectionem Dni nostri Ihesus Christi, sancti Lupi archiepiscopi et confessoris, sancti Yvonis confessoris et sancti Blasii episcopi et martiris, ipsiusque ecclesie dedicationis festivitatibus et diebus a primis vesperis usque ad secundas vesperas inclusive visitaverint annuatim et ad premissa manus porrexerint adiutrices, pro singulis festivitatibus et diebus prefatis quibus id fecerint, centum dies de iniunctis eis penitenciis misericorditer in Dno relaxamus, presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium litteras nostras huiusmodi fieri nostrorumque sigillorum iussimus appensione communiri. Datum Rome, in domibus nostris, sub anno a nativitate Dni millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio, die vero quinta mensis iunii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et dni nostri dni Alexandri divina providentia pape sexti anno primo.
/691/1009 *
1494, juillet 27. Nos frater Stephanus Qui non ridet, supprior, Petrus de Verbosio, sacrista, Nycodus Chinoteti, elemosinarius, Iohannes Maioris, infirmarius, Amedeus de Strata, cantor, Amedeus Crispyn, Theobaldus Nusbom et Iacobus de Capella, monachi prioratus Lustriaci, in loco capitulari dicti prioratus capitulariter congregati, quittationem et venditionem per dnum Philippum de Compesio, dicti prioratus administratorem, dno Mermeto de Grueria, administratori prioratus de Broch, de quatuor modiis frumenti census factas, necnon emptionem per prefatum dnum Philippum a dno Iacobo de Glerescyz de quatuor modiis frumenti census factam laudamus et approbamus. Sub sigillo conventus Lustriaci. Datum et actum die vicesima septima mensis iullii, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo quarto.
Petrus de Fossa.
Sceau pendant.
Arch. du chapitre de St. Nicolas à Fribourg.
1010 *1495 (1494), décembre 29. Aymo de Montefalcone, episcopus Lausanen. et comes, et Petrus Flory, utriusque iuris doctor, canonicus ecclesie Lausan. et prefati episcopi officialis, iudices et executores auctoritate apostolica deputati universis presentes litteras inspecturis salutem in Dno. Litteras apostolicas dni Alexandri pape sexti nobis pro parte dni Philippi de Compesio, S. Sedis apost. prothonotarii, decani Sabaudie ac administratoris prioratus Lustriaci perpetui, nos recepisse noveritis tenoris subsequentis. — Ven. fratri episcopo Lausan. et dilecto filio officiali Lausan. salutem et apostolicam benedictionem. Mittimus vobis supplicationem introclusam manu dilecti filii nostri Io. cardinalis Alexandrini in presencia nostra signatam ac mandamus ut, vocatis vocandis, ad illius executionem procedatis iuxta eius signaturam. Datum Rome apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die quinta aprilis, A. millesimo quadringentesimo nonagesimo quarto, pontificatus /692/ nostri anno secundo. B. de Gamonibus. — Beatissime pater, alias devotus orator vester Philippus de Compesio, canonicus Lausan., sedis apostolice prothonotarius ac administrator prioratus Lustriaci per sedem apostolicam deputatus, considerans quod prioratus de Broch a dicto prioratu Lustriaci dependens et racione cuius illius prior priori Lustriaci quatuor modia frumenti annis singulis solvere tenebatur, in finibus Gruerie prope Alamaniam situs et ab eodem prioratu Lustriaci multum remotus existebat, eratque admodum difficile ab illius priore dicta modia frumenti recuperare, ac cupiens condicionem ipsius prioratus Lustriaci meliorem facere, censum predictum tunc priori de Broch pro certa pecuniarum summa vendidit 1 et ex dicta summa alium censum emit 2 . Cum autem venditio et acquisitio predicte cedant in utilitatem dicti prioratus Lustriaci, supplicat humiliter Sanctitati vestre dictus Philippus quatenus aliquibus probis viris in partibus illis committere dignemini ut auctoritate apostolica eadem confirment. — Concessum ut petitur si in evidentem, in presencia dni nostri pape. Io. cardinalis Alexandrinus. Datum Rome apud S. Petrum, idibus marcii, anno secundo. — Nos igitur Aymo episcopus et Petrus Flory officialis, quia ex informationibus, proborum hominum testimoniis et ex visione vendicionis et acquisicionis instrumentorum percipimus contenta in supplicacione veritate fulciri, omnia in dictis instrumentis contenta auctoritate apostolica confirmanda duximus. Sub sigillis nostris. Datum et actum Lausanne, in choro ecclesie cathedralis, anno a nativitate Dni millesimo quadringentesimo nonagesimo quinto, die vicesima nona mensis decembris, presentibus ibidem dnis Ioffredo de Archiis, cantore, Michaele de Sancto Cyriaco et Baptista de Aycardis, utriusque iuris doctore, dicte ecclesie canonicis.
Et ego Iohannes Cortoin, clericus, etc.
Deux sceaux pendants.
Archives du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
/693/1011 *
1494 (1495), février 8. Nos Petrus Caliez, mistralis Rassonerie, etc. (suivent les noms de 58 personnes) nostris omniumque proborum hominum, incolarum et habitantium de Rassoneria et de Cues invicem congregati nominibus, pia moti devotione, ad laudem Dei ac gloriose V. Marie tociusque curie triumphantis, subque vocabulo B. Anthonii confessoris, quandam cappellaniam et altare in capella B. Marie Magdelenes de Rassoneria edifficare et erigere fecimus, et quia prius de dote quam servitore providere debetur, idcirco nos supranominati damus capellanie predicte et rectori eiusdem triginta lb. Laus. bon. census. Cuiusquidem cappellanie ius patronatus nobis dictis dotatoribus reservamus. Rector dicte capellanie sit actu presbiter et personalem residenciam faciat. Item predictus rector debeat quatuor missas in ebdomada celebrare pro nobis dictis fondatoribus. Item teneatur dare annis singulis curato de Oyes pro sufferta dicte capellanie tres lb. cere aut vallorem. Item teneatur iuvare dictum curatum in ecclesia de Rassoneria. Item in dicta ecclesia nullas convocaciones sacerdotum faciet pro missis celebrandis, nisi de licencia dicti curati. Sub sigillo curie Lausan. Datum et actum die octava mensis februarii, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo quarto.
Vuil. Severi.
Sceau pendant.
Arch. de Rossinière.
1012 *
1495, mai. Yvonis ad laudem, animarumque suffragia communitas de Brocht una cum dno priore eiusdem loci templi huius dextram fecit fundare capellam, in mayo mense quo frondent florida dempse, anno milleno ac quatercenteno nonagesimo quinto, preces ad dnum fundentes in hunc qui sequitur modum. Hoc in templo summe Deus exoratus adveni et clementi bonitate precum vota suscipe, largam benedictionem hic infunde iugiter. Hic promereantur omnes petita acquirere et adepta possidere, cum sanctis perheniter paradisum introire, translati in requiem, Amen. /694/ Et nos ipsi, gloriose confessor sancte Yvo, tuo in Deum bono confidimus auxilio.
Pour copie extraicte du propre original scelle en cire rouge par le seigneur jadis de bonne mémoire baron de Montservens.
Louis Jaquilliard.
Archives du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
1013 *
1497, avril 2. Ad perpetuam rei geste memoriam. Sit notum quod nos Mammertus de Grueria, commendatarius perpetuus prioratus de Broch, atque dnus Iohannes de Grueria, miles et dnus de Monservens, Iohannetus de Gex dictus Iaquerod, mistralis de Broch, multique alii homines de Broch, de Chastel, de Crisuz, de Cerniat, de Villarbeney, tam nostris quam aliorum proborum hominum et perrochianorum de Broch nominibus, desiderantes ut divinus cultus augmentetur in ecclesia nostra seu prioratu de Broch, (construximus) unam capellam seu capellaniam in honorem Dei omnipotentis, beateque Marie atque beati Yvonis patroni dicte capelle atque tocius curie celestis, et pro quatuor missis ebdomadalibus per rectorem eiusdem capelle instituendum dicendis pro salubri animarum nostrarum remedio, ut idem sanctus Yvo, qui in terris insignis advocatus pauperum extitit, advocatus intercessor noster esse in celis et ante Deum pro nobis misericorditer implorare dignetur; et pro huiusmodi missis celebrandis nos prefati dicte capelle aut rectori eiusdem facere valere debemus de quantitate viginti lb. censualium usque ad triginta, inclusis legatis iam dicte capelle factis et fiendis, et dictam capellam constructam promisimus manutenere et ipsam libris decentibus, calice, vestimentis, ornamentis et aliis necessariis munire, sub pactis appositis. In primis quod prefati dnus et perrochiani eorum expensis infra unum annum construere tenebuntur unam domum ad residendum rectorem, prope domum cure, et rector ipsam manutenere debebit, ovali reservato. Item quod rector eligi et presentari debebit prefato dno priori per nos, retinentes nos dicti dnus et perrochiani ius patronatus et presentationem eiusdem capelle. Item quod prelibatus dnus prior habeat /695/ potestatem instituendi rectorem. Item quod rector percipere debeat in clero eiusdem ecclesie ut ceteri altarienses, et similiter deservire in dicta ecclesia ut ceteri altarienses; et similiter ipse prior dicto capellano sumptus in festibus solennibus et aliis prebere debebit ut ceteris altariensibus. Item prefatus dnus prior panem, vinum, aquam et candelas atque lumen eidem capellano sumptuare debebit ut aliis capellanis, in hoc quod idem rector prefato dno priori solvere debebit annuatim duodecim sol. bon. Lausan. Item quod omnes oblationes auri et argenti offerende in dicta capellania, quando celebrabit, eidem rectori spectare debebunt; cetere vero oblationes eidem priori; reservatis pre cunctis oblationibus, si que fierent, ratione indulgentiarum, que pertinere debebunt pro reparatione eiusdem ecclesie; acto quod die festivitatis Sti Yvonis prior debet habere tercium oblationum argenti et vinagii. Item idem rector facere debebit et manutenere aquam benedictam subtus dictam capellam in labide ibidem existente ante ossa mortuorum. Item idem rector residenciam personalem in dicto loco de Broch facere debebit et capellam ad servicium tradere non poterit nisi talis rector studia aut scolas sequeretur, aut viagia cum licencia superioris faceret. Item quod ipse rector sit immunis ab omnibus tributis et talliis in dicto loco fiendis ad usum in communibus loci habere, reservato quod si animalia habeat solvere teneatur de pastura, ut alii in dicto loco residentes, secundum quantitatem animalium. Sub contrasigillo comitatus Gruerie. Datum die secunda mensis aprilis, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo septimo.
