Cartulaire de la chartreuse d’Oujon.
1.
Arducius, évêque de Genève, confirme à Hugues, prieur de la chartreuse d’Oujon, et aux Religieux, les acquisitions faites par ce monastère dans les limites désignées, et celles qu’ils feront dans la suite.
(1135-1185.)
Arducius, Dei gratia gebennensis episcopus, Hugoni, priori | Alionis, eiusdemque loci fratribus tam presen-|tibus quam futuris, eternam in Christo salutem. | Ad episcopalem curam pertinet personis ecclesiasticis | et precipue uiris religiosis plurima bona conferre, | et collata scripti sui munimine roborare, ne | donationes et elemosine facte pietatis inlu-|itu, uel maligna peruersitate mutationem sus-|cipiant, uel longam temporis per successionem de-|labantur ab humana memoria. Eapropter, dilec-|ti in domino filii, uestris iustis postulationibus cle-|menter annuimus, et uestram domum cum suis termi-|nis et ea que infra ipsos terminos acquisistis | uel acquisituri estis, sub beati Petri, patroni nostri, | et nostra protectione suscipimus, et /2/ presentis scripti pri-|uilegio comunimus. Hec autem sunt propria ipsorum | terminorum uocabula. Ab oriente terminus est | fossatum quod subtus jacet campo Salomonis. | A meridie terminus Collana recta linea usque ad | pratum de Corp. Ab occidente terminus est | mons Oisels | recta linea usque ad Orbam super lacum. Ab aqui-|lone terminus est Calmes rotunda recta linea usque | ad exitum iuris, et ab exitu iuris recta linea | usque ad vallem mediam, que est inter ipsam domum | et | villam de Bassins. Sane laborum uestrorum quos propriis | manibus uel sumptibus colitis siue de nutrimentis | animalium uestrorum, sicut dominus papa Lucius III | prohibuit, nullus a uobis decimas exigere presu-|mat. Possessiones uero que infra terminos uestros | uobis donate sunt et concesse nichilominus conce-|dimus et confirmamus: videlicet quicquid dominus Fre-|dericus Romanorum imperator uobis donauit et con-|cessit, suique scripti munimine roborauit. | Quicquid donnus Vmbertus abbas Sancti Eugendi, lau-|dante communi capitulo, tam in decimis quam in pa-|scuis dedit atque concessit, hoc etiam post-|ea donnus Ado abbas eiusdem monasterii laudauit | et concessit predicto capitulo laudante. Simi-|liter quicquid acquisiuistis a domo Paterniacensi lau-|dante communi capitulo. Simili modo et eodem teno-|re confirmamus dona et helemosinas Amedei | comitis Gebennensis, scilicet terram Sancti Israel et pascua | ab Arva fluuio usque castellum de Chamoz, | et a Rodano usque ad Saleuum montem. Dedit autem | hec predictus comes, duobus filiis suis lauda-|ntibus, domui Alionis tali pacto, ut pas-|cua predicta nulla alterius congregationis anima-|lia depascendi /3/ haberent facultatem. Quod si | aliquando aliqui prefata pascua uellent depas-|cere, promiserunt se predictus comes et filii eius | eos exinde propulsuros et fratribus Alionis a ceteris | sepe dicta pascua conseruaturos. Similiter etiam | confirmamus quicquid domus Alionis a donno Lo-|douico de Monte et a filiis eius acquisiuit.| et (a) donno Vmberto de Prengins et a filio eius, et | a domno Vmberto de Albona et a filiis eius, | et quicquid etiam ab hominibus supradictorum dominorum | acquisiuit uel acquisitum est totum confirmamus, | et in perpetuum ratum esse decernimus. Decernimus quoque ut | nulli omnino liceat prefatam domum temere | perturbare, aut eius possessiones auferre, uel | ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet ve-|xationibus fatigare. Siqua igitur in futurum ec-|clesiastica secularisue persona hanc nostre confirma-|tionis paginam sciens contra uenire temtauerit |, secundo tertioue comonita, non reatum suum satisfac-|tione correxerit, potestatis honorisque sui dig-|nitate careat, ream et excomunicatam ex par-|te Dei et beate Marie semper uirginis et omnium | sanctorum et nostra se cognoscat. Cunctis autem eidem | loco sua iura seruantibus, sit pax domini nostri | Jesu Christi, quatenus et hunc fructum bone actionis percipi-|ant, et apud districtum iudicem eterne pacis premia | inueniant. Amen. /4/
2.
Nantelme, évêque de Genève, cède et confirme à la chartreuse d’Oujon les nouvelles acquisitions qu’elle a faites de biens qui avaient appartenu à son église, dans les limites désignées; mais il se réserve l’avouerie et la seigneurie de ce monastère.
1195.
Nantelmus, Dei gratia gebennensis episcopus, cunctis in | Christi nomine fidelibus, presentibus et futuris, salutem | et pacem in Domino. Attendentes uenerabilis Cartusi-|ensis ordinis prerogatiuam, et domorum que in Christi | nomine sub ipsis (sic) militant, dignum duximus ad | earum usum et utilitatem providere, ut in Dei seruitio | possint inquiete et sine molestia permanere. P-|roinde est quod cum domus Alionis, ordini Cartusie-|nsi addicta, suis terminis artaretur, uisum fu-|it ordini quod terminos suos dilataret ad | preparanda necessaria fratrum. Nos uero quicquid | infra terminos domus Alionis nouiter limita-|tos et ordini Cartusiensi addictos habebamus | possessionis, territorii, uel rerum que a nobis haberentur ex parte Gebennensis ecclesie, fratribus domus | Algionis in ordine Cartusiensi Deo seruientibus, | de consensu capituli nostri et uoluntate, contulimus | fratribus presentibus et futuris, et siquid alii a nobis | habebant uel possidebant infra eosdem ter-|minos, totum uidelicet exquisitum pretaxatis dedimus. | Aduocatiam uero et dominium domus predicte et | pene nos et nobis retinuimus, saluo iure per omnia | Cartusiensis ordinis. Sunt autem termini domus | Alionis hii: Ab oriente terminus est uia que | /5/ de ponte Sisilli tendit uersus Genoliacum, de su-|btus Montez usque ad riuulum qui uocatur U-|nauu. Ab occidente terminus est quidam lacus et Or-|ba fluuius qui eumdem lacum facit. A meridie | terminus est pratum de Corp et mons Oisez, recto | tramite usque ad initium prefati lacus. Ab aqui-|lone terminus est Calmes rotunda, | a quo loco con-|tra orientem tendit usque foras iurim, et descen-|dit in uallem que est inter nos et uillam que | Bacins uocatur, et sic per riuulum eiusdem vallis | peruenit terminus ad prefatum pontem Sisilli. Hii | sunt termini domus de Alione limitati in post-|erum ad fratrum necessaria in ordine Cartusiensi | subministranda, per Dei misericordiam et ordine confirm-|ata, et per dominum N(antelmum) gebennensem episcopum approbata, qui et partes suas interposuit, et sigillo suo confir-|mauit. Ne uero aliquid sollemnitatis abesset | scripto presenti testium nomina adnotata sunt: G-|uigo prior, Hugo de Nemore procurator, W(illermus) | sacrista, Bernardus olim prior, et Fidelis procurator | domus. Isti et alii monachi qui ibidem Deo | seruiunt testes sunt cum fratribus laicis Benedicto, Petro | porter(io), Petro de Carrho, Johanne fratre eius, et aliis, | Guitbertus magister, Amedeus de Confinio, magister | Johannes, Aimo de Alta uilla, Freuualdus, Willermus, | Josephus, canonici gebennenses. Ego Guitbertus, gebennensis canonicus | et magister, dictaui cartam presentem, iussu par|tium. Fuerunt etiam testes presentis negotii Lambertus, | Jordanus, Stephanus de Ripa, capellani gebennenses. Fac-|tum est hoc anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi | M°C°LXXXX° V°. domino Celestino presidente sancte | /6/ romane ecclesie, domino Nantelmo gebennensi episcopo et auc-|tore presentis negotii, Willermo comite Gebennen-|sium.
3.
Nantelme, évêque de Genève, prend sous sa protection spéciale la chartreuse d’Oujon, et menace d’excommunication quiconque fera tort à ce monastère.
(1185-1207.)
Nantelmus, Dei gratia gebennensis episcopus, dilectis suis | decanis, prioribus, capellanis, in gebennen-|si episcopatu constitutis, ad quos littere iste | peruenerint, salutem. Cum iniustis oppressi-|onibus et iniuriis undique uideamus concuti et | uiolenter atteri Dei sponsam, et eiusdem seruitio | deputatos, eius paci prouidentes saltem ar-|mis ecclesiasticis ipsam uolumus in partibus nostris | protegere et cum omni diligentia defensare. Ea-|propter uobis mandamus et mandando firmiter et | districte precipimus, quatenus si forte ue-|nerabilibus fratribus de Alione quis iniuriari | presumpserit, et querimonia ad nos uenerit, | ipsis dignam iusticiam omni dilatione rem-|ota faciatis. Siquis uero quod absit eorum predam | rapuerit uiolenter, dum in parrochiis uestris | ipsa preda uel raptores presentes fuerint nulla | diuina ibidem celebretis, ipsosque malefactores | donec satisfecerint excomunicatos publice | denuntietis. Conqueruntur autem supra dicti | fratres super quibusdam parochianis uicino-|rum sacerdotum, qui dimissa publica strata | et comuni apud Sanctum /7/ Eugendum, nullam | Deo et tanto ordini reuerentiam exhibentes, | per fratrum cellulas uiam facere presumunt, | quod auctoritate Dei et nostra ne deinceps fiat | prohibemus. Et quicumque hoc fecerint | excomunicationi subicii precipimus.
4.
*Humbert de Mont, frère de Landri, évêque de Sion, fait à la chartreuse d’Oujon diverses donations consenties par sa femme et ses fils, et approuvées par Roger, évêque de Lausanne, et Bernard, évêque de Genève, qui apposent leurs sceaux à cet acte 1 .
1210
Uniuersis ad quos littere presens scriptum | peruenerit, Landricus diuina permissione | sedunensis et Rogerius lausannensis et Ber-|nardus gebennensis episcopi salutem in auctore sa-|lutis. Nouerit uniuersitas uestra quod Humbertus de Monz, frater noster, scilicet Landrici | sedunensis episcopi, concessit et dedit domui | Alionis, cartusiensis, ordinis, quicquid iuris ha-|bebat uel uidebatur habere infra terminos | eiusdem domus et dominium in pratis, in pascuis, | in nemoribus, in aquis siue in cursu aquarum, | in uinea, et in omnibus terris siue sint culte | siue sint inculte. Que habebant homines | predicti Humberti infra terminos ipsius domus | Alionis, si domus Alionis aliquo modo illa /8/ po-|sset acquirere, libere ac quiete possidenda | concessit, omnesque calumpnias et querelas | quas prius fecerat guerpiuit et soluit do-|mui Alionis in perpetuum. Insuper landauit | bona fide, facto iuramento, quecunque antece-|ssores sui contulerunt predicte domui quo-|cunque modo, et de omnibus inuestituris quibus | iam dicta domus eo tempore fuerat inuesti-|ta pacem fecit. Preterea idem Humbertus de-|dit et concessit in helemosinam domui | Alionis quicquid iuris habebat uel uidebatur | habere in terra que terminatur siue proten-|ditur a fine aggeris qui est subtus cam-|pum Salomon(is) recta linea uersus meri-|diem usque ad nemus castelli quod dicitur | Deuens, et inde uersus occidentem per la charrere | que diuidit ipsam terram quam prephatus 1 Humbertus | concessit et nemus predictum usque ad finem | eiusdem nemoris, et inde, scilicet a fine ne-|moris quod dicitur Deuens, iterum uersus meri-|diem usque ad crest Roset. Promisit item Humbertus se positurum bannum quod siquis suorum | causa pascendi animalia cuiuscunque generis | infra terminos domus Alionis mittere presume-|ret, omni remota occasione, a uiolatore sume-|ret bannum trium solidorum, quia nec ipse Hum-|bertus nec alius causa pascendi cuiuscunque | generis animalia infra terminos domus | Alionis mittere debet. Preterea concessit pre-|dictus Humbertus pascua domui Alionis in | terra sua. Preterea assecurauit prefatus Hum-|bertus omnes mercennarios domus Alionis infra | terminos et in omnibus locis. [Operarios quoque qui essent in opere ipsius domus /9/ infra terminos assecurauit 1 .] Jurauit etiam | ipse Humbertus in manu nostra Landrici episcopi | sedunensis et super reliquias, tam pro se quam | pro heredibus suis, quod predicta omnia tam ipse | quam heredes sui in perpetuum fideliter observa-|rent, et quod super predictis domui Alionis | fidelis defensor existeret et contra uenientibus | sese opponeret bona fide. Testes uero qui | huic facto affuerunt sunt hii: Wilelmus decanus sedunensis de Uentene, Fulcherus canonicus Sancti Ma-|uritii capellanus episcopi sedunensis 2 , Bernardus prior | de Martiniaco, Aimo capellanus de Leuca, G-|alcherus prior Alionis, frater Petrus et frater W(ilelmus) conversi | eiusdem domus. Milites Humbertus de Vouflens, | Radulfus vice dominus de Martiniaco, Hugo| frater suus, et alii quam plures. Nos uero Rogerius | lausanensis et Bernardus gebennensis episcopi, ad preces | predicti Humberti in testimonium sigilla nostra duximus | apponenda. Actum anno ab incarnatione domini | M°CC°X°. Hec omnia laudauerunt et grentauerunt| (bona fide 3) Guilelma uxor eiusdem Humberti de Monz et filii | eius W(ilelmus), Lodouicus 4, Remondus 5, Petrus, Stephanus, Nicholaus. /10/
5.
Ebal 1 de Mont fait diverses concessions à la chartreuse d’Oujon.
Mont, 1211, juin 10 2.
In nomine sancte et individue trinitatis 3. Sciant omnes ad quos presens scriptum peruenerit 4 quod ego Hyblo de Mon-|te donaui in perpetuum pleno iure Deo et beate Marie et habitatoribus domus Alionis, cartusiensis ordinis, quicquid iuris | habebam infra terminos eorum in decimis, in pascuis, in nemoribus, in pratis, in uinea, in cursu aquarum, et in omnibus terris | cultis uel incultis. Insuper laudaui et concessi fideliter quicquid antecessores mei contulerant eis per elemosinam 5 siue aliquo | alio modo. Concessi etiam eis in perpetuum pascua per terram meam extra terminos eorum sicut prius habuerant. Preterea con-|cessi et laudaui 6 eis bona fide terram illam quam Guido frater meus dedit eis in elemosinam 7, que terminatur siue protenditur a | fine aggeris qui est subtus campum Salomon recta linea uersus meridiem usque ad nemus castelli quod dicitur Deuens, et inde uer-|sus occidentem /11/ per la charrere 1 que diuidit inter ipsam terram quam dedit Guido domui Alionis et predictum nemus usque ad | finem nemoris, et inde, scilicet a fine nemoris quod dicitur Deuens, iterum uersus meridiem usque ad crest Roset. Hec autem | omnia supradicta dedi et concessi in perpetuum et laudaui bona fide pro me et pro heredibus meis in manu donni Gau-|cheri prioris Alionis, in presentia donni Lodouici fratris mei, abbatis de Lacu, et militum meorum et clientum 2 meorum. Ad | munimen uero et ad maiorem confirmationem supradictorum presentem cartam inde conscriptam sigilli mei mu-|nimine curaui roborare. Volui etiam et dixi coram omnibus presentibus ut predictus abbas Lodouicus, frater meus, si-|gillum suum pro testimonio apponeret et dominus Bernardus gebennensis episcopus suum sigillum ad maiorem auctoritatem | et confirmationem. Huius rei testes sunt donnus Girardus canonicus de Lacu iuris, Hugo et Vivenz sacerdo-|tes de Monz, Stephanus et Aimo et Margo 3 fratres de Bieri, milites, Vldricus de Sancto Eugendo et Petrus de | Brusinel, milites, Aimo de Genolie et Cristinus de Monz, Petrus conversus Alionis, coquinarius. Actum apud 4 | Monz, anno ab incarnatione domini M°CC°XI°. mense iunio, IIII° idus 5 eiusdem mensis. /12/
6.
Louis de Mont, du consentement de sa femme et de ses fils, accorde à la chartreuse d’Oujon, en retour de divers objets, une franchise en vertu de laquelle nul homme de sa juridiction ne pourra faire paître son bétail dans les limites de ce monastère, sous peine d’amende. Cet acte est confirmé par les évêques de Lausanne et de Genève.
(Seconde moitié du 12e siècle.)
Decedentibus ac succedentibus hominibus res ge-|ste frequenter oblivioni traduntur. Ideoque ut nulla | hoc possit delere oblivio ad memoriam sempi-|ternam scripto mandare curauimus. Quum dominus | Lois de Monte, concedente ac uolente uenerabili | uxore sua Amblara, filiisque Conone, Amaldrico, | Vmberto, pro redemptione anime sue dedit Deo et | beate Marie ac domui Alionis eiusque habitato-|ribus libertatem hanc maximam ut nullus | omnino suorum hominum, nec etiam aliorum quos | compescere posset, pecora sua cuiuscunque sint | generis, sed nec ipse sua propria infra terminos prefate | domus causa pascendi mittere presumat. Siquis | autem suorum donum istud unquam uiolare presume-|ret, bannum trium solidorum posuit, quod ipse re-|mota omni occasione a uiolatore sumeret. Sic | autem factum est donum istud. Ipse coram monachis | omnibus per manum donni Geruasii prioris, lotis | manibus accepto missali, obtulit donum istud super | altari, deinde iurauit hoc semper se fideliter obser-|uatorum, et quod transgressori nunquam omnino peper-|cissct qum 1 bannum prefatum ab eo ipse tulisset. | /13/ Factum est autem hoc in manu domini Lausanensis episcopi, nepotis sui, audientibus et rei geste | fideliter abstantibus canonicis uenerabilibus do-|nno Emmerato et domno Giraldo Carbone, et | capellano episcopi, nec non etiam Amaldrico milite | et Petro Clarier. Ipse uero domnus Lois hanc cartam | fieri iussit, et ad certiorem posteritatis sue notitiam | sigillo utriusque episcopi Lausanensis scilicet atque Gebennensis eam sigillari mandauit. Hoc dono facto | et domui Alionis concesso a Lodouico et uxore eius | nomine Amblara, nec non et filiis eius laudan-|tibus, Conone, Amaldrico atque Vmberto, in presen-|tia suorum hominum de Genolliaco. G(eruasio) existente | priore atque presente, et I. procuratore cum pluribus fra-|tribus de laicis nostris, in domo monachi que est iusta 1 ecclesiam posita, habuit nominatus L(ois) a | nobis, quatenus hoc iam dictum donum melius | ac firmius ipse teneret et nos iustius possideremus, | unum equm 2 ualentem LXta solidos et octo uitulos ualentes | IIIIor libras aut amplius, et XXti solidos quos nobis de-|bebat, unamque pellitiam optimam, et Cono pro hac la-|udatione X solidos, et alii duo filii eius V solidos, sicut sciunt | uidentes et audientes qui huic rei interfuerunt. /14/
7.
Ebal de Mont cède aux Chartreux d’Oujon des dîmes et des pâturages en retour d’une remise de 14 L. Il leur promet une amitié sincère et de bons offices. Bernard, évêque de Genève, et Rodolphe, abbé de Bonmont, ont scellé cet acte avec le donateur.
Oujon, environ 1210.
Sciant omnes et pro certo habeant tam futuri quam | presentes ad quorum noticiam uel audientiam hec | carta peruenerit, quod ego Hyblo de Monte donaui | in perpetuum pleno iure Deo et beate Marie et ha-|bitatoribus domus Alionis quicquid iuris habebam | infra terminos eorum, siue in decimis, siue in pascuis, | siue in quibuslibet aliis possessionibus. Insuper lau-|daui quicquid predecessores mei quoquo modo eis contulerant,| et etiam pascua extra terminos eorum per terram meam | sicut prius habuerant eis concessi. Ipsi uero remiserunt | mihi debitum XIIII librarum donec sponte mea soluere | uellem, quarum XI libras ex parte patris mei, | et XL solidos ex parte donni A(maldrici) patrui mei, et XXti | solidos ex parte matris mee, me sibi debere assere-|bant. Propterea firmam pacem et ueram amici-|ciam de cetero cum eis habiturum, nec non con-|silium et auxilium meum me prestaturum eis pro-|misi. Et hec omnia supra scripta me seruaturum | in perpetuum in manu domni Radulfi abbatis | Boni montis in fide mea promisi, cui domnus B(ernardus) gebennensis | episcopus causam que inter me et prefatam domum uer-|tebatur comiserat decidendam. | Et huius /15/ con-|positionis cartam, ut plenam haberet firmitatem, | sigillis predictorum uirorum, scilicet Bernardi) gebennensis episcopi, et | R(adulfi) abbatis Boni montis, et meo pariter precepi com-|uniri. Actum est hoc in claustro superioris do-|mus. Testes sunt huius rei supradictus abbas | et Guido eius monachus, et Margo miles de Biere, | et Dalmatius prior prefate domus, Willermus, Salamon, | Guigo quondam prior, Albertus procurator, Bernardus | sacrista, Galterius, Humbertus de Ponte, W., Bernardus, | Jacobus, Petrus, Tyon, omnes monachi.
8.
Gui de Mont, seigneur de Genollier, affranchit ses hommes établis dans la seigneurie de ce nom, sous condition qu’ils lui payeront un cens annuel.
1221, sept. 15.
Aymo, Dei permissione gebennensis episcopus, omnibus qui presentem | paginam uiderint eternam in domino salutem. | Nouerit uniuersitas uestra quod donnus Guido | de Montibus, dominus de Genolie, conuenit in nostra presen-|tia cum suis hominibus, in hunc modum, uidelicet | quod omnes homines de iurisdictione dicti Guidonis exi-|stentes qui infra continentiam sui castri de | Jonolie existerent pariter et ibidem certam mansi-|onem haberent libertatis munere fruerentur, | de cetero quam diu inhabitarent ibidem; ita tamen | quod certum censum singulis annis reddere tenerentur | dicto G(uidoni) militi, et censum istum eidem /16/ semper in festo | beati Michaelis dicti homines soluere tenerentur, | ultra censum istum nichil possit a dicto milite exi-|gi ab eisdem, nisi ipsi eidem ex liberalitate sua | uellent aliquid erogare. Ne vero super uariatione | census possit oriri contentio inter ipsos, noueritis | quod Johannes Sicars debet in solidos gebennenses et duas co-|pas bladi frumenti et auene per (?) modium, P. Chaluez | et fratres sui XII solidos et dimidium modium bladi, | Vldricus Balbus XVI solidos et dimidium modium bla-|di, Aimo Sicars et fratres sui XVIII solidos et dimidium modium bladi, Gaugissus X solidos, et IIIIor copas | bladi, Cristinus tres copas bladi et III solidos, A-|maudricus X solidos et dimidium modium bladi, Stephanus | de Furno III solidos et IIIIor copas bladi, Stephanus Bor-|dons X solidos et V copas bladi, Constantinus et fratres | sui V solidos et IIIIor copas bladi, Johannes Faber et Anselmus | frater suus XII solidos et dimidium modium bladi, | W. Bretons V solidos et III copas bladi. Hoc autem esse | obseruandum secundum consuetudinem et usus uille | libere 1 protestamur, et hoc utraque pars firmauit proprio iu-|ramento. Ut autem istud ratum maneat ad instantiam utriusque | partis presentem paginam fecimus roborari. Anno ab | incarnatione domini. M°CC°XXI°. XVII° kal. octobris. /17/
9.
Gui de Mont, en présence de Bernard, évêque de Genève, fait ou confirme à la chartreuse d’Oujon diverses concessions en retour de 500 sols, monnaie de Genève. Il donne à la dite chartreuse un grand nombre d’otages, qui se portent garants de l’observation du contrat qu’il vient de passer, et auquel plusieurs prélats et deux chevaliers apposent leurs sceaux, de son aveu.