E registris Humberti de Myensiez levavit Io. de Myensiez.
Archives du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
1014 *
1497, avril 2. Nos Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, miles, necnon Iohannes de Gex dictus Iaquirod, mistralis de Broch (et alii 38 homines de Broch, de Chastel, de Crisuz, de Sernyaz et de Villarbegney), nostris atque aliorum parrochianorum de Broch nominibus, notifficamus quod cum de novo construxerimus in ecclesia seu prioratu nostris dicti loci de Broch aliquam capellam /696/ seu capellaniam ad laudem Dei omnipotentis, beateque V. Marie atque sub titulo et vocabulo sancti Yvonis patroni dicte capelle atque etiam supra ossa deffunctorum dicte ecclesie, consentiente ven. dno Mammerto de Grueria, decretorum doctore, commendatario perpetuo dicti prioratus, anhelantes ut divinus in eadem capellania celebretur cultus, nos memorati dnus et parrochiani, tanquam patroni dicte capellanie atque fondatores, eandem capellam unacum censibus oblationibus et legatis eiusdem damus honesto iuveni Petro dou Buif dicto de Iuria, de Broch, clerico ad eius vitam, sub conditionibus in dotatione eiusdem capelle appositis et ex eo etiam mediante quod dictus rector deservire faciat per unum sacerdotem ydoneum, usque ad sacros promotus fuerit ordines. Sub sigillo ipsius Iohannis de Montsalvens. Datum et actum apud Broch, presentibus dno Roleto de Gex, curato de Broch, atque nobili Nycodo de Dallyens, castellano de Monservens, die secunda mensis aprilis, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo septimo.
Humb. de Myensiez.
Sceau pendant.
Nos Mammertus de Grueria, decretorum doctor atque commendatarius perpetuus prioratus Sti Omarii de Broch, notifficamus quod cum spec. et pot. Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, atque probi homines parrochiani de Broch dederint capellaniam Sti Yvonis Petro dou Buif, nobisque instituendum presentaverint tanquam ad illum ad quem institutio spectat, quapropter nos antefatus Mammertus tibi dicto Petro dou Buif dictam capellam conferimus, teque de eadem per unius libri traditionem investimus. Qui siquidem Petrus flexis genibus iuravit in nostris manibus supra sancta Dei evangelia cogmodum et utilitatem nostras procurare, incogmodumque evitare, dicteque capelle bene deservire. Datum et actum in dicto nostro prioratu, presentibus ibidem ven. et religiosis fratribus Gabriele Souverii, Iohanne Mychaelis, religiosis abbatie Humilismontis, die secunda mensis aprilis, A. Dni millesimo quadringentesimo (nonagesimo) septimo sub sigillo nostro.
Humb. de Myensiez.
Sceau pendant.
Arch. du chapitre de St. Nicolas, à Fribourg.
/697/1015 *
1501, mai 23. Deux promesses de Jean, comte de Gruyère, et de Georges, baron de Menthon et de Cologni, d’être fidèles serviteurs et parfaits amis de René, bâtard de Savoie, gouverneur et lieutenant général de la Savoie.
Arch. de Turin.
1016 *
1503, avril 25. Baptista de Aycardis, iuris utriusque doctor, canonicus Lausan., dni Aymonis de Montefalcone, episcopi Lausan. generalis vicarius, notum facimus quod cum coram nobis discordia verteretur inter dnum Iohannem Favrodi, curatum ecclesie parrochialis Castri de Oyes, et eo nomine, ex una, et probos viros incolas et habitatores villagiorum capelle de la Ransonnyre et de Cuves, filiole dicte parrochialis ecclesie, partibus ex altera, super eo quod ipse curatus dicebat quod prefati habitatores officium matricularie dicte capelle in preiudicium dicte sue parrochialis ecclesie sibi spectare et de eo disponere ac illi de ydoneo providere, et ob hoc recollecturam decime primicie et messis a fonte dicto Choudana usque ad la Tinaz percipere debebat, dictis probis hominibus contrarium asserentibus et illi matricularie officio providere debere et eidem per suos predecessores laicos a toto tempore citra providisse, in possessionemque recolligendi decimam fuisse dicentibus. Tandem comparentibus coram nobis prenominato dno curato, ex una, et Iohanne Mastard, mistrali, et Petro Ossaleti, dictarum communitatum nominibus, partibus ex altera, ad concordiam in hunc modum devenerunt. Et primo quod ex nunc, quocienscumque officium predicte matricularie nunc vacans vacare contigerit, prefatus dnus curatus et sui successores necnon communitates locorum predictorum unum matricularium ydoneum communi consensu eligere debeant. Item quod ipse matricularius suis sumptibus aquam et sal ad conficiendum aquam benedictam sumptuare debeat; item et campanas pulsare ac luminare ipsius capelle accendere; curatus vero candelas cere sive oleum pro lampade teneatur ministrare. Item quod ipse matricularius singulis /698/ diebus dominicis unum panem de hiis qui offerentur, percipere debeat. Item de singulis trigenariis in ipsa capella fiendis et offerendis tres den. Laus. levare. Item decimum denarium omnium oblationum diebus annualibus dumtaxat, necnon et in quatuor diebus veneris quatuor temporum et duabus festis omnium animarum, singulis annis celebrandis, qualibet die duos panes de offerendis habere debeat. Et insuper cum premissa eidem matriculario non sufficiant, debeat ipse curatus dare prefatis communitatibus octo cupas ordei et duas cupas fabarum singulis annis ad opus dicti matricularii. Quibus mediantibus valeat ipse curatus levare decimam supradictam. Item ipse matricularius debeat, memorato curato et suis successoribus unum castronem valoris duodecim grossorum annis singulis dare. Sub sigillo camere episcopi Lausan. Datum et actum Lausanne, die vicesima quinta mensis aprilis, A. Dni millesimo quingentesimo tercio.
Baptista de Aycardis vicarius.
Colleti.
Sceau pendant.
Au revers:
Nos habitatores et incole villagiorum de la Ronsonere et de Cuves laudamus omnia infra scripta. Datum die octava mensis marcii, A. Dni millesimo quingentesimo quarto.
Ies Colleti.
Arch. de Rossinière.
1017 *
Jean, comte de Gruyère, vend à Charles, duc de Savoie, le château et le mandement de la Molière, pour le prix de 8000 fl. d’or.
Gruyère, 1509, octobre 5.
Archives de Turin.
* Per presens publicum instrumentum cunctis fiat manifestum quod anno a nativitate Dni sumpto millesimo quingentesimo nono, indicione duodecima et die quinta mensis octobris, magn. et pot. dnus Iohannes, comes Gruerie, vendidit ill. et exc. principi dno Carolo, Sabaudie duci, licet absenti, castrum, villam et mandamentum loci Mollerie, una cum mero et mixto imperio et omnimoda iuridicione /699/ eiusdem loci, furnisque, molendinis, pedagiis, gabellis, maletoltis, pascuis, nemoribus, venationibus, piscationibus, etc. et aliis quibuscunque iuribus, et hoc pretio octo millium flor. pp. Sabaudie. Quod quidem pretium prefatus dnus comes recepit manibus nob. Iacobi Lexona de Bugilla, castellani Gallianici, videlicet in duobus millibus ducentis octuaginta quinque scutis auri regis cum sole et triginta grossis monete Sabaudie. Constituens se propterea dnus comes venditor castrum et mandamentum predictum tenere vice et ad opus prefati ill. dni nostri, quousque ipse ill. dnus seu alius ab eo deputandus de eisdem possessionem adeptus fuerit. Promittens, etc. Renuncians, etc. Acta fuerunt premissa in magna stupha castri Gruerie, presentibus ibidem nobilibus et discretis viris Francisco de Blonay, dno Maxilliaci, Guidone de Sancto Germano, castellano Gruerie, Ludovico Pomelli, notario de Aquiano. etc. testibus.
Et ego Sibuetus Alardeti de Trefforcio, notarius publicus, ducalisque Sabaudie secretarius, etc.
1018 *
Sentence arbitrale entre les gens du comté de Gruyère et de la Vaud, au sujet d’injures et de voies de fait.
Fribourg, 1509, novembre 25.