Nyon, 1210, juillet 11.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Uniuersis ad | quos presens scriptum peruenerit, Bernardus, diuina | permissione gebennensis episcopus, salutem in auctore | salutis. Nouerit uniuersitas uestra quod Guido de | Monz, in nostra presentia constitutus, concessit et dedit | domui Alionis, cartusiensis ordinis, quicquid iuris | habebat uel uidebatur habere infra terminos | eiusdem domus et dominium in pratis, in pascuis, in | nemoribus, in aquis, siue in cursu aquarum, in ui-|nea, et in omnibus terris cultis uel incultis. Que autem | habebant homines ipsius Guidonis infra ter-|minos domus Alionis, si domus Alionis ea po-|sset acquirere, libere, ac quiete possidenda con-|cessit, omnesque calumpnias et querelas quas | prius fecerat idem Guido guerpiuit et soluit | domui Alionis in perpetuum. Insuper laudauit | bona fide quecunque antecessores sui contulerant | predicte domui, dando uel uendendo, et de omnibus | inuestituris quibus domus Alionis eo tempore inue-|stita fuerat pacem fecit. Propterea idem Guido de-|dit in helemosinam fratribus domus Alionis quamdam terram, et inde inuestiuit eos, et /18/ guerentem | contra omnes se esse promisit; que terra terminatur | siue protenditur a fine aggeris qui est subtus campum | Salomon(is) recta linea uersus meridiem usque ad nemus | Castelli quod dicitur Deuens, et inde uersus occi-|dentem, per la charere que diuidit inter ipsam terram | quam dedit Guido et predictum nemus usque ad finem | eiusdem nemoris, et inde, scilicet a fine nemo-|ris quod dicitur Deuens, iterum uersus meridiem | usque ad crest Roset. Et habuit ipse Guido a domo | Alionis propter hoc quingentos solidos gebennensis | monete. Posuit etiam dictus Guido bannum, | quod si quis suorum causa pascendi animalia cuius-|cunque generis infra terminos domus Alionis mit-|tere presumeret, omni remota occasione, a uiolatore | sumeret bannum trium solidorum, quia nec ipse Guido | nec alius causa pascendi animalia cuiuscunque | generis infra terminos domus Alionis mittere | debet. Si etiam contingeret quod Guido dictus | latronem infra terminos domus Alionis caperet, | super hoc uoluntati domus Alionis staret. Concessit | preterea dictus Guido pascua domui Alionis in terra | sua. Jurauit autem ipse Guido in manu nostra quod | predicta omnia in perpetuum fideliter obseruaret, et | quod super predictis domui Alionis defensor existe-|ret et contra uenientibus sese opponeret bona fide. | Fideiussores etiam dedit et ostagios dictus | Guido domui Alionis Petrum de Brusinenauz | militem, Johannem Fabrum et Anselmum et Tiodum | et Arduinum, fratres eius, Petrum Morandum, | Petrum Uibertum et Arduinum fratrem eius, | Stephanum de Uerromeis, Bornonem et | Costerier filium eius, Stephanum Bordonem, | Wllelmum filium /19/ Arenburgis, Wllelmum Campum | auene, Wilelmum de Subtus uiam et Amaldricum | filium eius, Gillabertum et Tiodum fratrem eius, | Gaucherum filium Geneueis, et Petrum, fratrem eius, | Bosonem Buterum et Vldricum, fratrem eius, Wilelmum | Breton, Manerium et Aimonem, fratrem eius, Vl-|dricum Balbum, Aimonem dol Bugnin, Vmbertum | filium Petri Wilelmi, Gaucherum filium Wilelmi | et Petrum filium eius, Martinum Mascheret, Step-|hanum filium Constantini, Johannem filium Bo-|sonis, qui omnes tenentur facere ostagium | ubicunque nos uoluerimus, uel successor noster | episcopus gebennensis, dum modo ibi securi esse possint, | si Guido uel heres eius aliquam iniuriam do-|mui Alionis faceret, donec esset domui A-|lionis plenarie satisfactum. Et hoc ipse Guido | et fideiussores iurauerunt. Ita tamen quod si quis | fideiussor dum esset in ostagio moreretur, non | posset illi christiana sepultura negari, set heres | illius loco eius fideiussor esset et ostagium facere | teneretur. Similiter, si quis fedeiussor uellet ire | in peregrinationem uel intrare in religionem, siue | esset in ostagio siue non, a domo Alionis | non posset aliquatenus impediri. In cuius | rei testimonium presentem cartam sigilli nostri | munimine curauimus roborare. Ego etiam | Lodouicus abbas Laci iuris, Premonstratensis | ordinis, et ego Albertus decanus, et nos | priores Cartusiensis ordinis, Wilelmus Repausa-|torii, Hugo Pomerii, Petrus Ualonis, Gau-|cherus Alionis, Petrus Sancti Johannis gebennensis, | et nos Amedeus Gebennensis, dominus de Iaiz, | Iohannes dominus de Cosonai, milites, de mandato | Guidonis de Monz et rogati testes sigilla | nostra /20/ apposuimus in testimonium predictorum. | Actum apud Nionem, anno ab incarnatione | Domini M°CC°X°. mense iulio, V° idus eiusdem | mensis.
10
Donations de Humbert de Mont, en faveur de la chartreuse d’Oujon.
1210.
(Voyez la charte No 4.)
11
Conon 1, seigneur de Genollier, donzel, cède, en présence d’Aimon, évêque de Genève, un moulin à farine, un moulin à fouler et un battoir à la chartreuse d’Oujon, dont il reçoit en échange 10 L. genevoises et un cheval estimé 4 L.
1235, novembre 9.
Aymo, Dei permissione gebennensis episcopus, omnibus presentes litteras | inspecturis rei geste memoriam cum salute. | Uniuersitati uestre notum facimus quod Cueno dominus de Jo-|nolliey, domicellus, in nostra constitutus presentia, dedit | et concessit prout melius intelligi potest Deo et | domui de Oujon, cartusiensis ordinis, et fratribus ibidem | Deo servientibus, in perpetuam elemosinam, in reme-|dio anime sue et parentum et heredum suorum, siquid | iuris uel calumpnie habebat uel habere poterat | in molendino, folla, batiour, constructa in aqua que | una aqua uulgaliter appellatur, ut ad eadem possint recipere | dicti fratres /21/ quosque uoluerint, seculares et regulares, | ita quod libere et quiete possint in ipsis molere, folare | et batre, et ad uoluntatem suam tanquam propriis in regula-|ribus et secularibus ipsis uti, et si forte contingeret dicta | instrumenta destrui uetustate, incendio uel rui-|na uel qualicunque alio modo, ipsi | fratres possent ea reficere | et sine contradictione aliqua restaurare. Et de bonis | dicte domus confessus est Cueno supra dictus coram nobis, se de-|cem libras gebennenses et unum rocinum, quem boni uiri | et ipsi fratres quatuor libras estimabant, ab ipsis fratribus | pro dicta elemosina recepisse. Et hanc elemosinam | et omnes elemosinas ab antecessoribus suis dicte | domui usque ad presentem diem factas laudauit dictus | C(ueno) et iurauit supra sancta Dei euuangelia se manutenere | et deffendere pro posse suo ab omnibus et nullo tempore | contraire. Et hanc eandem elemosinam laudauerunt et con-|cesserunt Juliana relicta Guidonis, quondam patris | ipsius C(uenonis), et Nichola et Ysabeuz, sorores eiusdem C(uenonis), ab-|renunciantes omni auxilio si quid eis competeret tam | iuris canonici quam ciuilis. Nos autem ad maiorem ro-|boris firmitatem, ad instantiam utriusque partis, sigillum | nostrum presentibus apposuimus, et dictus Cueno, et | Ebalus dominus de Monz, et dominus Jacobus de Albona, | coram quibus acta fuerunt supradicta, sigilla sua apposu-|erunt in testimonium et munimen. Datum anno Domini | M°CC°MMMV°. V° idus Nouenbris. /22/
12.
Conon, seigneur de Genollier, reconnaît ses torts envers la chartreuse d’Oujon: il fait le serment de respecter à l’avenir et de protéger les droits et les propriétés de ce monastère.
1287. avril 12.
(Cp. les chartes Nos 18, 19 et 20.)
Ego Cuenetus, dominus Genulliaci, notum fieri uolo | uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum ego ma-|lo ductus consilio multociens mala et dampna intulissem | domui Algionis, cartusiensis ordinis, (quam predecessores | mei fundaverant, sed nullum ius temporale nullumque do)-|1 minium, aut sibi aut successoribus suis retinuerant | siue fundationis siue aduocationis causa, uel alio quo-|cumque modo, tandem penitentia ductus et ab amicis meis | correptus super tali malicia quam iniuste exercueram | aduersus domum predictam, tam in personis quam in rebus diuersis | domus eiusdem, promisi et super passionem domini nostri Jesu Christi, | et super sanctum altare superioris ecclesie domus ipsius iu-|raui, quod a modo et usque in perpetuum grangias et termi-|nos domus quos sepe uiolentaueram et uiolari feceram | immunes et saluos et liberos et quietos ab omni uiolentia, | exactione et rapina, et per me et per heredem meum custodirem, | et personas et animalia et mercennarios et res domus /23/ uniuersas et singulas ubicunque, intra terminos et extra, pro uiribus | ab omni iniuriante defenderem, et pro his omnibus in perpetuum | fideliter obseruandis, prout melius ad utilitatem do-|mus intelligi potest, darem et ponerem eis securitates | et fideiussores quoscunque uellent et ego possem. | Actum anno Domini M°CC°XXXVII°. mense aprili, in | ramis palmarum, testibus rogatis et uocatis domino Hen-|rico de Monz, Gerardo domino de Altauilla, domino Petro | de Versenai, militibus, Stephano de Roseillons et Ja-|queto de Arnai, domicellis, et Johanne Fabro, et Amau-|drico de Gen., in presentia Jordani prioris et conuentus Algi-|onis, et aliorum multorum. Ad cuius rei pleniorem firmita-|tem presentem cartam sigillo proprio roboraui.
13.
Ebal, seigneur de Mont, du consentement de sa femme et de ses fils, fait une donation en faveur des religieux et de la sacristie du monastère d’Oujon.
Oujon, 1237, janvier 30.
(Cp. la charte No 82.)
Notum sit omnibus presentem cartam inspecturis quod ego | Eblo dominus de Monz, laudante Beatrice uxore mea, | et filiis meis Heinrico et Eblone, dedi pro remedio | anime mee et antecessorum meorum domui Alionis, car-|tusiensis ordinis, annuatim ad faciendum conuiuium | seruitoribus eiusdem loci sex cupas frumenti ad mesu-|ram Albone in meo terragio de Montiun, et XIIIIor cu-|pas uini in meo clauso de sub Monte, XII ad sa-|cristan et XII ad predictum conuivium, et V solidos pro pi-|tancia quos debet Uiuienz de Laruuina, /24/ et duas | cupas castanearum quas debet Haimo de Rupa-|lai qui moratur ad Tertinins. Et ut hec elemosina | in perpetuum sit rata, ego cartam sigilli mei muni-|tione roboraui. Actum est anno ab incarnatione | Domini M°CC°XXXVII°. III kal. febr. in claustro Alio-|nis, in manu domini prioris Jordani et tocius conuentus.
14.
Déclaration de Landri, évêque de Sion, portant que Humbert de Mont, du consentement de sa femme et de ses fils, a fait diverses concessions à la chartreuse d’Oujou, qui lui a donné, en retour, 20 L. monnaie de Genève.
1210.
(Cp. la charte No 4.)
Vniuersis ad quos presens scriptum peruenerit L(andricus), diuina permissione sedunensis episcopus, salutem in auc-|tore salutis. Nouerit uniuersitas uestra quod H(umbertus) de Monz, | in presentia nostra constitutus, concessit et dedit domui Al-|ionis, cartusiensis ordinis, quicquid iuris habebat uel | uidebatur habere infra terminos eiusdem domus et dominium in | pratis, in pascuis, in nemoribus, in aquis siue in cur-|su aquarum, in uinea, et in omnibus terris siue sint culte | siue inculte. Que habebant homines predicti H(umberti) | infra terminos ipsius domus Alionis, si domus Alionis | illa posset aliquo modo acquirere, libere ac quiete possidenda | concessit, omnesque calumnias et querelas quas prius fecerat | guerpiuit et soluit domui Alionis in perpetuum. In-|super laudauit bona fide, facto iuramento, quecunque antecessores sui contulerant predicte domui, /25/ dando uel | uendendo, et de omnibus inuestituris quibus iam dicta | domus eo tempore fuerat inuestita pacem fecit. Preterea | idem Hum(bertus) dedit et concessit in elemosinam domui Alionis | quicquid iuris habebat uel uidebatur habere in terra, | que terminatur siue protenditur a fine aggeris qui est sub-|tus campum Salomon(is) recta linea uersus meridiem usque | ad nemus castelli quod dicitur Deuens, et inde uersus occi-|dentem per la charrere, que diuidit ipsam terram quam | prefatus H(umbertus) concessit et nemus predictum usque ad finem eiusdem | nemoris, et inde, scilicet a fine nemoris quod dicitur | Deuens, iterum uersus meridiem usque ad crest Ruset; | et inde habuit ipse et filii eius de bonis domus | Alionis XX libras gebennensis monete. Preterea | concessit predictus H(Umbertus) pascua domui Alionis in | terra sua. Preterea assecurauit prefatus H(umbertus) omnes mer-|cennarios domus infra terminos et (in) omnibus locis. | Operarios quoque qui essent in opere ipsius domus infra terminos | assecurauit. Jurauit etiam ipse Hum(bertus) in | manu nostra L(andrici) episcopi sedunensis et super reliquias | altaris, tam pro se quam pro heredibus suis, quod predicta omnia | tam ipse quam heredes sui in perpetuum fideliter obserua-|rent, et quod super predictis domui Alionis fidelis | defensor existeret et contrauenientibus sese opponeret bona fide. Testes uero qui huic facto affu-|erunt sunt hii: Humbertus miles de Volflens, Ful-|cherus canonicus Sancti Mauricii, capellanus episcopi se-|dunensis, Galcherus prior Alionis, frater Petrus et | (frater) Wilelmus, conversi eiusdem domus. Hec autem omnia lauda-|uerunt et greitauerunt bona fide Wilelma, | uxor eiusdem /26/ Humberti de Monz, et filii eius Wil-|elmus, Lodoicus, Raimundus, Petrus, Stephanus|, Nicholaus. Actum anno ab incar-|natione Domini MM°CC°X°.
15.
Dons faits en faveur d’Oujon et d’autres églises par Gui de Mont 1, seigneur de Genollier, du consentement de sa femme, de son fils et de son frère.
1220.
(Cp. la charte No 114.)
Nouerint uniuersi tam presentes quam futuri quod | ego G(uido), dominus de Genoliaco, in puram et perpetuam | elemosinam post obitum meum concedo domui Alionis | VIII s(olidos), quos debet Eurardus Borduns, annuatim persol-|uendos in festum sancti Michaelis, | et unam mensuram uini | apud Tertinnins annuatim, et ecclesie Genoliaci XII denarios, | quos idem Eurardus persoluet in predicto termino, et XII den. domui | Bonimontis, quos iam dictus Eurardus persoluet annu-|atim in eodem termino, et ecclesie de Monte XII den. quos | Christinus filius Gen. reddet annuatim, et domui M-|ontis Jouis V solidos, quos reddet Amaudricus de Souiz | annuatim, et domui de Bella ripa X cupas et I bichet nucum, quos re-|ddet Johannes Faber de Genoliaco /27/ annuatim, et ecclesie | de Brusinai VI den., quos reddet casale Rembo. Hen | omnia laudauit J(uliana), uxor mea, C(œno), filius meus, et J(blo), | frater meus. Et ut ratum et firmum permaneat sigilli mei | presentem cartam munimine uolui roborari. | Actum anno ab incarnatione M°CC°xx°.