A. C. F. Minute écrite par le chancelier Nicolas Lombard. — H. G. II, 220.
* Nous Guilliame de Diessbach, chevalier, seigneur de Signowa, vieulx advouye, et Caspar Hetzel de Lindnach, conseillieur de la ville de Berne, tant comme ambassadeurs et commis de ladiste ville, et nous Francois Arsant, chevalier, advouye, Petermand de Foussignier, chevalier, vieulx advouye, Wilhelm Reiff et Jaques Voguellin, conseillieurs de la ville de Frybourg, tant comme commis de ladiste ville, a lappointement des differences et questions suivantes, faisons scavoir a tous comme que notables differences, noises et debatz se soent esmeu et pour ladvenir estiont en voye et poinct dempirer entre les nobles, bourgeois et payesans tant de la ville que de tout le conte de Gruyere dessus et de la Tine en bas, dune part, et les nobles, bourgeois et communaulte de Lustrie, Villette et Pullie, de laultre, pour et a cause des douleances suivantes. /700/ Premierement pour ce que ung leurs gens nomme Anthoine Sibilliat, aultrement Corbo, dAultaville, en retournant dung veu quilz avoit faitz a Lauzanne, feust par certains de Lustrie despoillie et luy fusrent prins ca robe, bonest et ceinture avecques soixante solz de monoe, dont ca robe luy fust remise, et luy estre retourne a Lustrie sur la planne pour desmander justice, luy feust force sans icelle se retourner, pour ce quilz y avoit ung homme quilz luy dist: Va querre tes Allemans; laultre luy dist: Va querre tes chevres. Item pour le second que Anthoyne Dassault dArberve et Glaudo Cutrit dEstavanens, se trouvent a Pullie avecque le serviteur de monsr. de Gruere, sourvient Alex de Pullie que leur dist en menassant que jamaix ne mangeurent tieulles poirres, et avoir ce dist ledict Alex print les armes de mondict seigneur de Gruere estant a une porte de mayson et les gettaz par despit en la bue. Item pour le tier que Pierre Fragnieres de la parroche de Gruyere, luy estant au service du chastellain de la Tour, sen vint en la Vaulx pour veiturer le vin de son maistre, feut environ deux ans, et luy estre venu a Sawit sourvient ung homme de la Vaulx, lequel furieusement luy dist, sans quilz ehussent eu quelque desbatz, quilz devoit aller foudre ses vaches a Gruyere. Item pour le quart que Pierre Berthod du Chastel dAix, pour aucunes petites parolles quilz ehust avecques Glaudo Merloz, a este par dix ou douze hommes bastu et navre sans leur avoir meffaitz, et en ce quilz senfuyoit chie Girar Briguet le suivirent environ vingt ou trente compagnons bien embastonne, entre lesqueulz Jaques Perriard et ledict Merloz le veulloent avoir mort, en luy disant quilz luy feroent aller garder des vaches et des chevres en son pais. Item pour le cinquiesme que Robert de Yvorne, Jehan Udri dist Chapalley et Loy Sioberes venant de Lausanne recontrarent en Desaley quatres ou cinq hommes, entre lesqueulz en avoit ung que se nomme Jehan Cenez, que pourtoit une demie lance et une destraulx, avec lequel voulsist ouster la comecte dudist Jehan Udri, de sourte quilz se prinrent a bras; cependant les aultres de la Vaulx commencarent a frapper sur les aultres de la conte de Gruyere et les voulsirent tuer et murtri en les chassant jusques a Sainct Saphorin, auquel lieu ceulx dudist Chasteaux dAix desmandarent justice, maix au lieu de justice ilz feurent a force de menasse constraint /701/ de boyre avecque eulx. Item pour la sixième que aucuns de Pullye avoent prins les armes comme dessus de monsr. de Gruyere, lesquelles avoir gettees en la fange feusrent reprinses et feust le bec de la grue bouttee en ordure humaine pour despit deulx. Item pour la septiesme que aucuns de la Vaux avoent dist que silz tenoent le conte de Gruere, ceste pance pourrie, quilz luy arracheriont les buyaulx du ventre. Item pour la huitiesme que se nous seigneurs des deux villes ne sen mesloent, que tant de Gruat que viendriont ilz les tueriont et les porteriont a belles paneries au lac, et que ces Gruerens deussient aller foudre leurs vaches, et que en leur despit ilz fourageriont Biougier et le mettriont en tel estat que aultres y prendriont exemple. Toutes quelles choses servioent merveillieusement a leur grand mespris et deshonneur; pourquoy ilz desmandoent a ceulz de la Vaulx quilz leur deussoent premierement remettre leur honneur en soy desdisant de leur mescheant lengaiges, et pour leur interest et fraiz quilz avoent souffert en ce quilz les avoent incite a les courir, en quoy neust este faulte, silz ne feust este pour honneur de mess.rs des deux villes que se meslarent dappoinctement, que lesdists de la Vaulx leur devoent delivrer une somme dargent jusques a dix mille escuz, par laquelle encore ne peuvent estre recompence des injures et maulvais tort quilz leur avoent faitz, nous requirant a ce les enduisre ou les remettre a leur liberte den prendre deulx mesmes la rayson. A quoy lesdist de la Vaulx respondirent sur le premier point de Antoine Sibilliat que par luy jamaix ne feust demandee a luy fayre justice aux officiers de Lustrie, car sans faulte elle luy feust este administree. Quant au second et sixiesme articles eulx jamaix ne seurent ny ne savent que ses lengaiges ayent este dist, ne faitz de la grue les choses dessus escriptes. Et pour respondre generallement ,sur tous les douleances que lesdists nous bourgeois de Gruyere avoent fait contre eulz, disoent quilz nen savoent chose qui feust, car les lengaiges quilz disoent estre pourte deulx leur desplaisoent a merveille, et pose le cas quilz eussent cause se doloir et les informations feussient bien faites et prinses, desquelles ilz se vouloent servir, ne sensuivoit pas pourtant que lon deust commencer une guerre mais desmander justice, que jamaix ne feust faitz, et de venir a main armee jusque a sept /702/ vingtz hommes et vendanger ce quilz nestoit a eulz, mais a ung cure de la Saincte Croix que avoit la vigne bien et reallement possedee, et puis apres quilz feusrent de bon accord trouver aucuns de Lustrie et les batre, dont aucuns ont este tue, les autres navres a mort, en fesant ung grand bruyt, pour lequel le cimitiere de Lustrie a este prophane, tellement que eulx de Lustrie feusrent constraint a sonner le fourcry et a la clamme des parens du mort, scelon la coustume, prendre aucuns prisoniers Gruerens, lesqueulx sur caution donnee ilz avoent laisse hors de prison, nonobstant toutes injures sudistes et pour cestuy bien, puis apres amasser gens darmes contre eulx jusques au nombre de deux mille pour les fayre descendre en terre desgliese, trouverent estrange a merveillie que avecques tous les maulx que ceulx du conte de Gruyere leur avoent faitz (dont ilz protestent pour la reintegration de la seigniorie corrompue et de leurs fraiz et interest) lesdists de Gruyere leur desmandoent la somme sudiste; esqueulx ilz auroent mellieur rayson a desmander pour les dommaiges et oultraiges dessus mentione, comme ilz desmandoent et en son temps et lieu plus a plain leur desmanderont que reparation, restitution, esmende et payement requis leur soit faitz, se confiant que pour les raysons dessus alleguees ilz ne devoent aucunement estre tenu a ce quilz leur avoent desmande; lesqueulx lengaiges feusrent de part a part recite et dist a plus grandes parolles, lesquelles pour echiver prolixite nous obmittons; et jacoit ce que chescune desdistes parthies desmandoent que droit et justice des choses sudiste leur feust faite en ensuivant larrest que par nous ambassadeurs, asavoir Hans Kruchtaller, chastellain de Obersibenthal et les dists Wilhelm Reiff et Jaques Voguellin par ci devant pour bien de paix avoit este faitz, sans le moyen desqueulx nous presumons que ouvres guereables entre elles feussoent este attemptees, naufmoings pour ce que a voisins, comme eulx sont, nest convenable de en rigeur proceder et causant icelle perseverer en malivolence, les avons apres plusieurs remonstrances ad ce correquises tant inste et prie que a la fin reverend pere en Dieu messire Baptiste de Aycardis, vicayre general de nostre tres reverend pere en Dieu monsr. Ayme de Montfaulcon, evesque de Lauzanne, notre tres honore seigneur et prelat, et Michel /703/ Musard, seigneur de Wuissens, son general, au nom dudist seigneur ont oultrouye ausdistes trois communaulte de Lustrie, Villette et de Pullie, ses soubges, de donner a nous seigneurs et superieurs messrs. de Berne et de Frybourg plain pouvoir a les accourder et mettre en bon arrest par voye amiable enver nousdist bourgeois de la conte de Gruyere. Par vertu duquel oultroy noble Jehan de Lustrie, mayor, et Jaques Cautin, gouverneur de Lustrie, au nom et pour la communaulte dudist lieu (suit l’énumération des délégués de Villette, Pully, Gruyere, Gisseneis, Rogemont, Chastel dAix, Russineyre, Montservens, Villard, la Tour et Corbieres) ont oultroye a nousdists seigneurs des deux villes entiere puissance a les accorder de tous leurs desbatz. Si que nous lesdist advouye et conseillieurs desdistes villes de Berne et Frybourg avons entre icelles parthies faitz notre pronuntiation au mode suivant. Que premierement toutes haynes, rancours et malviolences doigent estre du tout bas, sans se jamaix reproucher lung laultre les choses dessus mentionees. Item quant au principal touchant les parolles deshonnestes lesquelles aucuns particuliers de la Vaulz doibvent avoir proferu et divulgue contre nous bons bourgeois du conte de Gruyere, cognoissans que routes deux parthyes ont grand tort et mal procede chescune en son endroit, assavoir ceulx qui ont dist lesdistes parolles et nous bourgeois sudists qui pour icelle deussent avoir desmande justice sans soy appliquer soudainement a exercer et fayre la guerre contre tout la pais de la Vaulx, dans lequel pluseurs estoent et sont innocens desdistes parolles, pronunceons que lune ni laultre desdistes parthies ny pour les maulvais lengaiges qui ont este dist par aucuns de la Vaulx, ny pour les esmouvemens guerreables que nousdists bourgeois du conte de Gruyere ont faitz contre eulx, soit obligee de fayre lesmende a laultre ne destre entenue a luy en respondre, car nous voullons que legalite de l’offence faite de lung a laultre le doige supporter de tous esmendes, ainsin que pour tous parolles, esmotions, bruyt et ouvres de faitz par ci devant passees reparation ni aultre chose y doige estre faite. Toutesfois nous exclusons tous les particuliers de la Vaulx qui ont dist ces maulvaises et deshonnestes parolles, lesquelles et non pas sans cause ont incite nousdists bourgeois du conte de Gruyere a fayre leur armee, desqueulx nous entendons /704/ que nostre tres reverend seigneur monsr. de Lausanne, a nostre requeste, en devraz fayre a fayre la pugnition contre leur corps et biens selon leur deffecte, en laissant parvenir leur part de leurs biens a nousdists bourgeois du conte de Gruyere en recompence de leur faitz quilz ont soustenu, en facon que lhonneur de nousdists bourgeois de Gruyere soit remis et que aultres y pregnent exemple pour ladvenir se scavoir depourter de tieulx maulvais lengaiges; emendans expressement que se pour le temps advenir y eust personne qui entreprinsse de plus charger de tieulles ou aultres maulvaises parolles nousdists bourgeois du conte de Gruyere, et lon ne peult avoir deulx par sommaire et briefve justice la rayson que pour le devoir que nous avons a eulx pour lequel nous reputons leur honneur estre le nostre propre et le mal que leur advient nous estre advenu, noz nous entremettrions pour eulx pour en avoir reparation, esmende et restitution a la rayson. Et quant aux fraiz lesqueulx les parthies ont soustenus, noz disons que chacune dicelles doije avoir a soy mesme ses despens, tousjours pourveu que les particuliers qui ont dist les deshonnestes parolles soent pugnis scelon leur deffecte. Et finellement nous retenons a nous que sil avoit quelque chose en ceste transaction a corriger ou adjoindre pour bien de paix, que nous le puissons fayre. Nous Baptista de Aycardis, vicayre general, et Michel Musard, au nom de nostre tres rev. seigneur monsr. de Lausanne, confessons avoir donne licence aux subges de nostredist tres rev. seigneur de la Vaulx pour entrer en la transaction sudiste, tousjours emendans que icelle ne serve aucunement au prejudice des preeminences, seigneurie et povoir dudist notre tres rev. seigneur, pour laquelle nous avons proteste et protestons en ce endroit. Et nous tous les dessus nomme commis de toutes les communaulte sudistes, comme la pronuntiation est couchee, nous la promettons ensuigre et tenir sans jamaix nous opposer ny venir au contraire en vigueur de ces lettres, lesquelles nous les advouyes et conseillieurs de Berne et Frybourg avons faitz sceler des secret de nous villes. Faitz a Frybourg, le vingtcinquiesme jour de novembre, lan mille cinq cens et neuf.
A. C. F.
Minute écrite par le chancelier Nicolas Lombard.
/705/1019 *
1513, janvier 26. Pierre fils de noble Jean d’Everdes, donzel de Flendruz, fait donation au vénérable seigneur Mamelt de Gruyère, docteur en droit, commendataire perpétuel du prieuré de Broch et curé d’Oex, de la dixme de Torneresse, rière la châtellenie d’Oex, le 26 janvier 1513.
Castella, Notices hist. et généal. sur la maison de Gruyère.
1020 *
1514, août 15. Nos omnes et singuli patriote et communitas vallis et totius perrochie de Oyes, insequendo vestigia nostrorum predecessorum, recognoscimus nos esse homines dni Iohannis, comitis Gruerie, dnique ipsius loci de Oyes, iuramusque esse fideles ipsi dno nostro et ad ea que obligamur obedire. Et vice versa nos Iohannes, comes prefatus, promittimus et iuramus prenominatos homines nostros in universis eorum franchesiis, libertatibus et consuetudinibus manutenere, etc. Sub sigillo ipsius comitis et signeto manuali Petri Favrodi. Datum et actum in Oyes, presentibus dno Francisco de Gingin, Iohanne Gander, castellano in Gissiney, Christum Hans, bandereto de Gissiney, et Henrico Iouner, scriba eiusdem loci, testibus, die quindecimo mensis augusti, A. Dni millesimo quingentesimo quatuordecimo.
A. C. V.
1021 *
1517 (1518), février 25. Sebastianus de Montefalcone, episcopus Lausan. et princeps, sane ex parte dilectorum nobis in Christo proborum hominum, incolarum et habitantium loci de laz Ronsonyere et de Cue, parrochianorum ecclesie parrochialis Castri dOyes, expositum extitit quod, licet superioribus annis, certis urgentibus ex causis et evidenti necessitate tunc latius expressis, sit eis corpora seu cadavera defunctorum in cappella dicti loci de Ronsoneria sepelliendi et intumulandi concessa facultas, nichilominus, sicuti eorumdem subiungebat peticio, cum loca ipsa ab /706/ eorum predicta matrice ecclesia satis distare noscuntur, ut plerumque, tempore presertim hyemali, difficile sit ob viarum et itinerum, necnon plurimarum nivium, glacium et frigorum discrimina pueros ad dictam parrochialem ecclesiam deferre baptizandos sine gravi mortis periculo, sicuti aliquotiens nonnullos absque baptismo, proth dolor! ut audivimus, exalasse contigit, nobis propterea supplicarunt ut super hiis opportune providentes facultatem erigendi in dicta capella et habendi fontes baptismales pro baptizandis pueris concedere dignaremur. Nos itaque, viso expresso consensu rev. dni Mamerti de Grueria, prioris seu commendatarii de Broch, necnon et ven. dilecti nostri dni Andree de Grueria, dicte parrochialis ecclesie Castri dOyes rectoris et curati, supradictis probis hominibus concedimus ut ipsi possint erigere, habere et perpetuo manutenere in eadem capella fontes pro pueris baptizandis baptismales; liberum tamen habeant arbitrium eligendi quam maluerint pro pueris baptizandis, adire ecclesiam aut parrochialem matricem aut capellam predictas. Liceat quoque rectori sancti Anthonii sive capellano eiusdem capelle pueros dictorum locorum nomine curati baptizare. Qui curatus et sui successores eidem capellano sacras unctiones, probi vero viri ampulas ministrare tenebuntur. Debebit insuper ipse curatus ire vel mittere unum ex vicariis suis ad dictum locum Ransonnerie, qui interesse debeat cum eodem capellano et ipsum adiuvare in benedictione fontium in dicta capella temporibus ad hoc statutis fienda; capellanus vero curato sive vicario prandium suum ministrare et solvere curabit. Absente etiam dicto capellano, alia etiam necessitate urgente, poterit curatus predictus vel eius vicarius semper baptizare tam in parrochiali sua ecclesia quam capella predictis, sicuti hactenus solitus est. Premissa autem dnus Iohannes Colleti, altaris Sti Anthonii in eadem capella fondati rector, laudavit et ratifficavit. Sub sigillo camere episcopi. Datum Lausanne, in ecclesia nostra cathedrali B. Marie V., die vigesima quinta mensis februarii, A. Dni millesimo quingentesimo decimo septimo ab annunciacione dnica sumpto.
Sceau pendant.
Franc. de Velletis.
Archives de Rossinière.
/707/1022 *
1521 (1522), mars 2. Vente faite par Pierre et Jean Favre d’Oyes (Château d’Oex) et Louis fils de feu François Favre, en faveur de Jean, comte de Gruyère, des hommes, hommages, jurisdiction, mère et mixte empire à eux appartenants dans les lieux de Corbières, Villarvolaz et autres circonvoisins pour le prix de 1200 flor. d’or.
1521 (1522), mars 15. Cession faite par le susdit comte de Gruyère en faveur du duc de Savoie de ce que dessus pour le même prix.
Arch. de Turin.
1023 *
1532, juillet 26. Lettres du duc Charles de Savoie de délégation en les personnes de Claude de Mareste, seigneur de Loyssey, et de Claude Milliel pour la décision des différends entre Sébastien de Montfaucon, évêque de Lausanne, et Jean, comte de Gruyère, pour les confins de la montagne du Jurat.
Arch. de Turin.
1024 *
Hommage prêté à Charles III, duc de Savoie, par Jean II, comte de Gruyère.
Oron, 1535, avril 30.
A. C. V. - H. G. II, 310.
* Anno a nativitate Dni millesimo quingentesimo trigesimo quinto, indicione octava et die ultima mensis aprilis, in nostrum Ludovici Challeti de Perruys et Iacobi Gaudini de Monnaz, burgensis Morgie et Nyviduni, notariorum et commissariorum patrie Vuaudi pro dno Karolo, Sabaudie duce, presencia personaliter constitutus ill. et magn. dnus Iohannes, comes Gruerie, filius quondam dni Iohannis, comitis Gruerie, recognoscit, insequendo tenorem recognicionis alias dno Amedeo, comiti Sabaudie, per dnum Anthonium, comitem Gruerie, facte, se esse hominem ligium et vassallum prelibati dni ducis, seque tenere ab eodem in feudum et sub dicto /708/ homagio, primo castrum, villam et mandamentum de Grueria, exceptis villis de Prengie, de Prato, de Strens et de Extevenens; item castra et mandamenta de Montservens, de Hayes, de Vanello, cum tota terra de Gyssiney et Turris de Tremaz; item castrum, villam, castellaniam et mandamentum Albone; item de bonis dudum per dnum Petrum de Dompnopetro, militem, memorato quondam dno Amedeo, comiti Sabaudie, recognitis sub homagio ligio, cuius onus asserebat ipse prefatus dnus Petrus supportari debere per dnum comitem Gruerie, ex successione alias prefato quondam dno Iohanni, comiti Gruerie, ipsius prefati dni comitis genitori, eventa, videlicet castrum, villam et mandamentum de Paleysieux; item de bonis memorato dno Amedeo, comiti Sabaudie, per nob. et pot. Iohannem de Blonay, dnum castri Bacii in Chablasio, recognitis, exque successione alias prefato quondam dno Iohanni, comiti Gruerie, eventa, videlicet castrum suum de Burjo cum burgo suo, villam de Pallie et mandamentum ipsorum; item villam de Vuarens; item de bonis alias recognitis per nobilem Petrum de Corberiis nomine suo et Rodulphi de Corberiis eius fratris atque etiam per Philippam Aliam Iohannis de Corberiis, condni Bellegarde, verum et etiam per Anthonium filium quondam Girardi de Corberiis de Bellagarda, domicelli, ex successione alias iam dicto Iohanni, comiti Gruerie, eventa, videlicet reachetum perpetuum in castro de Bellagarda, mandamento et castellania eiusdem castri; cuius mandamenti confines se extendunt a ryvo de Parses a Vues usque ad montem de Redenges exclusive et usque ad ryvum de Gambat limitantem terram prefati dni comitis Gruerie et usque ad medietatem lacus de Planfaout. Promittens, etc. Renuncians, etc. Acta fuerunt premissa apud Horont, in castro ipsius prefati dni comitis, presentibus ibidem dno Aymone de Gebennis, dno de Lullin et de Vulliens, gubernatore et ballivo Vuaudi, milite, nobilibus Guillermo filio Petri naturalis de Grueria, Francisco Martinaz de Perruys, etc.