16.
Déclaration de Pierre, prieur de St.-Jean de Genève, en faveur de Jordan, prieur de la chartreuse d’Oujon, portant qu’un différend qui existait entre ce monastère et Gui de Mont, chevalier, seigneur de Genollier, a été terminé (par acte du 11 juillet 1210) en présence de Bernard, évêque de Genève, élevé depuis (en 1213) à l’archevêché d’Embrun, de Pierre, auteur de la présente charte, et de plusieurs autres témoins.
1224, août 24
(Voir la charte No 9.)
Vniuersis ad quos presens scriptum peruenerit. P(etrus), prior Sancti Johannis Gebennarum, salutem in auctore sa-|lutis. Vniuersitati uestre presentibus notum fiat quod cum | controuersia uerteretur inter domum de Alione, ex una | parte, et Guidonem militem de Monte, ex altera, super | terris, pascuis et nemoribus et quibusdam aliis infra termi-|nos domus Alionis constitutis, tandem illa controuersia | in presentia uenerabilis uiri B(ernardi), Ebredunensis 1 ecclesie | archiepiscopi, tunc temporis Gebenensis ecclesie episcopi, nobis pre-|sentibus et audientibus extitit terminata, ita quod nichil | iuris sibi retinuit idem G(uido) nec in pratis, nec in ui-|neis, nec in molendino, nec in fola, nec in aliis /28/ in-|fra dictos terminos constitutis. Posuit etiam dictus G(uido) ban-|num quod si quis suorum causa pascendi animalia cuiuscunque | generis infra terminos Alionis mittere presumeret, | omni remota occasione, a uiolatore sumeret bannum trium | solidorum, quia nec ipse G(uido) nec alius causa pascendi mi-|ttere debet. Et hec omnia supradicta prestito corporali-|ter iuramento se promisit cunctis temporibus seruaturum, | secundum quod in instrumento super hoc confecto, roborato | prefati B(ernardi) sigillo et etiam nostro et aliorum multorum sigillis, | plenius continetur. In cuius rei testimonium presentes litteras | Jordano priori domus Alionis duximus concedendas. | Datum anno Domini M°CC°XXIIII°, in festo | sancti Bartolomei.
17.
Don annuel d’une octane de noix fait à la chartreuse d’Oujon par Gui de Mont, chevalier, seigneur de Genollier, et approuvé par Aimon, évêque de Genève.
Genollier 1222.
Aymo 1, Dei permissione gebennensis episcopus, Uniuersis presens scriptum | inspecturis eternam in Domino salutem. Uniuersitati uestre | notum facimus quod Guido, miles et dominus de Genolie, | dedit domui de Alione unam octanam nucum annu-|atim et precepit cuidam homini suo, Johanni Sichar, ut | eas redderet. Ipse uero in nostra presentia predictas nuces | spopondit /29/ annuatim pacifice redditurum. Hoc | autem voluit dictus G(uido) mandari litteris et sigilli | nostri munimine roborari. Actum publice apud | Genolie anno Domini M°CC°XXII°.
18.
Notification par Aimon, évêque de Genève, de la paix conclue entre la chartreuse d’Oujon et Conon, seigneur de Genollier, qui assigne à ce monastère une rente de 8 coupes de bon froment, en réparation des torts qu’il lui a faits, et lui promet, de plus, sa protection.
1237, mars.
(Cp. les chartes Nos 12, 19 et 20.)
Aymo, Dei gratia gebennensis episcopus, uniuersis in Christo | fidelibus eternam in Domino salutem. Notificamus uobis | quod Coenetus, dominus Genuliaci, in nostra presentia constitutus | et penitens super malis et dampnis que iniuste ni-|mis fecerat domui Alionis, cartusiensis ordinis, et | nostre diocesis, pro emendatione et recompensatione | dampnorum, et pro solutione VII librarum et XV solidorum | et plus quam VI modiorum bladi, que uniuersa et sin-|gula debebat domui eidem, et ut pater animarum | Deus dimittere sibi et parentibus suis dignetur peccata | que contra domum ipsam aliquotiens commiserunt, | concessit et dedit et assignauit fratribus domus dicte | VIII cupas boni frumenti ad mensuram qua | nunc uenditur et emitur apud Mons, in casalibus et tene-|mentis hominum suorum de Genuliaco annuatim et | perpetuo percipiendas. Tres uidelicet cupas in casali et tenemento Uldrici Balbi, et tres /30/ alias cu-|pas in casali et tenemento Amodrici de | Sozui, | et duas cupas in casali et tenemento deu Bor-|dons, uidelicet Everhardi, Anselmi et Stephani. | Promittens quod et per se et per heredem suum, bona | fide, pro uiribus, domum Algionis, quam predecessores | sui fundauerant, nullum tamen ius temporale, siue | aduocatie siue fundationis causa, sibi uel poste-|ris suis in ea retinuerant, de cetero ab omni in-|iuriante defenderet et offendere et ledere omnino caveret. | Quod si contingeret predictorum casalium et tenementorum | possessores predictam summam predicte domui pa-|cifice et absque calumpnia et sine contradictione qua-|libet reddere nolle, uel si forte in eisdem casalibus | et tenementis heres non esset, concessit antedictus Coe-|netus ut domus Augionis casalia eadem teneat | et libere possideat, donec uidelicet ibidem he-|res sit institutus qui predictum frumentum integre | sibi reddat. Hoc igitur modo predictus Coenetus cum domo | Augionis pacem fecit, a qua pace si forte aliquando, | quod absit, resilire uel ipse uel heres ipsius uellet, | nos et quicunque Gebennensis episcopus fuerit, ut eos ad ob-|seruandum pacem hanc per censuram ecclesiasticam | compellamus, idem nos Coenetus rogauit. Actum | anno Domini M°CC°XXXVII°, mense marcio, et ad preces utriusque partis, Coeneti scilicet et Augionensi-|um, sigilli nostri munimine roboratum. /31/
19.
Conon, seigneur de Genollier, déclare qu’il a assigné à la chartreuse d’Oujon une rente perpétuelle en réparation des torts qu’il a faits à ce monastère. Il fait confirmer cette donation par son seigneur Rodolphe, fils (aîné) du comte de Genevois (Willelme), et promet le consentement de ses deux sœurs (Nicole et Isabeau).
Prieuré de Pomiers, 1237, février.
(Voir les chartes Nos 12,18 et 20.)
Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis quod | ego Coenetus, dominus Genuliaci, pro recompensandis et e-|mendandis malis et dannis que intuleram domui Au-|gionis, cartusiensis ordinis, et pro solutione debiti quod | eidem domui debebam, et ut Deus dimittere mihi et pa-|rentibus meis dignetur peccata nostra, dedi et concessi | et assignaui eis octo cupas boni frumenti ad mensuram | de Mons, perpetuo percipiendas annis singulis apud | Genuliacum, uidelicet tres cupas in casali et tenemen-|to Vldrici Balbi, et alias tres cupas in casali | et tenemento Amodrici, et duas cupas in casali | et tenemento deu Bordons, Eurardi, Anselmi et Ste-|phani, volens et precipiens eisdem hominibus meis | et omnibus quicunque a modo et usque in sempiternum predicta | casalia et tenementa possederint, ut domui supradicte | annis singulis reddant pretaxatam frumenti summam | libere ac quiete et absque omni calumnia. Quod si | reddere nollent, aut si forte deesset predictorum | casalium et tenementorum heres, concedo ut domus | Augionis ea teneat donec heres ibi sit in-|stitutus. Ad cuius rei geste pleniorem firmitatem ego | /32/ sigillum domini mei Radulfi, filii comitis Gebennensis, | huic pagine donationis mee rogaui et feci ap-|poni, presertim cum ad ipsum spectaret confirma-|tio huius ipsius doni mei. Actum anno Domini M°CC° | XXXVII°. mense februario, in cathedra sancti Petri, in claustro | Pomerii, in presentia Hugonis prioris et conventus domus Pomerii |, et in presentia virorum nobilium: scilicet domini Radulfi | de Greisiaco et domini Hugonis de Salanoua et domini Aymo-|nis, filii eius, et Jordani prioris Augionis et Aymonis | conuersi Augionis, et aliorum quam plurium uirorum. In q-|uorum omnium presentia ego super sacrosancta Dei e-|uangelia me iurasse confiteor, quod istam donationem | meam domui Augionis et per me et per heredem me-|um custodiam, et totam domum eandem et res et personas | ipsius pro uiribus ab omni iniuriante defendam et de cetero | offendere et ledere precauebo, et duas sorores meas laudare | et concedere faciam hanc ipsam donationem et permissionem meam.
20.
Ebal, seigneur de Mont, notifie et confirme la donation que son neveu Conon, seigneur de Genollier, a faite à la chartreuse d’Oujon, pour réparer ses torts envers ce couvent.
Château de Mont, 1237, mars.
(Voir les chartes Nos 13, 18 et 19.)
Vniuersis in Christo fidelibus, Yblo dominus de Monz | eternam in domino salutem. Notificamus uobis quod Coenetus nepos | noster et dominus Genuliaci, in presentia domini episcopi Gebennensis | et nostra /33/ constitutus, et penitens super malis et dampnis | que iniuste nimis intulerat domui Algionis, | cartusiensis ordinis, quam quidem predecessores | nostri fundauerant, sed nullum ius temporale | nullumque dominium in ea uel sibi uel suis posteris, | siue patronatus siue aduocatie siue fundationis | causa seu alio quocunque modo retinuerant, pro re-|compensatione dampnorum illatorum et pro solutione | VII librarum et XV solidorum et bladi plus quam sex mo-|diorum, concessit dedit et assignauit domus predicte | fratribus octo cupas boni frumenti ad mensuram de | Mons, apud homines suos de Genoliaco libere | et quiete annis singulis perpetuo percipiendas: | videlicet tres cupas in casali et tenemento Vl-|drici Balbi, et tres alias cupas in casali et tenemen-|to Amodrici de Sozvi, et duas residuas cupas | in casali et tenemento deu Bordons, scilicet Evrar-|di, Anselmi, et Stephani. Quod si in nominatis ca-|salibus heres aut possessor non esset, aut si esset | sed reddere predictam frumenti summam pacifice atque | integre iam dicte domui annis singulis | nollet, concessit idem Coenetus ut domus Alionis | supradicta casalia et tenementa libere teneat et | possideat, donec ibidem institutus sit heres qui | dictam frumenti summam integre sibi et absque calump-|nia reddat. Actum anno Domini M°CC°XXX°VII°. | et ad mandatum et preces tam Coeneti quam Algi-|onensium sigilli nostri munimine confirmatum. | Testes: dominus Henricus de Chanuenz, frater domini Ay-|(monis) gebennensis episcopi, dominus Guerricus de Albona, et filius meus | Henricus, et plures alii seculares, et frater Ay-|mo conuersus, in castro meo de Monz, mense | marcio. /34/
21.
Jacques d’Aubonne, chevalier, du consentement de sa femme, donne en toute propriété à la chartreuse d’Oujon, son chesal ou fonds de terre de Mimorey, et fait corroborer cet acte de donation par Berthold, évêque de Lausanne, Aimon, évêque de Genève, et Jean, seigneur de Prangins.
1219.
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod | ego Jacobus de Albona miles, laudante uxore | mea Beatriz, dedi et concessi, pro anime mee | ipsiusque salute et patrum et parentum et ante-|cessorum nostrorum, Deo et fratribus domus Alionis et succe-|ssoribus ipsorum omnibus diebus in seculum, in puram | et perpetuam elemosinam, chasaldum meum quod | uocatur Mimoreis et quicquid ex eo de me ali-|quis tenere potuit de omnibus ad dictum casal-|dum pertinentibus, que cesserunt in partem meam ex | hereditate paterna et honore de Albona, nichil | inde prorsus mihi heredibusque meis reseruans, | quin totum ad honorem Dei et dicte domus sub-|sidium cum omni integritate et pleno dominio | perpetuo perseueret. Volens igitur fide bona et de-|uotione debita hanc dictam elemosinam meam fir-|mam et inconcussam manere, apponi feci prese-|nti scripto sigilla in Christo patrum ac dominorum Ber-|toudi lausannensis et Aymonis gebennensis Dei | gratia episcoporum, et sigillum uiri nobilissimi Johannis | domini de Pringin, ut tantorum uirorum testimonio | super hiis que dicta sunt omni loco et tempore si | necesse fuerit, insurgente quod absit calumpnia, | veritas fulciatur. Actum anno gratie M°CC°XIX°. /35/
22.
Jacques, seigneur d’Aubonne, confirme à la chartreuse d’Oujon les dons qu’elle a reçus de ses ancêtres. Il fait sceller cet acte par le chapitre de l’Eglise de Genève.
Oujon, 1212, février 15 (?).
Nouerint omnes ad quos presens scriptum | peruenerit quod ego Jacobus dominus de Albona, | pro remedio anime mee, concessi in perpetuum et lau-|daui bona fide quecunque antecessores mei | contulerant domui Alionis in pascuis, in ne-|moribus, in terris cultis uel incultis, et omnes inue-|stituras quibus iam dicta domus inuestita est, | et ea que habitatores Alionis adquisierunt | infra terminos suos que de dominio meo sunt | uel ad dominium meum pertinent. Hoc donum et | hanc laudationem feci in manu donni Galche-|ri prioris Alionis, in claustro sepe dicte do-|mus, presente conuentu. Et quia sigillum non | habebam uolui et rogaui ut ad maiorem | confirmationem presens carta sigillo Geben-|nensis capituli muniretur. Testes uero h-|uius rei et huius laudationis sunt Cono miles de Cosonai, Vboz des Cleies, Galcherus de | Bieri, Galcherus de Uilar. Actum est hoc | anno ab incarnatione Domini M°CC°XII°. mense | marcio, XVI°. kalendas eiusdem mense 1. /36/
23.