Lud. Challeli.
Ia. Gaudini.
1025 *
1535, avril 30. Anno a nativitate Dni millesimo quingentesimo trigesimo quinto, die ultima mensis aprilis, in nostrum Ludovici /709/ Challeti et Iacobi Gaudini, notariorum et commissariorum patrie Vuaudi pro dno Karolo, Sabaudie duce, presencia personaliter constitutus ill. et magn. dnus Iohannes, comes Gruerie, recognoscit se tenere in feudum et de feudo prelibati dni ducis et sub homagio ligio alias tam pro infrascriptis quam pro certis aliis redditibus quos tenebat dnus Petrus de Dompnopetro et liberi Roleti de Fernay de hereditate dicti Roleti eorum patris et Humberti de Fernay eorum patrui et quod homagium alias supportabat, prout asserebat, nobilis Rodulphus de Chastonay, filius quondam dni Aymonis de Chastonay, militis, ex successione Pernodi de Fernay, avi paterni Margarete uxoris quondam dicti Rudolphi de Chastonay, et quod homagium de presenti supportare debet nob. et pot. Ludovicus de Bonovillario, dnus de Mexieres, sive ipse prefatus dnus comes confitens, de bonis tam per prefatum nob. Rodulphum de Chastonay tanquam ususfructuarium et Iacobum de Chastonay eius filium tanquam proprietarium, quam Henricum de Sancto Ciriaco, videlicet reachetum perpetuum quod ipse dnus comes habet super censibus serviciis et tributis sibi dno comiti annualiter olim debitis apud Syvirier et Villaragnon, una cum directo dominio rerum pro quibus dicti census debentur, et quos census de presenti ab eodem duo comite sub gracia reacheti tenet confratria Conceptionis B. Marie V. Rotondimontis. (Suit l’énumeration de ces cens.)
A. C. V.
1026 *
1530, juin 14. Nous ladvoye et conseilz de la ville de Frybourg faisons scavoir a tous par ces presentes que aujourdhuy date dicelles par devant nous soit comparuz noble nostre chier et fealz vassalz Anthoine de Gruyere, nous proposant comme ilz aye acquis de nostre chier et bien ayme frere conseillier Uolman Techterman la seigniourie de Villargiroz, dont ilz nous humblement pryoit et supplyoit le laisser user, jouyr et gaudir de ses preeminences et droys jouxte le contenuz de ses tiltres, documens et recognoissances; sur quoy avoir prins informations et iceulx avoir visite et vehuz, luy oultroyons et accordons que de ladite seigniourie de Villargiro ilz puysse jouyr et gaudir comme ses nouvelles recognoissances contiegnent et devysent, toutesfoys obmys /710/ et reserve que ledit seignieur de Villargiro ne puysse ne doige eslever aulcung gibet, nonobstant que en icelles ses recognoissances anciennes ou nouvelles cellas se pourroit conster, car en cellas nous noz retenons la supperiorite et principaulte et noz droys que pour ladvenir y pourrions avoir. En tesmoings desquelles choses nous avons fait sceler la presente de nostre seaulx secretz. Donne le quattorsiesme jour du moys de juing, lan de nostre Seignieur mille cincq cens trente et neuffz.
A. C. F. Minute.
1027
1541, novembre 20. Wir Michael, graf zu Gryers, herr zu Aulbona, Corbers, Oron, Baleseuz, Oesch und Sanen, houptschuldner und verkouffer, und wir Catharina von Montenardt, gräfin zu Gryers und frow zu Arwilar 1 , Theneysoll und Mollettes 2 , Frantz Martine ir Hofmeister, daselbs zu Gryers, Rudolff Leuwenstein und Niclaus Werlin, mit verwilligung mines lieben vatter Caspar Werlins, all Burger und gsässen zu Fryburg, ouch als rechtschuldner und mitgülten, tundt kunt, das wir verkoufft und zukouffen geben hab, dem fromen, vesten und wysen Junckherr Jacob Ferr, burger und des grossen Rhats der Statt Lucern, namlich funffzig gutter franckrycher Sonenkronen, jarlichs ewigs und unzerteillts Zins, ouch järlicher und ewiger Güllt, die wir uff Sant Andresen tag vor oder nach ungfarlich gan Lucern in die Statt oder acht tütschmyl wegs Zirckels, von uff, usser und ab unser dess obgenanten Michael des houptschuldners Herrschafften Oron, Aulbona, Corbers und Baleseuz, all vier in der graffschaft Gryers glegen, welich vier Herrschafften uns jarlich by zwölff hundert kronen ingangs ertragen ist, und so wir dieselben begerten zuverkouffen, gäb man uns gnug tryssig thusent kronen dorumb, denne von uff, usser und ab unser der genanten Catharina von Monthenardt gräfin zu Gryers etc. der houptschuldnerin und mitgültin Herschafft Monthenardt, wölich uns zu gmeinen Jaren zwey hundert kronen ertragens ist, und so wir selbige verkhouffen wöllten, güllt sy uns gern sechen thusent kronen, etc. Geben uff Sant Andresen dess helgen zwölffbotten abent gezallt nach der geburt Cristi Jesu tusent fünffhundert viertzig und ein jare.
A. C. V.
/711/
SECOND SUPPLEMENT
1028 *
1274, IV nonas iunii (2 juin). Petrus, comes Gruerie, et Petrus eius filius recognoscunt Philippo (Sabaudie et Burgundie comiti) castrum Gruerie et permittunt ipsi comiti Sabaudie quod edificare possit unam villam en Ogo seu in castro Montis Servani. Cum sigillo gruis.
Archives de Turin, Zibaldone Pingoniano.
1029 *
Contrat de mariage entre Rodolphe, fils de Pierre IV, comte de Gruyère, et Marguerite, fille d’Humbert Alamandi, seigneur d’Aubonne.
Montheron, 1350, septembre 18.
Archives de Turin.
* Nos officiales curie Gebenn. et Lausan. notum facimus quod coram mandatis nostris Petro de Turre de Trema, clerico curie nostre Lausan. iurato, et Iaqueto de Exertines, moranti Albone, clerico dictarum nostrarum curiarum iurato, quibus super hiis commisimus vices nostras, personaliter constituti viri nobiles et potentes dnus Petrus, dnus et comes Gruerie, ex una parte, et dnus Humbertus Alamandi, dnus Albone, ex altera parte, ipsi dni Petrus et Humbertus tractaverunt inter se contrahere matrimonium inter Rodulphum filium dicti dni comitis Gruerie, ex una parte, et Margaretam filiam dicti dni Humberti, ex altera, sancta matre ecclesia concordante, sub pactionibus inferius declaratis. /712/ Videlicet quod ante omnia et ante quam dictum matrimonium consumetur in facie ecclesie, dictus dnus comes promisit iuramento suo et sub obligatione omnium bonorum suorum emancipare et dividere ab ipso dno comite et certam portionem dare dicto Rodulpho filio suo et a iure nexibus suis iure suo effici et potestatem omnimodam dare in omni iudicio standi, contrahendi tanquam pater familias et sui iuris effectus cum omni illa solempnitate que in iudicio sui ordinarii in emancipatione predicta facienda ad opus dicti Rodulphi et heredum suorum efficaciter requiruntur, et promisit dictus dnus comes ad opus dicti Rodulphi solvere in premium dicte emancipationis ducentos flor., boni auri et legitimi ponderis. Item dat dictus dnus comes perpetue predicto Rodulpho filio suo primogenito in mera liberalitate, ultra portionem sibi competentem in hereditate dicti dni comitis, in avantagium ex causa matrimonii celebrandi, videlicet quod dictus Rodulphus sit verus comes Gruerie et nomen integrum et perpetuum comitatus habeat, necnon liberi sui masculi nascendi a dicta Marguereta, post decessum dicti dni Petri comitis; item castrum et totam villam Gruerie cum toto mandamento, etc. Item pacto expresso deductum est inter partes predictas de mandato dicti dni comitis quod dictus Rodulphus non potest nec debet laudare aut precipere literas cuiuscunque venditionis, obligationis, gagerie vel alterius alienationis per quas donatio predicta valeat anullari. Item et vice versa dictus dnus Humbertus Alamandi dat in dotem predicte Margarete filie sue bis mille et tercentum flor. boni auri de Florentia et legitimi ponderis; quam summam promisit dictus dnus Humbertus iuramento suo et sub obligatione omnium bonorum suorum solvere dicto dno comiti aut ipsis coniugibus futuris per terminos infrascriptos, videlicet infra festum Purificationis B. Marie V. proxime venturum quingentos flor.; et pro aliis quingentis flor. promisit assignare certas res et certos redditus specificandos de solvendo annuatim quadraginta flor. aut solvere ipsos quingentos flor., etc. Item actum est quod dictus dnus Humbertus voluit et concessit quod dicta Margareta habeat et percipiat partem et portionem sibi competentes et competituras in successione et escheta omnium bonorum nobilis dne Helionode de Gayo, uxoris dni Hugonis de Gebennis, dni Crusillie, sororis dne Agnetis de Gayo, /713/ quondam uxoris dicti dni Humberti, matrisque dicte Margarete, pro dote sua, ultra bis mille et tercentum flor. premissos, et quod ipsi coniuges futuri possint uti et gaudere de omnibus bonis, actionibus et rationibus spectantibus ad dictum dnum Humbertum et ad dnam Agnetem, in quantum sua intererit pro rata sua in successione et escheta supradictis. Et pro omnibus supradictis perpetue firmiter complendis, pre dicto dno Humberto constituerunt se fideiussores et obligaverunt in manu dicti comitis, videlicet vir ill. et ven. dnus Aymo, dnus de Cosseria (Cossonay), canonicus Lausan., Petrus de Turre, dnus de Castellione in Vallesio, dnus Humbertus de Billens, miles, dnus de Palleysuez, dnus Iohannes, condnus Albone, miles, quilibet de quingentis flor., et dnus Petrus de Gumuens, miles, de tercentis flor. Item actum est quod dictus Rodulphus de auctoritate dicti patris sui dat predicte Margarete uxori sue future in dotalicio seu drulesia mille et quingentos flor. habendos per dictam Margaretam in casu in quo restitutio seu repetitio dotalitii vendicabit sibi locum. Pro quibus firmius attendendis pro dicto Rodulpho constituerunt se et obligaverunt fideiussores in manibus dicti dni Humberti ad opus ipsius Margarete, videlicet ill. et pot. viri dnus Aymo, condnus de Cosseria (Cossonay), canonicus Laus., Petrus de Turre, dnus de Castellione in Vallesio, dnus Iohannes, dnus de Monservens, quilibet de quatercentum flor., de restituendo in casu quo restitutio dotalicii vendicabit sibi locum, et dnus Humbertus de Billens, dnus de Palleysuez, de tercentum flor. Item actum est quod dictum matrimonium celebretur inter predictos coniuges futuros, teneatur et observetur secundum usus et consuetudinem civitatis et ville Lausan. ad opus Margarete sponse future. Item ordinatum est quod per tres annos, inchoandos a die obitus dicti Rodulphi de Grueria, si decederet ab humanis antequam dicta Margareta, restituatur quolibet anno tercia pars predictorum bis mille et tercentum flor. dotis predicte, aut assignare predicte Margarete super certas res et possessiones annui redditus specificandas. Que omnia, prout superius sunt expressa, promiserunt dicte partes et fideiussores iuramentis suis et obligatione quibus supra perpetue et inviolabiliter observare. Renunciantes, etc. Ad hec fuerunt testes Girardus de Lamgrye (Lavignye), domicellus, et Iacobus de Semrember et /714/ plures alii fide digni. In cuius rei testimonium nos prefati officiales curiarum Gebenn. et Lausan. sigilla curiarum nostrarum presentibus litteris duximus apponenda. Datum et actum apud Monthonons, infra domum abbatie de Monthonons, die decima octava mensis septembris, A. Dni millesimo tercentesimo quinquagesimo.
Ita expeditum est per me dictum Iaquetum una cum dicto Petro.
1030 *
1368, décembre 28. Investiture accordée par le comte Amédée VI de Savoie en faveur de Rodolphe de Gruyère, des châteaux de Gruyère, Montsalvens, etc.
Arch. de Turin.
1031 *
1377, août 14. Transaction entre le comte Amédée de Savoie et Marguerite de Grandson, femme en première noces de Pierre, seigneur de Billens, et en secondes noces de Rodolphe, comte de Gruyère, sur les différends qu’il y avait entre eux pour regard de la dévolution de 200 fl. d’or annuels et une maison dans la ville de Lausanne.
Arch. de Turin.
1032 *
1387, août 26. Ego Iohannodus Albi, filius quondam Perrodi Albi, de Broch, do prioratui et ecclesie parrochiali S. Ottmarii de Broch tres posas terre in eodem territorio sitas et unum morcellum prati en Prelar, post decessum meum tenendas per priorem et curatum, ita quod ipsi quolibet anno debeant celebrare anniversarium meum cum tribus capellanis. Sub sigillo curie Laus. apposito ad preces dicti donatoris et dni Iacobi de Charreriis, prioris dicti prioratus de Broch. Datum die vicesima sexta mensis augusti, A. Dni millesimo tercentesimo octuagesimo septimo.
Ioh. de Orons.
Arch. de l’église de Broc.
/715/1033 *
1400, janvier 20. Patentes de constitution de Rodolphe de Gruyère, seigneur de Valgrenant, de lieutenant général du comte Amédée de Savoie dans le Piémont.Arch. de Turin.
1034 *
1406, novembre 24. Ordre du comte Amédée de Savoie aux gouverneurs de Corbières et de Charmeis de remettre les dits lieux à Humbert, bâtard de Savoie.
Arch. de Turin.
1035 *
Sentence arbitrale entre Berne, d’une part, et Antoine, comte de Gruyère, et les seigneurs de Bellegarde, de l’autre, au sujet de l’invasion de la Haute-Gruyère et de Bellegarde par les Bernois.
Morat, 1408, mars 3.
A. C. B. — H. G. I, 418.
* Nos Anthonius, comes Gruyerie, cum manu, voluntate et auctoritate Ludovici de Ienville, dni Dyvone, ballivi Waudi, vicegubernatoris nostri, ex una, et nos scultetus, consules et communitas de Berno, parte ex altera, notum facimus quod in discordia inter nos orta racione et occasione hominum nostrorum nostri comitis Gryerie vallis sive terre de Oyes, nostrorum de Berno burgensium, ut asserimus nos de Berno, super eo quod nos prefatus comes Gryerie, vicegubernator noster predictus homines de Oyes aliquibus peticionibus propter ipsorum excessus, ut affirmabamus, per dictum vicegubernatorem nostrum et nostrates impetere et easdem ab eis exigere conabamus, nobisque predictis Bernensibus affirmantes predictum vicegubernatorem prefatos homines de Oyes, burgenses nostros, indebite et minus iuste pro huiusmodi pertensis peticionibus vexari, etc. Pro quibus discordiis inter nos predictas partes sic motis nos predicte partes pro nobis nostrisque sequacibus et complicibus complanati et amicabiliter per rev. in /716/ Christo patres dnos G. de Challant, episcopum Lausan., et Iacobum de Montemaiori, priorem Paterniaci, necnon et per strenuos et sapientes viros ambasiatoresque civitatum Basilee, Friburgi, Solodry et Byelle, nostrorum amicorum, concordati sumus in modum qui sequitur. Primo quod nos de Berno prefati dno comiti Gryerie remittimus fortalicia sive castra de Oyes et de Vanello et terram de Sanon et de Oyes cum omnibus hominibus et cum omnimodis iurisdicionibus et pertinenciis universis, modo tali quo nos de predictis intromisimus, dolo et fraude cessantibus. Item nos prefati de Berno liberos esse dicimus prefatos homines de Sanon et de Oyes dumtaxat et specialiter de iuramentis et promissionibus nobis per predictos homines factis et iuratis a die festi nativitatis B. Iohannis Bapt. nuper preterita et super nullis aliis ipsorum iuramentis aut promissionibus. Nos prefati de Berno remittimus eciam dnis de Balagarda fortalicium et terram ipsorum Balagarde cum hominibus, iurisdicionibus et pertinenciis universis. Item quittamus eciam homines predicte terre Balagarde super omnibus iuramentis et promissionibus nobis occasione predicte mancipacionis et receptionis per ipsos homines factis et iuratis a die festi nativitatis B. Iohannis, ut supra; tali condicione quod prefatus dnus comes Gryerie et dni Balagarde promittant pro se suisque heredibus et complicibus, in quantum quemlibet tangit, quod prefatos homines de Sanon, de Oyes et de Balagarda suosque sequaces pro huiusmodi iuramentis et promissionibus nullatenus debeant in aliquo corrigere, nec ullam penitus vindictam aut emendam nec in corpore nec in rebus per se vel interpositas personas aliqualiter ab ipsis hominibus exigere nec postulare. Item nos predicti de Berno quittamus et absolutos dicimus omnes captivos et mancipatos per nos aut nostrates racione dicte discordie apprehensos super singulis iuramentis, fideiussionibus et caucionibus per ipsos vel alios nomine ipsorum nobis factis et promissis, ac litteras nobis inde traditas annullamus, condicione apposita quod predicti captivi nobis de Berno dare debent bonas litteras super assecuratione et de pace habenda occasione dicte captivacionis, quod in vulgari dicitur urfech relegatis, et sic nos predicti Bernenses predictis captivis ad nullam ulteriorem restitucionem obligamur. Si vero aliquis a nobis restitucionem /717/ ulteriorem peteret pro quibuscumque dampnis vel offensis, illis omnibus in nullo obligamur respondere. Quibus remissionibus et quittacionibus per predictos de Berno nobis prefato dno comiti Gryerie factis, de quibus et nos cum auctoritate predicti vicegubernatoris nostri ad plenum sumus contenti, nos iam dictus comes, ad requestam dnorum prelatorum et ambasiatorum predictorum, auctoritate qua supra, quittamus ac penitus annullamus omnes promissiones, exactiones, iuramenta, talliabilitates servitutis, litteras et instrumenta ac alia iuramenta, fideiussiones et cauciones nobis predicto comiti aut gubernatori nostro per predictos homines de Oyes communiter aut per aliquos eorumdem a prima die mensis augusti nuper preteriti quovismodo factis, necnon ipsis tales promissiones litteratorie factas restituere, salvis tamen et nobis prehabitis litteris de summa mille et centum flor. nobis et vicegubernatori nostro nostri nomine per prefatos homines de Oyes racione cuiusdam amicabilis composicionis et propine facta et promissa, quas litteras in suo robore nobis reservamus. Item nos prefatus comes, auctoritate qua supra, promittimus eciam prefatos homines nostros de Sanon et de Oyes pro premissis iuramentis et promissionibus per ipsos predictis de Berno factis et, ut predicitur, remissis, nec pro omnibus aliis iniuriis nobis aut officialibus aut quibuscunque aliis personis impensis a prima die augusti usque in diem hodiernum pro nunc nec in futurum nullatenus gravare, nec ab eisdem hominibus super eis aliquam vindictam vel emendam postulare aut exigere, dolo et fraude in hiis penitus remotis. Et pro huiusmodi satisfaccione ad plenum debemus predictos homines cum una littera bona nostro sigillo sigillata, cum auctoritate ut supra, certifficare, dilacione et dolo postpositis 1 . Promittentes eciam nos dictus comes Gryerie procurare quod dnus et gubernator noster comes Sabaudie, tanquam dnus superior, laudabit et rattifficabit dictam nostram concordacionem, remittetque omnem actionem et querelam sibi in premissis per predictos Bernenses vel suos complices impensas. Quibus remissionibus per nos partes predictas sic factis, nos prefatus comes Gryerie et nos de Berno /718/ volumus quod omnes iniurie, inimicicie, depredaciones sint et debent esse remisse ac amoris inter nos partes predictas et predecessores nostros veteratam sinceritatem diuturnam perpetuo tempore, Deo propiciante, volumus et desideramus diligentius observare. Promittentes, etc. In quorum testimonium nos predicte partes Anthonius, comes Gryerie, et nos de Berno sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Nos vero predictus Ludowicus, vicegubernator, Petrus, Rodolfus et Anthonius de Corberis, necnon Aymo de Pres, dni Balagarde, confitemur predictam composicionem cum nostra auctoritate esse factam, quare promittimus habere ratam et gratam. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus etiam duximus apponenda. Datum et actum apud Muretum, tercia die mensis marcii, anno ab incarnacione Dni millesimo quatercentesimo septimo, a nativitate vero millesimo quatercentesimo octavo.