Aimon, évêque de Genève, confirme la donation de la dîme de Mimorey, faite à la chartreuse d’Oujon par Jacques d’Aubonne, chevalier.
Genève, 1235, septembre 23.
Nos Ay(mo), Dei permissione gebennensis episcopus, significamus | vniuersis presentes litteras inspecturis quod Jacobus de | Albona miles, in nostra presentia constitutus, dedit et con-|cessit Deo et domui Auionis et fratribus ibidem Deo ser-|uientibus, de consensu laude et assensu nobilis mulieris | domine uxoris sue et filii sui et heredis, in perpetuam elemo-|sinam, decimam de Miemore et quicquid iuris habebat | uel habere poterat in eadem. Nos uero donationem | ipsam ad preces et instanciam ipsius confirmamus, et dictam | decimam dicte domui concedimus in perpetuum pacifice | possidendam, sigillum nostrum presentibus apponentes in | testimonium et munimen. Datum Geben(ne), anno Domini M° | CC°XXXV°. IX° kalendas octob.
24.
Jacques d’Aubonne ayant accordé à la chartreuse d’Oujon le droit de pêche et de paisson dans son domaine, prie Aimon, évêque de Genève, de confirmer cette donation.
1235 (?).
Venerabili patri ac domino A(ymoni) dei gratia gebennensi episcopo, Jacobus | de Albona salutem. Notum /37/ sit uobis quod ego et uxor | mea dedimus habitatoribus domus Alionis in perpetuum VItam | feriam in nostra piscatura, et pascua tam in nemoribus quam in | omnibus aliis terris que ad nos pertinent, ad animalia, | cuiuscunque generis sint, pascenda. Vnde dominationem uestram at-|tentius rogamus, quatinus de ista donatione nostra quam in uestra | presentia fecimus eis, bonam cartam uestro sigillo sigillatam | eis faciatis. Et sciatis quod eis promisimus istam dona-|tionem in omnibus et per omnia pro posse nostro ab omnibus manutenere.
25.
Aimon, évêque de Genève, déclare que Quentin de Coinsins, du consentement de son fils Jacques, cède à Jordan, prieur d’Oujon, en faveur de cette chartreuse, la dîme de Mimorey, provenant du don de Jacques d’Aubonne, et tous les droits qu’il a sur ce fonds de terre.
1219 (?).
(Cp. la charte No 116.)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, vniuersis fideli-|bus ad quos presens scriptum peruenerit, A(ymo), Dei misera-|tione Gebennensis ecclesie minister humilis, eternam in Domino | salutem. Nouerit fraternitas uestra quod Quintinus de Quin-|sim, in nostra constitutus presentia, pro remedio anime sue et | anime uxoris sue Aue, et animarum heredum suorum et antecessorum | suorum, dedit Deo et beate Marie et domui Alionis, car-|tusiensis ordinis, totam decimam quam habebat de terra de | Memorei ex dono et a domino Jacobo de Albona, et terra-|gium et quicquid iuris habebat in eadem terra, /38/ scilicet | que infra clausuram continetur, presente etiam donno | Jordano priore Alionis et suscipiente hanc elemosinam | ex parte domus Alionis. Promisit etiam prefatus Quintinus | nullam mouere calumniam nec per se nec per alium contra | domum Alionis pro hac donatione, et se existere de-|fensorem huius donationis contra omnes. Hanc autem | elemosinam siue donationem concessit et lau-|dauit Jacobus filius eius. Nos uero ad testimonium et con-|firmationem huius rei, precibus utriusque partis, presenti | carte inde scripte sigillum nostrum apposuimus.
26.
Quentin de Coinsins, fils de Girod de Burtigny, approuve le don que ses aïeux ont fait à la chartreuse d’Oujon du fief de Coinsins, et fait sceller l’acte de confirmation par le chapitre de l’Eglise de Genève.
Oujon, 1212.
(Cp. la charte No 116.)
Nouerint omnes ad quos presens scriptum peruenerit | quod ego Quintinus de Quinsins, filius domini Giroldi de | Britignie, concessi in perpetuum et laudaui bona fide | et deuoto animo, in quantum melius et fidelius potui et sci-|ui, quicquid pater meus G(iroldus) et antecessores mei dederant | et concesserant et laudauerant domui Alionis, car-|tusiensis ordinis, scilicet feodum de Quinsins. Hanc | laudationem et concessionem feci in claustro superioris domus | per manum donni Gaucheri prioris, conuentu monachorum presente. Huius rei testes sunt Guido miles de Escublens, | /39/ Harduinus et Chaucherus de Genuliaco. Rogaui etiam uenerabile capitu-|lum Gebennensis ecclesie ut sigilli sui munimine conm-|uniret presentem cartam inde conscriptam. Actum anno | ab incarnatione Domini M°CC°XII°.
27.
Landri de Coinsins, ses trois fils et une parente cèdent à la chartreuse d’Oujon leurs droits sur le fonds de Mimorey, que ce monastère tenait de Jacques d’Aubonne, et font confirmer leur cession par Aimon, évêque de Genève.
Oujon, 1220 (?).
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Omnibus ad (quos) | presens carta peruenerit, Landricus et filii eius Step-|hanus, Michael et Galterus de Quinsins in Domino salutem. | Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod | ego Landricus et filii mei Stephanus, Michael et Galterus, et | Parrici cognata nostra, pro salute animarum nostrarum | et antecessorum nostrorum, dedimus Deo et beate Marie et habi-|tatoribus Alionis, cartusiensis ordinis, in elemosinam, | quicquid iuris habebamus in terra de Mimorei quam | dominus Jacobus de Albona dedit domui Alionis in elemo-|sinam. Hanc autem elemosinam fecimus in manu donni | Abbonis prioris Alionis et in presentia conuentus pre-|fate domus, et presentem cartam inde iussimus scribi. Et | ut firmius staret prefata elemosina, rogauimus uene-|rabilem patrem nostrum Aymonem gebennensem episcopum ut sig-|illi sui munimine ad confirmationem et testimonium | hanc cartam confirmaret et muniret. /40/
28.
Pierre de Grailly et ses fils Aimon et Jean de Coinsins agissent comme les précédents.
Oujon, 1220 (?).
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Omnibus ad quos | presens carta peruenerit, Petrus de Grailie et filii eius Aymo | et Johannes de Quinsim in Domino salutem. Notum sit omnibus tam | futuris quam presentibus quod ego Petrus Gralie et | filii mei Aymo et Johannes, pro salute animarum nostrarum et an-|tecessorum nostrorum, dedimus Deo et beate Marie et habitato-|ribus Alionis, cartusiensis ordinis, in elemosinam quicquid | iuris habebamus in terra de Mimorei, quam dominus Jacobus | de Albona dedit domui Alionis in elemosinam. Hanc | autem elemosinam fecimus in manu domini Abbonis prioris | Alionis et in presentia prefate domus, et presentem cartam | inde iussimus scribi. Et ut firmius prefata elemosina | staret, rogauimus uenerabilem patrem nostrum Aymonem | gebennensem episcopum ut sigilli sui munimine, ad | confirmationem et testimonium, hanc cartam confirma-|ret et muniret. /41/
29.
Même acte de la part d’Etienne Volant de Coinsins.
Oujon, 1220 (?)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Sciant omnes ad | quos presens carta peruenerit quod ego Stephanus Uo-|lant de Quinsim, pro remedio anime mee et animarum | patris mei et matris mee, dedi in elemosinam Deo | et beate Marie et habitatoribus domus Alionis, cartu-|siensis ordinis, quicquid iuris habebam uel uide-|bar habere in terra de Mimorei, in illa scilicet que | infra clausuram continetur. Hanc autem elemosinam |feci ante ecclesiam domus in presentia conuentus, et promisi | me eam tueri pro posse meo. Rogaui etiam uenerabilem patrem | nostrum, Aymonem gebennensem episcopum ut sigilli sui muni-|mine hanc presentem cartam inde scriptam, ad testimo-|nium et confirmationem, roboraret.
30.
Girod de Coinsins, du consentement de sa femme et de ses enfants, donne à la chartreuse d’Oujon un fonds de terre nommé Flaum, qu’il tenait en alleu de ses ancêtres. Cette donation est confirmée par Aimon, évêque de Genève.
Oujon, 1215 (?).
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Omnibus | ad quos presens carta peruenerit Giroldus de Quinsim | eternam in Domino salutem. Notum sit omnibus tam /42/ futuris quam | presentibus quod ego G(iroldus) de Quinsim, pro salute anime mee et | anime uxoris mee Lieiardis, et filiorum meorum Wilelmi et Hu-|gonis, et filiarum mearum Agate et Johanne, dedi Deo et beate | Marie et habitatoribus Alionis, cartusiensis ordinis, | in elemosinam terram meam cum arboribus, illam scilicet que di-|citur de Flaum, quam habebam ad Quinsim de alodio ab | antecessoribus meis, vxore mea Lieiarde, et filiis meis | Wilelmo et Hugone, et filiabus meis Agata et Johanna | laudantibus et concedentibus bona fide. Hanc autem ele-|mosinam feci in manu domni Abbonis prioris Alio-|nis coram pluribus, et hanc cartam inde iussi scribi, | et ut fimius prefata elemosina staret, rogaui et feci | hanc cartam inde scriptam muniri, ad confirmationem | et testimonium, sigillo uenerabilis Aymonis episcopi gebennensis.
31.
Guerric, seigneur d’Aubonne, du consentement de sa femme, exempte les religieux d’Oujon du droit de péage et de vente pour tous les objets à eux appartenant qui passeront par son château ou qui traverseront ses terres.
1237, août.
Sciant omnes ad quos littere iste peruenerint quod ego | Guerricus dominus Albone, pro remedio et salute anime | mee et animarum parentum antecessorum et successorum | meorum, dedi et concessi fratribus domus Alionis, cartusi-|ensis ordinis, hanc in perpetuum libertatem, ut uidelicet | non teneantur soluere aut dare leidam siue peda-|gium neque uenditionem seu exactionem /43/ aliquam de | quacunque re cuiuscunque generis, quam uendere aut | emere, portare, aut quocunque modo ducere uolu-|erint in castro meo Albona aut alibi ubicunque per | totum dominium meum. Quicquid habeo in omnibus | supradictis integre et absolute dedi et concessi | eis amore Dei, cum consensu et uoluntate Clementie | uxoris mee, et pro anime ipsius remedio et salute. | Actum anno Domini M°CC°XXXVII°, mense au-|gusto, et ad perpetuam rei geste stabilitatem proprii | sigilli munimine roboratum.
32.
Béatrix, veuve de Jacques, seigneur d’Aubonne, son fils Jacques et ses autres enfants, assignent à la chartreuse d’Oujon un cens annuel de 4 sols.
Aubonne, 1236.
(Cp. la charte No 98.)
Ego Beatrix, uxor quondam domini Jacobi de Al-|bona, notum facio uniuersis presentem paginam in-|specturis quod ego et Jacobus filius meus, inmo 1 filii| mei et filie mee, pro salute eiusdem domini mariti mei | patris ipsorum, nec non pro salute nostra et omnium | antecessorum et parentum nostrorum, concessimus et dona-|uimus in perpetuam elemosinam fratribus domus Alionis, | cartusiensis ordinis, quatuor solidos quos habe-|bamus censuales in arbergamento Bosonis de | Bognon (apud) Doliacum. Et ut domus predicta /44/ absque dimi-|nutione integre et absolute, certis et taxatis | terminis, predictos quatuor solidos singulis annis | recuperare ualeat, absoluimus et immune | facimus predictum arbergamentum ab omni peluche-|ria, et predictum Bosonem et heredes eius in perpetuum ab omni banno, ab omni censu, et ab omni | alio iure soluimus, quodcunque in ipsius persona uel | rebus, uel habebamus uel habere uidebamur aliquo | modo et aliquo tempore, precipientes eidem Bo-|soni ut iam dictos quatuor solidos pacifice et absque | dificultate annuatim, pro remedio anime supra-|dicti mariti mei et aliorum omnium supradictorum, | domui pretaxate persoluat. Actum anno Domini M° | CC°XXXVI° Albone, in presentia fratris Aymonis | conuersi Augionis et domini Petri Derrea et domini Amodri-|ci sacerdotum, et Quintini de Quincins, et aliorum | multorum, vbi et presentem cartam sigillo filii mei | Jacobi fecimus sigillari, ut uidelicet rei geste firmi-|tas semper irrefragabilis habeatur.
33.
Girod de Saconnex donne à la chartreuse d’Oujon une genetière et des pâturages. Sa donation est confirmée par le chapitre de l’Eglise de St-Pierre de Genève.