Sept sceaux pendants.
1408, mars 7. Nos Amedeus, comes Sabaudie, dux Chablasii et Auguste, in Ytalia marchio et comes Gebenn., prefatam composicionem secundum eius tenorem, prout in littera ipsius composicionis cui presens littera est annexa, lacius continetur, approbamus et ratifficamus, necnon dilectos confederatos nostros de Berno et auxiliatores suos pro omnibus invasionibus, offensis, iniuriis, depredacionibus, captivacionibus ac aliis molestiis nobis vel quibuscunque, si quas dicta discordia durante fecerunt, quittamus et liberos esse dicimus, etc. litteras per presentes, sub appensione sigilli nostri roboratas. Datum Burgeti, die septima mensis marcii, A. a nativitate Dni millesimo quatercentesimo octavo.
Franciscus Boudraci.
Per dnum presentibus dnis episcopo Maurianensi.
Termaci.
G. March. cancellario.
B. de Challant.
Bastardo de Sabaudia.
Asperimontis. /719/
Franc. de Menthone.
G. de Montemaiori.
Io. Servagii.
P. Andreveti.
Sceau pendant.
On voit par l’énoncé très clair de la date que cette sentence arbitrale a été prononcée le 3 mars 1408, et non 1407, comme l’a dit M. Hisely (H. G. I, 418), qui, à en juger par son analyse de cet acte, n’en a pas vu l’original.
1036 *
Antoine, comte de Gruyère, comme seigneur d’Aubonne, vend au duc de Savoie tout ce que les seigneurs de Nernier tiennent de lui en fief dans le val d’Illiez.
Aubonne, 1432, juillet 10.
Arch. de Turin.
* Anno Dni millesimo quatercentesimo trigesimo secundo, indicione decima, die vero decima mensis iullii, magn. et potens dnus dnus Anthonius, comes Gruerie, miles, dnus Albone, vendit ill. principi dno nostro dno Amedeo, duci Sabaudie, licet absenti, homagium et fidelitatem in quibus vir nobilis dnus Franciscus de Nerniaco, miles, dnus dicti loci, quondam predecessoribus predicti dni comitis tenebatur, et successive vir nobilis dnus Girardus de Nerniaco, miles, et heredes Petri filii Guygoneti de Nerniaco quondam predicto dno comiti ad causam castri sui Albone tenentur pro rebus et bonis quas et que ipsi dnus Girardus et heredes dicti quondam Petri de Nerniaco tenent et possident per se vel per alium, aut alius ab ipsis, in tota valle Yliaci ducatus Chablaisii, una cum feudo, directoque dominio rerum, possessionum et bonorum quorumcunque pro quibus dictum homagium debetur, et hoc precio ter centum lb. bone monete cursalis eiusdem dni ducis, quod precium prefatus dnus comes se recepisse confitetur tam in quinquaginta sex lb. dicto dno comiti nomine ipsius dni ducis traditis per Girardum Borgesii, comissarium extentarum Annexiaci ipsius dni ducis, quam in duodecim lb. in quibus dictus dnus comes eidem dno nostro tenebatur pro remanencia triginta sex lb. eidem dno nostro debitarum per dictum dnum comitem pro certis expensis /720/ per gentes ipsius dni nostri factis et substentis de et pro rehemptione carceris in (quo) dictus dnus comes apud Romains fuit detentus 1 , quam eciam in centum quaterviginti duodecim lb. per prefatum dnum ducem solvendis et responsis nomine dicti dni comitis Benedicto Mussel judeo, quam eciam in quadraginta lb. ut supra solvendis nobili Guillelmo de Verboux, in quibus predictus comes predictis judeo et Guillelmo, ut asserit, tenebatur. Devestiens, etc. Investiendo, etc. Mandans, etc. Promittens, etc. Acta fuerunt hec publice apud Albonam, in castro dicti dni comitis Gruerie, ubi ad hec fuerunt testes nobilis Stephanus de Lavignyaco, Iohannes Marchiandi, Iaquetus Monruchie de Albona, domicelli, et Iohannes Reynaudi de Rotondomonte.
Et ego Iacobus Vulliquini de Thonone, Geben, dioc., notarius, etc.
1037 *
Le duc de Savoie inféode à François Ier, comte de Gruyère, la seigneurie de Corbières, l’hommage de la seigneurie de Bellegarde, et les dîmes de Thierrens et de Pailly.
Annecy, 1454, août 10.
Archives de Turin.
Ludovicus, dux Sabaudie, Chablaysii, etc. universis modernis et posteris seriem presentium inspecturis rei geste noticiam cum salute. Volvens assidue nostre solicitudinis cura gravia et multiplicia onera nobis presencialiter occurrentia, et premaxime ex quarumdam guerrarum discrimine nuper a Delphinali parte subortarum, quibus quidem oneribus minori cum dampno patrie tamen succurrere non valemus quam per infeudationem subscriptam; cumque intuens huiusmodi onera magnifficus consiliarius fidelisque cambellamus noster sincere dilectus Franciscus, comes Gruerie, qui die noctuque nobis obsequiose studet famulari tam propria in persona et strenuis armorum actibus quam eciam in subventione sibi possibili, nobis per medium infeudationis /721/ subscripte octo mille florenos pp. presentavit; quod et merito gratum habentes, maturaque consilii nostri nobiscum residentis prehabita super his deliberatione, ex nostra certa sciencia, motuque proprio, eciam quia sic nobis placet, pro nobis et nostris heredibus et successoribus universis infeudamus et in feudum nobile, ligium, antiquum, paternum et avitum, quodque naturam, vim, conditionem et efficaciam directi feudi nobilis, ligii, antiqui, paterni et aviti prorsus sapiat et importet, subque homagio et fidelitate nobilibus et ligiis ad quas ipse comes nobis aliunde tenetur obnoxius, damus, donamus, tradimus, cedimus et concedimus per presentes prefato magn. Francisco, comiti Gruerie, videlicet castrum, villam, castellaniam et resortum et mandamentum loci Corberiarum in ballivatu nostro Vuaudi, necnon fidelitatem dominii Bellegarde, et insuper decimas vulgariter nuncupatas de Tierrans et de Palye, que sunt de pertinenciis castellanie nostre Melduni et acthenus fuerunt de pertinenciis castellanie de Berchier, una cum mero, mixto imperio, omnimoda iuridicione, alta, media et bassa dictorum castri, ville, castellanie et mandamenti Corberiarum, una fidelitate Bellegarde predicte et illorum exercitio, furchis, plotis, pilloriis et aliis suppliciis ad exercitium et executionem omnimode iuridicionis necessariis et opportunis, cumque hominibus nobilibus et innobilibus, homagiis, fidelitatibus, feudis, retrofeudis, directis, utilibus dominiis, serviciis, redditibus, talliis, angariis, perangariis, successionibus, gardis, ceterisque annuis tributis et obventionibus tam in blado, vino, pecunia, quam alia quarumlibet rerum specie consistentibus, aquis, aquagiis, aquarum decursis, mollendinis, follonis, baptitoriis, furnis et aliis artificiis, terris, pratis, vineis, nemoribus, iuribus, pascuis, piscationibus, venationibus et aliis ipsorum castri, ville, castellanie et mandamenti ac resorti, solitisque indomniaturis, viis, stratis, nundinis, mercatis, pedagiis, leydis, iuribus, pertinentiis et appendenciis universis, ubilibet et in quibuscunque rebus consistant et valeant quomodolibet nuncupari, ad habendum, tenendum et possidendum predicta infeudata per ipsum comitem et suos memoratos ac de illis prout voluerint disponendum, salvis tamen et exceptis in premissis infeudatis et que nobis et nostris heredibus et successoribus universis per expressum reservamus et perpetuo retinemus. /722/ Primo iura feudi, fidelitatis, homagii, directi feudi, dominii, superioritatisque et ressorti cum illorum solitis preheminentiis et sequelis universis indifferenter, prout habemus et exercere consuevimus super feudis aliorum banneretorum predicti ballivatus nostri Vuaudi. Reservantes et insuper per expressum quod huiusmodi infeudacione non obstante sint et remaneant salve pensiones seu census et redditus annui quos ecclesia cartusie Vallis sancte et ecclesia de Vauru percipere in et pro eisdem infeudatis sunt soliti, nam in infeudatione huiusmodi illa et illos nequaquam intendimus fore inclusos. Item preterea est adiectum reservatumque et per expressum retentum, interveniente voluntate et assensu eiusdem comitis et hoc videlicet in principio, medio et fine presentis infeudationis, quod nobis et nostris heredibus ac successoribus universis liceat predicta infeudata, quocienscunque voluerimus, perpetuo redimere, rehabereque et reachetare omni cessante oppositione, et hoc consimili summa octo mille flor. pp., qua mediante ut infra fit huiusmodi infeudacio, necnon aliis missionibus ac expensis inde legitime substinendis. Quibus salvis, retentis et mediantibus nos de premissis infeudatis devestimus et prefatum comitem pro se et suis predictis tenore presentium investimus sub homagio et fidelitate ad quas, ut premittitur, censetur obnoxius, nichil alterius iuris, actionis, racionis, partis, proprietatis aut alterius reclamacione preter quam per nos retenta et reservata in eisdem retinentes, sed quicquid alterius iuris et actionis, racionis in illis habere possumus, in eumdem comitem et suos predictos transferentes, sic quod illas et illa adversus quoscunque experiri valeat atque possit, seque ex eis tuheri, prout nos facere poteramus ante huiusmodi infeudacionem, quoniam nos ipsum comitem et suos illis velut in rem suam propriam procuratores irrevocabiles, salvis semper supra reservatis, constituimus et loco nostri subrogamus. Statuentes nos ipsa infeudata tenere et possidere velle vice, precarioque nomine et ad opus ipsius feudatarii et suorum predictorum, quousque realem et corporalem possessionem ipsorum infeudatorum fuerint assequuti, ad quam quidem possessionem ipsorum infeudatorum apprehendendum, adheptamque sibi et suis perpetuo retinendum eidem comiti Gruerie et suis predictis plenam per presentes impartimur potestatem, alterius /723/ auctoritate et mandato super hoc minime requisitis. Que sic egimus pro et mediantibus dictis octo millibus florenis pp. per nos propterea habitis manibus dilecti fidelis consiliarii thesaurariique nostri Sabaudie generalis Gabrielis de Cardona, seu Guillelmi de Bosco eius vices gerentis, qui de ipsis octo millibus flor. nobis legitime tenebitur computare. Mandantes propterea universis et singulis hominibus, fidelibus, tenementariis et subditis ipsorum infeudatorum, etc. Promittentes, etc. Renunciando, etc. Mandantes preterea ballivo et procuratori Vuaudi ac ceteriis officiariis nostris ad quos spectat, ipsorumque loca tenentibus et cuilibet ipsorum in solidum, quatenus huiusmodi infeudacionem et omnia alia in presentibus litteris nostris descripta eidem feudatario et suis prothinus observent, etc. Dantes ulterius nostris in presentibus dilectis fidelibus presidenti et magistris computorum nostrorum quod predicta infeudata de domanio et computis nostris detrahant visis presentibus, que nos eciam detrahimus per presentes, regulis et constitutionibus ipsorum computorum fortasse in contrarium edictisque non obstantibus, quibus quo ad hec derogamus harum parte. In quorum robur et testimonium has litteras nostras Annessiaci datas, die decima augusti, A. Dni millesimo quatercentesimo quinquagesimo quarto, sigilli nostri duximus appensione communiri.
Per dnum presentibus dnis ill. Petro de Borbonio, necnon Iohanne dno Choutaignie, Petro de Balma dno Ruppis, Guillelmo dno Menthonis, Martino Le Franc, preposito Lausan., Francisco de Thomatis, presidente Gebennensi, Ludovico Bonnivardi, magistro hospicii, Vouterio Chabodi, Stephano Scallie, Laurentio de Fragiis, iudice causarum fiscalium et patrimonialium.
1038 *
1457, mai 28. Ego Franciscus Tactaz, presbiter secularis de Forasio, mandamenti et districtus Clarimontis, Geben. diocesis, curatus de Broch, altari B. V. Marie fondato infra ecclesiam de Broch a parte orientis in dotacionem et augmentum, de laude ven. et religiosi fratris Heustacii de Challes, prioris prioratus de Broch, dni mei de Montservens et fratris Fabiani Quedot, religiosi eiusdem /724/ loci, ac omnium parrochianorum parrochie de Broch, do bis centum et quadraginta lb. bon. Laus., convertendas in acquisitum duodecim lb. census ad opus dicti altaris et rectoris eiusdem, pro quatuor missis cellebrandis in eodem in qualibet ebdomada, inclusis in predictis quatuor missis duobus missis ipsi altari iam legatis ad fondationem et dotacionem predictas per quondam Roletum Tocquet et Mermetum Cutre, parrochianos de Broch, pro quibus ipsi dederunt sex viginti lb. Item ordinavi quod cum rectore altaris predicti sint curatus de Broch et duo sindici seu gubernatores dictorum parrochianorum, quos dictus rector maluerit eligere, qui omnimodam habeant potestatem argentum dicti altaris principalem gubernandi. Item ordinavi quod parrochiani mei de Broch teneantur suis missionibus edifficare infra tres annos pro rectore dicti altaris unam domum lapideam. Item ordinavi quod ius patronatus dicti altaris post obitum meum pertineat curato de Broch. Nos autem Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, premissa omnia laudamus et donamus predicto altari unum casale supra quod fieri debeat predicta domus, situm in loco ubi domus quondam dni Amedei de Campis, rectoris tunc nostre cappelle de Broch, erat constructa. Nos siquidem parrocchiani de Broch omnia predicta laudamus et promittimus, etc. Sub contrasigillo comitatus Gruerie. Datum et actum apud Broch, die vicesima octava mensis maii, A. Dni millesimo quatercentesimo quinquagesimo septimo.
Bert. Soveri.
A. Dni millesimo quatercentesimo quinquagesimo septimo, die vicesima septima mensis octobris, ven. frater Heustacii de Challes, prior prioratus de Broch, fondacionem et dotacionem predictas laudat et confirmat, mediantibus tribus sol. per rectorem dicte cappelle annis singulis eidem priori et suis successoribus persolvendis. Actum Rumilli(aci).
Anno et die suprascriptis dnus Guigo de Rupecula, sedis apostolice prothonotarius et administrator perpetuus prioratus /725/ Lustriaci, huiusmodi fondacionem et dotacionem laudat et confirmat. Actum Gebennis, in domo prefati dni Guigonis. Arch. de l’église de Broc.
Au présent acte se rapporte celui qui se trouve plus haut, à la page 413; mais la date en est fautive par l’omission du mot septimo à la fin de l’acte; il faut lire 1457 au lieu de 1450.
1039 *
1457 (1458), mars 24. Reconnaissance passée par Guillaume de Saint-Trivier en faveur de François, comte de Gruyère, seigneur d’Aubonne, pour raison du fief et jurisdiction du château de Mont-le-grand et des terres et villages de Bière, Bérolle, Bougier, existants au mandement d’Aubonne, à lui parvenus par donation faite par noble Iacquemet de Seyssel, seigneur d’Abbergement Marboz, etc., approuvé par le dit comte de Gruyère en faveur du dit de Saint-Trivier.
Archives de Turin.
1040 *
1478 (1479), février 10. Ego Marmetus filius Marmeti dicti Moret alias Barat de Chastel, parrochie de Broch, vendo religioso fratri Humberto Aymonod, priori prioratus de Broch, duos sol. Laus. bon. census pro quadraginta sol., quos recepi et qui dicto prioratui fuerunt legati per quondam dnum Petrum Tactaz, capellanum, ex eo quod dnus prior super tumulum ipsius dni Petri quolibet die dominico processionem faciendo, ut moris est, teneatur decantare unum responsorium mortuorum cum collecta decenti. Sub contrasigillo comitatus Gruerie. Datum decima die mensis februarii, A. Dni millesimo quatercentesimo septuagesimo octavo.
Humb. de Myensiez.
Arch. de l’église de Broc.
1041 *
1490, novembre 20. Nos Iohannes de Grueria, dnus de Montsalvens, miles, largimur et concessimus de gracia speciali ac in /726/ recompensationem multorum serviciorum nobis impensorum quod probi homines nostri subdicti de Rassoneria et de Cuves imposterum valebunt vendere, obligare et alienare de pascuis communibus dictarum communitatum cui vel quibus eorum fuerit voluntate, usque ad summam tercentum lb. bon. Laus. ad opus dictarum communitatum implicandarum, in hoc tamen et ex eo mediante quod primi emptores portionum communium pascuorum a laude quitti et liberi erga nos esse debebunt, et ex tunc emptores dictorum communium secundi ad solutionem laudis nobis tenebuntur, et aliunde emptores dictorum communium a nobis recognoscere et specifficare tenebuntur sub directo dominio, mixtoque et mero imperio, totiens quotiens fuerint requisiti. Datum sub nostro sigillo, die vicesima mensis novembris, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo.
De antefati dni iussu
Humbertus de Myensiez
A. C. V.
1042 *
1493, août 10. Nos Claudia de Seysello, Gruerie comitissa, tutorio nomine Francisci impuberis, Gruerie comitis, filiique nostri, notifficamus quod cum nobilis Ludovicus de Corbieres, castellanus modernus castellanie et mandamenti de Oyes, suum castellanie officium exercere nequaquam possit tam vigore negotiorum nostrorum in quibus extitit occupatus, quam vigore pestis in castellania predicta vehementer regnantis, constituerimus unum in eisdem castellania et mandamento locum tenentem et subdelegatum, signanter virum honestum Henninum (Henricum) Henchod de Leytivaz, hominem et subdictum prelibati nostri filii, cumque homines castellanie predicte de eodem locum tenente conquererentur, asserentes nullum locum tenentem in dicta castellania constituere posse nec debere, causantibus eorum franchesiis et libertatibus quas predecessores nostri filii et etiam ipse Ludovicus de Corbieres inconcussa promiserunt observare; hinc est quod nos antefata comitissa volumus et largimur quod huiusmodi locumtenentis et officiarii subdelegati constitutio libertatibus et franchesiis dictorum proborum hominum in futurum non derogabit /727/ , etc. Datum et actum in castro dOron, sub sigillo prelibati nostri filii, die decima mensis augusti, A. Dni millesimo quatercentesimo nonagesimo tercio.
Oliverius de Myensiez.
A. C. V.
1043 *
1494, mars 1. Acquisition faite par Charles-Jean-Amé, duc de Savoie, de François de Gruyère, baron d’Oron, de l’office et droit de métrallerie, ensemble du droit d’établir les officiers de justice dans le lieu de Sivirié, près de Romont, et de la jurisdiction et autres droits du dit lieu et de celui de la ville, que le dit seigneur de Gruyère avait acquis de Claude Favre et de Claude de la Cour pour le prix de 140 fl. d’or.
Arch. de Turin.