Oujon. (Première moitié du XIIIe siècle.)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. | Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego| Girodus de Saconai solui et guerpiui bona fide do-|mui Alionis omnes querelas, quas faciebam uel po-|teram facere in cunctis rebus quas habent ad Saco-|nai suis terminis designatis. /45/ Insuper dedi habi-|tatoribus Alionis unum ieneuer. Dedi et concessi eis | etiam pascua per terram hominum meorum. Istud donum fe-|ci apud Alionem in manu domni Jordani prioris | Alionis, coram multis tam secularibus quam religiosis |. Jurari etiam me existere tutorem et defensorem huius | doni contra omnes. Huius rei testes: Tiuns procura-|tor, Petrus, Johannes, Martinus, Aymo, Petrus de | Giurins, conuersi Alionis, Martinus, Johannes frater | Galcheri, Eurardus, Petrus filius Reinaldi, | clericus de Saconai. Ad maiorem uero confirmationem | hiuus rei feci apponi sigillum uenerabilis capituli | Gebennensis ecclesie sancti Petri.
34.
Les frères Girod et Richard de Saconnex renoncent à divers droits en faveur de la chartreuse d’Oujon, et lui cèdent les pâturages dans l’étendue de leur terre. Cette donation est confirmée par le chapitre de l’Eglise de Genève.
(Première partie du XIIIe siècle.)
Sciant omnes fideles ad quos presens carta | peruenerit quod ego Girodus et Richardus frater meus | de Saconai dedimus uenerabili capitulo Gebennensis | ecclesie, ad opus domus Alionis, donationem quam habebamus | in pratis que sunt infra terminos illius terre quam | domus Alionis habet ad Saconai. Guerpiuimus etiam | et soluimus bona fide, omni scrupulo calumniandi remo-|to, prefate domui illud quod per pactum querebamur, | scilicet quod oues eorum debebant iacere in uno quoque | anno super nos ad parchier terram nostram, et /46/ omnem piluche-|riam, et omnia alia pacta et querelas et conventiones, | quas faciebamus uel facere poteramus in terra uel pro | terra illa quam habent ad Saconai suis terminis de-|signatam: quod a porcis ne eam subfoderent et a bubus | ne eam depascerent tempore quo custoditur promisimus | custodire. Preterea concessimus et dedimus eis in p-|erpetuum pascua per totam terram nostram. Deinde etiam promisi-|mus et iurauimus in presentia prefati capituli nos | de cetero in nulla re eos offendere, inmo 1 inuiola-|biliter eos et res eorum ubique saluare et custodire | et manutenere, et in pace seruare hominibus concam-|bia illa que a nobis acceperunt pro illis rebus quas habe-|bant infra terminos prefate terre domus Alionis, | ut domus prefata in pace possideret ea que ab ipsis ho-|minibus ibi acceperat. Promisimus etiam quod si quis | eos super hac terra unquam infestaret uel calumniam faceret, | quod infra mensem eos de Alione pacificaremus. Item con-|fessi sumus quod nichil penitus attinet nobis illa | terra que est ibi de qua fecit eis suam helemosinam | Willermus miles de Grasieir. Addidimus etiam quod si quis | nostrum uel nostrorum heredum presentium uel futurorum | aliquid horum supradictorum irritum faceret, ipse et | tota terra sua ecclesiastice districte censure subiaceret | donec ad plenum satisfactum esset domui Alionis. | Rogauimus etiam prefatum uenerabile capitulum ut ad maiorem | confirmationem et etiam ad testimonium supradictorum | presentem cartam impressione sui sigilli roboraret. /47/
35.
Amé Guinanz, de Ferney, du consentement de sa femme et de sa fille, donne au chapitre de l’Eglise de Genève, en faveur de la chartreuse d’Oujon, en toute propriété, un bois sous le village de Saconnex, qu’il possède en alleu, et, de plus, jusqu’à sa mort, l’usage dans les bois qu’il tient en fief. Cette donation est corroborée par le chapitre de Genève.
Oujon, 1220.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Notum sit | omnibus tam futuris quam presentibus ad quorum cogniti-|onem uel audientiam hec carta peruenerit, quod ego Amedeus | Guinanz de Ferna, pro salute anime mee et uxoris mee | Agnetis, et anime patris mei Guinantz et filii mei Petri | et antecessorum meorum, do libere et absolute in perpe-|tuum in elemosinam uenerabili capitulo Gebennensi, | ad opus habitatorum domus Alionis, cartusiensis ordi-|nis, nemus et dominium et fundum nemoris quod est subtus | uillam de Saconai, quod est de alodio meo, ad utendum | uel faciendum de eo prout eis deinceps placuerit. | Preterea in omnibus aliis meis nemoribus que teneo de | feudo dono eis, tantummodo in uita mea, omne usamen-|tum ad animalia pascenda et etiam ad faciendum omnia | necessaria domus quam habent ad Saconai. Hanc | autem elemosinam feci in manu domni Abonis prioris | prefate domus, promittendo iurando pro posse meo | eam firmiter omnibus diebus uite mee a me et ab omnibus | in pace tenere. Ad maiorem uero confirmationem | huius elemosine et etiam pro testimonio ego ipse | Amedeus Guinanz hanc /48/ cartam inde scriptam roga-|ui muniri sigillo uenerabilis Gebennensis capitu-|li. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M°CC°| XX°. Agnete uxore mea et Petronilla filia mea con-|cedentibus et laudantibus.
36 a.
Aimon, évêque de Genève, notifie et confirme par l’apposition du sceau épiscopal la donation de fonds de terre à lui faite, en faveur de la chartreuse d’Oujon, par les nobles Guillerme de Villette et ses cousins germains.
Dans l’île 1, à Genève, 1224, février 28.
Aymo, Dei permissione gebennensis episcopus, uniuersis | presentem paginam inspecturis salutem in uero salu-|tari. Vniuersitati uestre notum facimus quod nobiles | uiri Guillermus de Uileta et filii patrui sui Petri, scili-|cet Thomas, Humbertus, Jacobus, Nantelmus, Chabertus | dederunt Deo et beate Marie et guerpiuerunt | in manu nostra ad opus habitatorum domus Alionis | pratum quod est sub grangia que est ad Saconai, quod tenebant Richardus, | Johannes Goutrous et Petrus Albus, homines de Saconai. | Item dederunt eis terram et lo | mares quod est a prato eorum | usque ad metas positas, quarum una est posita en la char-|reri de Pramun, que protenditur recta linea usque ad | aliam metam que posita est en la charreri de /49/ Quin-|trins, a qua tendendo recta linea capit lo che-|neuer quod est retro grangiam. Item dederunt eis in | perpetuum omne usamentum in toto nemore suo de | Quintrino ad opus grangie et loci de Saconai, et ad | opus omnium pastorum et omnium uenientium et habitantium in | eodem loco, palos quoque et uirgas ad clausuras et etiam | ad omnes alias necessitates faciendas et omnia ligna | que necessaria fuerint eis ad calefaciendum. Hoc | etiam bona fide promiserunt et iurauerunt uniuersi | supradicti saluare, custodire, manutenere, ad opus prefate | domus. Nos uero hec omnia supradicta que ipsi de Uileta | nobis concesserant pro remedio animarum suarum prefate domui | conferenda, ad preces eorum eidem domui concessimus quiete | et pacifice in perpetuum possidenda. Preterea Girodus | et Stephanus qui erant forester, id est custodes terre et | nemoris, quod habent illi de Uileta in Quintrino, dederunt | et guerpiuerunt simili modo quicquid iuris habebant | in elemosina supradicta, quam fecerunt nobis illi de Uile-|ta ad opus habitatorum domus Alionis, et iurauerunt quod | pro posse suo elemosinam supradictam ab omnibus custodirent | atque manutenerent. Vt autem hec donatio perpetuam | obtineat firmitatem, nos ipsam ad petitionem supradic-|torum nobilium et etiam custodum sigilli nostri munimine | fecimus roborari. Actum est hoc anno dominice incarna-|tionis M°CC°XX.IIII°. III°. kal. marcii, apud Geben-|nas, in insula. /50/
36 b 1.
Cession d’un pré faite à Jordan, prieur d’Oujon, par des hommes de Saconnex 2.
(Première moitié du XIIIe siècle.)
Ego Jordanus, prior de Alione, notum | facio omnibus quod Johannes Goutrous de Saconai guerpiuit | super grangiam ex parte Gebennarum et soluit in manu | nostra quicquid iuris habebat in prato quod est subtus gran-|giam de Saconai, presentibus fratribus de Alione, Aymone | Lescofer et Willermo de Binnins, et Toma milite | de Uileta. Hoc idem facio notum omnibus quod Petrus Albus | et Johannes qui filiam suam habet, homines de Saconai, | guerpiuerunt iurando et soluerunt in manu nostra, | in grangia in qua permanebant, quicquid iuris ha-|bebant in prato quod est subtus grangiam de Saconai | et in omnibus aliis pratis que ibi habemus, et omnes que-|relas et calumnias quas habebant uel habere po-|terant, in domo de Alione, presente fratre Ay(mone) Lescofer, | et Alberto Riberio et Nouello et Willermo, hominibus de | Saconai, et Bruneto de Giurins. Hoc idem iurando | guerpiuit et soluit filius prefati Albi in eodem die, | scilicet in festo beati Clementis, in grangia de Saconai, | in manu nostra, presentibus fratre Ay(mone) Lescofer et Bruneto | de Giurins et Petro Periner et V(mberto) de Saconai et Clero | nepotes [sic] sacerdotum Albelti et Giroudi de Saconai. /51/
37.
L’évêque de Genève, le chapitre de St-Jean et le prieur de St-Victor confirment, par l’apposition de leurs sceaux, la donation faite en faveur de la chartreuse d’Oujon par Guillaume de Villette et ses cousins germains.
Dans l’île, à Genève, 1224, février 27.
In nomine domini nostri Iesu Christi. Notum | sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Willermus de | Uileta, et filii patrui sui Petri, scilicet Tomas, | Vmbertus, Willermus, Jacobus, Nantelmus, Chabertus, | pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum dederunt | et concesserunt Deo et beate Marie et Ay(moni) episcopo ecclesie | Gebennensis, ad opus habitatorum domus Alionis, pratum quod | est sub grangia eorum que est ad Saconai 1, quod tenebant | Richardus, Johannes Gotrous et Petrus Albus, homines | de Saconai. Item dederunt eis terram et marescum quod est | a prato eorum usque ad metas positas. Item dederunt | eis in perpetuum omne usamentum in toto suo nemore de | Quintrino ad opus omnium habitatorum grangie de Saco-|nay, uidelicet palos et uirgas ad clausuras et alias | necessitates faciendas, et omnia ligna que necessaria | fuerint eis ad calefaciendum. Hoc etiam laudauerunt | et bona fide promiserunt et iurauerunt uniuersi supra-|dicti saluare, custodire et manutenere, et domum | ab omnibus obseruare indempnem. Preterea notum sit | omnibus quod Giroudus et Stephanus, qui sunt forester i(d est) cu-|stodes terre et /52/ nemoris, quod habent illi de Uileta | (in) Quintrino, dederunt et guerpiuerunt totum ius quod | habent in elemosina supradicta quam fecerunt ha-|bitatoribus domus de Alione illi de Uileta, et iura-|uerunt quod pro posse eorum helemosinam supradictam ab | omnibus custodirent, defenderent atque manutenerent. | Ad testimonium uero et maiorem confirmationem huius | helemosine sunt apposita huic carte sigilla | uenerabilis patris nostri Ay(monis) episcopi Gebennensis et capituli | sancti Johannis Gebennensis et prioris sancti. Uictoris Gebennensis. | Actum est hoc anno Domini M°CC°XXIIII°. IIII° | kal. marcii, apud Gebennas, in insula.
38.
Le prévôt du chapitre de l’Eglise de Genève déclare qu’Aimon et Guillaume, vassaux de la Roche, et Pierre, Girod et Richard de Saconnex, ayant donné au dit chapitre un pré en faveur de la chartreuse d’Oujon, du consentement des hommes de Saconnex, ont voulu depuis que cette donation fût confirmée par l’apposition des sceaux du chapitre et de l’évêque Aimon.
Saconnex, 1215.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, ego R(eimundus) prepo-|situs Gebennensis ecclesie totumque capitulum eiusdem ecclesie omnibus | catholicis ad quos presens carta peruenerit eternam in Domino | salutem. Noscat uestra fraternitas quod Aymo et Willermus | milites de Rupe, et Petrus et Girodus et Richardus | fratres de Saconai, dederunt Deo et beate Marie | domus Alionis, cartusiensis ordinis, in elemosinam quam-|dam terram ad Saconai, que terra talibus terminis de-|signatur. Hi termini incipiunt a quercula de semi-|ta que uadit /53/ uersus uillam que dicitur Priuissim | usque ad nemus de Cuintrins, et a semita de super | magnum pratum que uadit ad lessar Bufardi usque | ad guttam de Preingins, quantum terre de Saconai | ea parte uadunt. Et quum domus Alionis propter rigo-|rem sui ordinis possessionem nec tenet nec habet | extra terminos suos, predicti uiri, scilicet A(ymo), | W(illermus), P(etrus), G(irodus), R(ichardus), uoluerunt et concesserunt ut capi-|tulum Gebennensis ecclesie hanc elemosinam teneret | et possideret ad profectum et utilitatem domus Al-|ionis. Hanc autem elemosinam sepedicti uiri A. | V. P. G. R. in nostra presentia et capituli nostri | laudauerunt et iuramento confirmauerunt, re-|liquiis positis super altare beati Petri. Po-|stea uero uoluerunt et rogauerunt ut sigillo | nostri capituli et sigillo domini A(ymonis) gebennensis episcopi carta | inde scripta ad maiorem firmitatem muniretur. Huius | rei testes sunt: Ego R(eimundus) prepositus Gebennensis ecclesie |, et Petrus cantor eiusdem ecclesie, Petrus Sapere, Ame-|deus de Altauilla, canonici nostri; Petrus Alb(us) ca-|pellanus de Anamasia, Albertus capellanus de Saconai, | Albertus monachus de sancto Johanne, et frater Borcardus: | homines de Saconai, Petrus Alb(us), Petrus | Panis et Vinum, Maneris, Johannes Bertrannus, Willermus | Noterius, Albertus Riberius, Clemens Cluset, Petrus frater | eius. Homines uero de Saconai hanc prefatam elemosinam | laudauerunt in manu donni Abonis prioris Alionis | et iuramento confirmauerunt, sacrosancto euangelio | tacto, quod factum fuit ante ecclesiam de Saconai. | Acta sunt hec M°CC°XV° anno ab incarnati-|one Domini. /54/
39 a.
Amédée, comte de Genevois, du consentement de ses fils Guillaume et Amédée, donne à la chartreuse d’Oujon des pâturages situés entre le Rhône, le mont Salève, l’Arve et la terre de Guillaume de Chaumont.
(Douzième siècle)
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod | Amedeus Geben(nensium) comes, pro redemptione anime | sue et predecessorum suorum, dedit Deo et beate Marie | et domui Alionis pascua que his terminis conclu-|duntur. A Rodano usque ad Saleuum, et ab Arua flu-|uio usque ad terram Guillermi de Choumont. Dedit autem | hoc modo, ut pascua determinata nulla alterius con-|gregationis animalia depascendi habeant facultatem. | Quod si aliquando aliqui facere uoluerint, | id est predictos terminos causa pascendi transire, | promisit se idem comes eos exinde propulsu-|rum, nobisque a ceteris omnibus prefinita pascua tuitu-|rum. Concessit etiam communiter per omnem terram suam | pascua pecoribus supradicte domus, exceptis locis que | determinata domui Alpensi et domui Abundantie | iam ante concesserat. Hoc uero laudauerunt | filii eius Guillermus et Amedeus. Factum est hoc | donum ad uillare supra balmam, in domo Lantelme. | Huius rei testes sunt frater Guido conuersus Alio-|nis, Petrus de Terniaco, Vldricus de Clarmont, | Petrus de Nangier, Falco Turribus, Guillermus uice-|dominus de Crusil(ly) Girodus del Bosc, Durannus 1 (prior Re-|pausatorii.) /55/
39 b 1.
Cession par Pierre de Ternier à la chartreuse d’Oujon de ses droits sur les pâturages désignés dans l’acte qui précède, du consentement d’Humbert, comte de Genevois 2, fils et successeur de Willelme Ier 3, et en présence de Nantelme, évêque de Genève 4 qui appose son sceau à cette donation.
(1195-1207.)
Hoc eodem modo Petrus de Ternie rogatu comitis | predicte domui concessit quicquid iuris in supra-|dictis pascuis habebat. Hanc autem donatio-|nem laudauit dominus Humbertus comes, nepos eius, | in presentia domini N(antelmi) episcopi, et munimine | sigilli sui confirmauit. Rogauit etiam ipse | comes H(umbertus) prefatum episcopum ut et ipse | sigillum appo-|neret. Huius rei testes sunt Galterus abbas Boni-|montis, Helyas abbas Altecombe, Dalmacius | prior Alionis, Lambertus sacrista Gebennensis, Fre-|uardus canonicus, Albertus canonicus, magister | Guibertus, magister Albertus de Boges, magister | Gaufridus de Boges, Guillermus conuersus sancti Petri, | Petrus de Argentau conuersus Alionis, Guillermus | de Communiaco, Guillermus de Arlo. /56/
40.
Arducius, évêque de Genève, casse l’acte par lequel l’abbé de Chésery avait obtenu d’Amédée, comte de Genevois, un droit de pâturage, au prix de 40 sols, au préjudice de la chartreuse d’Oujon, et rétablit, en présence du dit comte, l’accord fait antérieurement entre l’abbé de Chésery et le prieur d’Oujon.
(Douzième siècle)
(Cum) e longua temporum interpositione uel pessimorum | hominum dolosa relatione aliquid in presenti | negotio mutari possit, uiuacibus mandamus litteris | quod inter Chisiriacensem domum et domum Alionis de | pascuis que sunt ab Arua usque ab montem Essoni iniusta | est orta dissensio, vnde et supradictarum domorum rectores | mutuis affecti iniuriis, sub presentia domni Ge-|bennensis episcopi iusta (iuxta) cognitionem religiosorum et | sapientium hominum abbatis scilicet Bonimontis, abbatis | Abundantie, prioris Ualonis, prioris Repausatorii, | prioris sancti Valerii, et Pontii sacriste, et Odilonis con-|uersi Aluerie, prefatam dissensionem sic terminatam | cognouimus, ut ab Arua usque ad montem Essoni et usque | ad uillam Ualeriacum et iurim que tendit in Roda-|num, et a monte Saleui usque ad Rodanum Alionenses | omnibus libere pascuis uterentur, et a summo montis | Essoni uersus Chosmundum, et a predicta iure uersus | Uaschium Chisiriacenses pascua libere possiderent. | Sicque inter predictas domos firma pax est restituta, | sub hoc tamen tenore ut et abbas Chisiriacensis | et prior Alionis in suis capitulis pacem factam concedi | compellerent. /57/ Deinde post tante pacis firmitatem, contra | predictorum uirorum auctoritatem, abbas Chisiriacensis | Amedeo comiti Geben(nensium) XLta solidos dedit, ut pascua | in predicto placito Alionensibus dimissa sibi concederet | Alionenses itaque (quum) se delusos cognoscerent, | domino A(rducio) gebennensi episcopo de pace tantorum hominum | auctoritate firmata, a Chisiriacensibus minus reli-|giose fracta, satis rationabiliter sunt conquesti. Vnde | dominus Gebennensis episcopus pacem prefatam a predictis religiosis, per | quorum scilicet manum facta fuerat, ante comitem in-|tegre fecit recolligi, et utriusque curie iudicio cog-|nitum est manifeste quod abbas Chisiriacensis contra | debitum, contra iuris tenorem, illos XL solidos iniuste | comiti dederat, et quod pascua que per concordiam supradic-|torum virorum et domini episcopi Alionensibus concorditer dimiserat, | iniuste arripuerat. Quapropter predictus comes cartam | istam iussit fieri et suo et episcopi sigillo signari, et | predictum placitum quod ita concorditer factum fuerat, | perpetuo teneri precepit, et cartulam illam quam abbati | Chisiriacensi pro predictis pascuis iniuste dederat | iussit cassari. Dominus quoque episcopus idem placitum | quod prius suo et supradictorum uirorum consilio factum | fuerat ut irreuocabiliter a modo teneretur precepit. Huius | rei testes sunt hii: dominus Episcopus, Petrus Abundantie | abbas, Durannus prior Repausatorii, prior Alionis | Hu(go), Pontius sacrista, Prior sancti Johannis N., A(medeus) comes 1, Amedeus de Nangies, et multi alii. /58/
41.
Donation de la terre de St-Israel par Amédée, comte de Genevois, en faveur de la chartreuse d’Oujon.
(Douzième siècle)
Ad malum obliuionis uitandum, quod per primi hominis | peccatum incurrimus, posterorum nostrorum memorie | scripto relinquimus quod domnus Amedeus Gebennen-|sium comes, pro salute anime sue suorumque parentum, de-|dit Deo et beate Marie et fratribus de Alione quicquid | in terra de sancto Israel habebat uel habere uidebatur | perpetuo possidendum. Huius uero donationis testes sunt | Hugo prior Ualonis, qui hanc terram quesiuit ab ipso comite | et per cuius manus predictis fratribus de Alione comes hoc | donum fecit, Guillermus Alpensis abbas, Petrus | monachus, Guido conuersus, Geraldus de Langins, | Guillermus de Bosco, Giroldus Dardel.
42.
Amédée, seigneur de Gex, confirme à la chartreuse d’Oujon les donations de ses ancêtres, et, du consentement de ses fils Etienne et Amédée, il ajoute à cette confirmation l’exemption du droit de péage et de vente, et la cession du droit de pâturage sur son territoire.
Lavigny et Gex, 1210, décembre 17 et 18.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. | Nouerint omnes ad quos presens scriptum peruenerit | quod ego /59/ Amedeus dominus de Iaiz, pro remedio anime | mee, concessi in perpetuum et laudaui bona fide que-|cunque antecessores mei contulerant domui Alionis, | in pascuis, in nemoribus, in terris cultis uel in-|cultis, et omnes inuestituras quibus iam dicta | domus inuestita est, et ea que habitatores Alio-|nis adquisierunt infra terminos suos, que | de dominio meo sunt uel ad dominium meum perti-|nent. Preterea dedi et concessi in perpetuum habita-|toribus domus Alionis pedagium et uenditiones, et pas-|cua per omnem terram meam. Hoc donum feci in manu | donni Galcheri prioris Alionis ante grangiam de La-|uigni, XVI° kal. ianuarii, presentibus monachis Bernar-|do sacrista, Vnberto de Ponte, Bernardo procuratore, et | Petro conuerso coquinario, qui omnes testes | sunt huius rei. Sequenti uero die, scilicet XV° kal. ianu-|arii, similiter predictum donum feci apud Iaiz, in aula | mea, coram hominibus meis et filiis meis Stephano | et Amedeo, qui concesserunt et laudauerunt bona | fide omnia supradicta. Ego uero Amedeus dominus de | Iaiz, ad confirmationem et testimonium supradictorum, | presentem cartam sigilli mei munimine precepi robo-|rare. Volui etiam ut venerabilis pater noster Bernardus gebennensis episcopus suum sigillum apponeret | ad maiorem confirmationem. Testes uero huius rei sunt milites | v. Willelmus Poffei, Radulfus de Toiri, et Pontius | de Pistignie, Willelmus de Chabie, et Jacobus de | Albona, Falco de Trelai nundum miles, Willelmus | Dulcis mestrauz, Hugo Cocus, et plures alii. | Actum est anno ab incarnatione Domini M°CC°X°. /60/
43
Jean, seigneur de Prangins, en présence de chevaliers, d’ecclésiastiques et d’autres témoins, et du consentement de sa femme et de ses trois fils, renonce à diverses prétentions en faveur de la chartreuse d’Oujou, lui accorde le droit de pâture sur ses terres d’outre-Aubonne et la faculté d’acheter et de vendre au marché de Nyon sans payer de contributions. Il déclare se soumettre à l’interdit, lui et sa famille, ou ses officiers, pour le cas où quelque homme de sa juridiction ne réparerait pas tout dommage qu’il aurait fait à ce monastère. Il fait confirmer la présente donation par Amédée, sire de Gex, et par Bernard, évêque de Genève.
Prangins, 1211, mai 16.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. | Sciant omnes ad quos presens scriptum peruenerit | quod ego Johannes dominus de Prengins dedi in elemosi-|nam habitatoribus domus Alionis, cartusiensis ordinis, | quicquid iuris habebam uel uidebar habere infra | terminos eorum, in pascuis, in nemoribus, in pratis, in | terris cultis uel incultis, et in decimis. Pascua | etiam illa pro quibus controuersia siue contentio | erat inter habitatores Alionis et habitatores de Bi-|nins, et usamentum quod homines de Binins habe-|bant infra terminos eorum in nemoribus et in pascuis, | solui et guerpiui et dedi eis, et hoc ipsum soluerunt | et guerpiuerunt eis homines de Binins et dederunt | in perpetuum et laudauerunt bona fide, donnus Hu-|go miles et Guigo filius eius, Girardus Sescaldus, Johannes | de Monseiz, Jacobus et Petrus et Hugo filii don-|ni Petri de Salins, Amico et Binins de Cimisterio, | Petrus Faber, Guntelmus. Promisi etiam quod si | quis meorum hominum uel eorum qui in posse meo | uel sub posse meo sunt, quos ad iusticiam po-|ssum tenere, habitatoribus Alionis iniuriam | siue /61/ dampnum inferret pro hac re, ego inde | conmonitus ad plenum emendare facerem, alio-|quin ego sub interdicto tenerer cum familia mea, | et si forte presens non essem, ministralis uel | psalterius quicunque essent hoc ex parte mea | facerent, si uero non facerent, ipsi cum familiis suis | interdicto ecclesiastice censure subiacerent donec do-|mui Alionis plenarie satisfactum esset. Preterea | dedi et concessi iam dicte domui Alionis pascua | per totam terram meam de ultra Albona, et promisi eis | securitatem et tutamentum eundo et redeundo | per totam terram. Adhuc etiam dedi et concessi ha-|bitatoribus Alionis ut libere et absolute emant et uen-|dant in foro de Niuns nullas dantes uenditiones. | Insuper etiam concessi et laudaui et confirmaui | bona fide quecunque pater meus contulerat habi-|tatoribus Alionis per elemosinam siue aliquo alio | modo, et omnes querelas quas moueram uel mouere | poteram contra domum Alionis usque ad presens | tempus solui et guerpiui in perpetuum, et pacem bonam | feci cum eis. Omnia uero supradicta dedi et con-|cessi et fidei sacramento confirmaui pro me et pro | heredibus meis in manu Gaucheri prioris Alionis, | et fideiussores inde posui ministralem et psal-|terium in perpetuum quicunque essent. Hanc autem donationem et | concessionem laudauerunt et concesserunt Agnes uxor | mea, et filii mei Vmbertus et Johannes et Willelmus. Ad | munimen uero et confirmationem omnium su-|pradictorum presentem cartam sigilli mei munimine | curaui roborare. Dominus uero Amedeus de Jaiz, monitu | et rogatu meo, predictam donationem laudauit | et confirmauit, et etiam tutorem et defensorem se | fore promisit, et /62/ pro testimonio sigillum suum pre-|senti carte apposuit. Uolui etiam et rogaui ut ue-|nerabilis pater noster Bernardus gebennensis | episcopus ad maiorem confirmationem sigillum suum appo-|neret. Huius rei testes sunt Bertrandus prior sancti | Georgii, Bonus filius sacerdos de Prengins, | Foldrauz sacerdos de Binins, Guichardus diaconus de Bednai, | Boso Piscis de Nernie, Guido de Monz, Vmbertus | de Uolflens, Willelmus de Chable, Stephanus de | Promentor, Petrus de Plaisie, Stephanus de | Niuns, milites, Johannes de Monseiz, Stephanus | domicellus de Oisins, frater Petrus conuersus | de Montenons magister grangie de Prengins, | frater Aimo de Faiola, frater Petrus de Argentaul, frater | Petrus porte., frater Petrus coquinarius, frater | Johannes coquinarius, frater Willelmus Bouerius, | conuersi Alionis. Actum apud Prengins ante fores | ecclesie, anno ab incarnatione Domini M°CC°XI°. mense | maio, XVII° kal. iunii.
44.
Autre donation faite à la chartreuse d’Oujon par Jean, seigneur de Prangins, du consentement de sa femme et de ses deux fils.
1225, juillet 1.
Sciant omnes ad quos presens scriptum peruenerit | quod ego Johannes dominus de Prengins concessi et de-|di in elemosinam, pro remedio anime mee, domui | Alionis, cartusiensis ordinis, pratum et terram illam que est | iuxta Memorei, quam Giroldus de Quinsins et filius | eius prius dederant in elemosinam prefate domui | Alionis. Preterea laudaui et concessi domui /63/ Alionis | omnes inuestituras que ad me pertinebant, quibus | inuestita erat ea die in qua facta est a me ista | donatio. Hanc autem donationem concesserunt et | laudauerunt bona fide uxor mea Agnes et | filii mei Humbertus et Guillelmus. Promisi etiam et fidei | sacramento confirmaui in manu domini Jordani prioris | domus Alionis, pro me et pro filiis meis, hanc donati-|onem firmiter et fideliter in perpetuum conseruare | et manutenere ad utilitatem domus Alionis. Addidi | huic sacramento quod si quis de hominibus meis moueret calumpniam contra domum Alionis pro aliqua | re de supradictis, quod ego opponerem me contra | calumpniatorem adiutorem et tutorem pro domo Alionis. | Et ut ista mea donatio firmam habeat stabili-|tatem presentem cartam inde scriptam munimine | sigilli mei roboraui. Actum est hoc M°CC°XXV° | anno ab incarnatione Domini, kal. iulii.
45.
Accord d’un différend qui existait entre le prieuré de Payerne et celui d’Oujon, au sujet d’une redevance annuelle.
1220 1
Hugo prior et conuentus Paterniacensis ecclesie | omnibus christianam religionem professis ad quos | presens scriptum peruenerit, in perpetuum. No-|ueritis uniuersi quod cum inter nos ex una par-|te et domum Alionis, cartusiensis ordinis, ex | altera, super quodam censu diutius questio uer-|teretur, dicentibus nobis /64/ quod pro duabus chalmis, | quarum una uocatur aualosa et altera longua, quas de nobis tenent, duos caseos census an-|nui ecclesie nostre reddere tenebantur, illis uero | pro parte sua in contrarium allegantibus quod | non duos caseos debebant reddere sed XII | tantummodo Gebennen(ses), et sic nullo pacis termino | controuersia clauderetur, tandem post altercationes | uarias et labores in hanc formam pacis hinc | inde conuenimus nostro ipsorumque mediante consen-|su, quod domus Alionis nobis reddet de cetero | in festo sancti Johannis Baptiste duos caseos censu-|ales, quorum unus appendet duodecim libris et | alius similiter libris duodecim ad pondus publicum, | uel pro uno quoque caseo duodecim Gebennen(ses). Quod ideo presenti scripto placuit annotare, | ut expressio ponderis uel precii ecclesias tam | nostram quam suam in posterum conseruet indemp|nes, nec possit dicta taxatio caseorum uel | precii in alterius preiudicium uel minui uel | augeri; hoc tamen nobis specialiter reseruato | quod in optione nostra erit perpetuo uel caseos | uel denarios tollere iuxta quod nobis secundum | cursum temporum melius uidebimus expedi-|re. Porro Abbo prior Alionis simplicitati | domus sue precauens in futuro, et timens | ne lapsu temporis predictorum memoria de | successorum suorum noticia laberetur, et inter utram-|que ecclesiam fracto pacis federe fraudulen-|to alicuius subterfugio inchoaret litigium redi-|uiuo labore, instantissime petiit sibi dari | sigillum capituli nostri in munimen et iugem fir-|mitatem pacis superius prelibate. Hinc est quod | nos, tanti uiri iustis peticionibus annuentes, | bono et simplici animo unanimique consensu in huius /65/ rei testimonium, et ut inter nos et fratres | Alionis perpetua deuotione spiritalis socie-|tas perseueret, et alterius orationibus subleuemur, | eidem tradidimus presentes litteras sigilli nostri ca-|pituli munimine roboratas; quibus con(tra) -|sigillo Hu(gonis) prioris nostri apponi fecimus sigillum | uenerabilis domini Aymonis Dei gratia gebennensis | episcopi ad maioris indicium ueritatis, ut sic frau-|dis totius malignitas si qua, quod absit, contra | pretaxata in euum (ævum) surrexerit instrumenti istius | ueridici sententia destruatur. Actum est hoc | anno gratie M°CC°XX°, regnante Frederico Hen-|rici (filio) augusto.
46
Jacques et Barthélemi, seigneurs de Rougemont, du consentement de leurs fils et en présence de Bernard, évêque de Genève, et de Hugues, prieur de la chartreuse de Mayria, cèdent à la chartreuse d’Oujon le droit de faire paître ses bestiaux sur leur terre d’outre-Arve.
Entre Rougemont et St.-Sulpice, 1210 *.
Vniuersis ad quos presens scriptum peruenerit | Bernardus, diuina permissione Gebennensis | ecclesie minister humilis, salutem in auctore | salutis, et Humbertus prior Maioreui, cartusi-|ensis ordinis. Nouerit uniuersitas uestra quod | Jacobus et Bartholomeus frater eius, domini de Rubeo-|monte, in nostra presentia constituti, dederunt et | concesserunt in perpetuum /66/ domui Alionis 1, cartusi-|ensis ordinis, pascua et usamentum per totam terram | suam de ultra-Arua. Querelam uero quam mouerant | pro locis in quibus domus pastorum sunt, et omnes | querelas quas mouere possent usque ad hoc | tempus contra domum Alionis 1bis guerpiuerunt et | soluerunt bona fide et pacem bonam fecerunt. Hanc | autem donationem et concessionem fecerunt et fidei | sacramento confirmauerunt pro se et pro heredibus | suis in manu nostra, in prato de Teleri, quod est | inter Rubeum montem et sanctum Sulpicium; filii quoque | eorum, duo scilicet filii Jacobi, Ylo et Willermus, et | quatuor filii Bartolomei, Petrus et Humbertus, | Hugo et Aymo, hanc prescriptam 2 donationem | et concessionem et pacem laudauerunt et concesserunt, et sacramento confirmauerunt in ma-|nu nostra, scilicet Humberti prioris Maioreui, qui | pro domo Alionis 1ter eorum laudationem et confir-|mationem suscepi apud Rubeum montem. Cuius | rei testes sunt Petrus sacerdos de Lente-|naco, Andreas sacerdos de Arant, | Johannes clericus de Rubeo monte, et | Willermus Estolfinus cliens, Guido conuersus Ma-|ioreui. Fideiussores de pace quos miserunt | sunt Guifredus de Rubeo monte et filii eius | Aymo et Hugo, Humbertus de Rubeo monte | et fratres eius, Garnerius et Pontius 3, et Willermus | Blanchez 4. Nos uero in supradictorum testimonium | presentem cartam sigillorum nostrorum munimine | et sigillo Guigonis prioris Aruerie, car-|tusiensis ordinis, qui nobiscum presens erat, | curavimus roborare. Actum anno ab incarnatione Domini M°CC°X°. /67/
47.
Donation du produit annuel de la moitié d’une vigne à la chartreuse d’Oujon, et du produit de l’autre moitié à l’abbaye du Lac de Joux, par Pierre, prêtre d’Aubonne, du consentement d’Aimon, chapelain d’Aubonne, et d’Etienne, ses frères.
1238, janvier *.
Humbertus humilis abbas de Lacu iurensi | vniuersis presentes litteras inspecturis | salutem in Domino. Notum vobis facimus quod Pe-|trus Desriaz de Albona presbyter dedit in | perpetuam helemosinam domui Alionis 1 | medietatem uini clari cuiusdam uinee quam | habebat in Crusilly, iuxta uineam quam idem | P(etrus) et fratres sui tenent a nobis. Nobis uero | dedit facturam ipsius uinee, ita quod nos in dicta | uinea debemus percipere medietatem uini clari | et lo dec, secundum bonam terre consuetudinem, aliam | uero medietatem uini tenemur singulis an-|nis soluere domui Alionis 2 supradicte. Hec | autem helemosina facta est de consensu | Aymonis capellani de Albona et Stepha-|ni, fratrum dicti P(etri). In cuius rei testimo-|nium, ad peticionem 3 dictorum fratrum, domui | Alionis 4 presentes litteras dedimus sigilli | nostri munimine roboratas. Actum anno | Domini M°CC° tricesimo octauo, mense ianuario. /68/
48.
Les abbés de Hautecombe et de Théla, soit de Montheron, et les prieurs du Reposoir et d’Oujon terminent, par sentence arbitrale, un différend entre l’abbaye de Bonmont et la chartreuse d’Oujon, concernant la terre de Mimorey, et ils établissent des peines contre tout moine, tout frère convers, ou frère donné de ces deux monastères qui enfreindrait le présent accord.
Coinsins, 1224, juillet 21.
Vniuersis presentem paginam inspecturis | frater R. de Altacumba et frater G. de The-|la, dicti abbates, et frater W. Repausatorii, | et frater W(illelmus) de Alione, dicti priores, no-|ticiam rei geste. Vniuersitati uestre | facimus manifestum quod cum inter abbatem | et fratres Boni montis ex una parte | et priorem et fratres de Alione ex alia, | super iure pascuorum et super acquisitione | territorii de Memorey a fratribus de Al-|ione facta et transgressione pactorum super | pascuis quondam inter ipsos initorum questio | uerteretur, et iam utraque pars propter hoc gra-|uata fuisset laboribus et expensis, tandem | dicti abbas Boni montis et prior de | Algione, de uoluntate et assensu suorum | conuentuum inter nos compromittentes tactis sacro-|sanctis euangeliis, abbas et qui cum eo erant fratres, | uidelicet Michael cellarius, Hugo de Mor-|nay et Jacobus monachi Boni montis, | pro sua parte, et prior de Algione et | qui cum eo erant fratres, scilicet Turumbertus | procurator, Petrus sutor, Aymo nepos | eius, Aymo de Genoley, Johannes Faber, conuersi, | pro sua, stare compositioni a nobis faciende | uel arbitrio iurauerunt. /69/ Nos uero utriusque | partis paci et quieti fideliter intendentes,| dictam questionem diffiniuimus in hunc modum. | In primis duximus statuendum quod diuisio pas-|cuorum et assignatio terminorum sicut in cartis a | bone memorie AR(ducio) 1 gebennensi episcopo confectis | et per cyrographum diuisis continetur, ab utraque | parte perpetuo inuiolabiliter obseruetur. | Quia uero secundum tenorem illarum cartarum pascua | a fluuio qui dicitur Albona usque ad uillam de Com-|muniaco fratribus Boni montis in pace reman-|serunt, et gregibus de Alione ituris ad pas-|cua communia trans terminos nominatos nullus | patet aditus transeundi nisi per pascua Bo-|ni montis, diffiniuimus quod tam in eundo quam | redeundo habeant per fines de Duelli, per subtus | Changins, per subtus Oysins, per subtus Cranz, per | subtus Silignie, per subtus clausum de Bossey, | per fines de Fosnay, per fines de Regnie, inde | ad Communiacum, trium dierum tantummodo spacium dum | ad partes illas ierint dicti greges. Quia | etiam fratres de Algione in communibus pascuis | quedam edificauerant et quedam acquisierant iux-|ta uillam de Saconay, que fratres Boni montis | dicebant in sui preiudicium facta fuisse, | statuimus ut fratribus Boni montis in illis commu-|nibus pascuis liceat similiter edificare uel | acquirere, uel si maluerint pascua diuidere ad | arbitrium bonorum uirorum, edificata tamen | et acquisita fratribus de Algione in pace re-|maneant. Cum uero ultra Albona(m) transire | oportuerit, /70/ transeant sicut a XLta retro | annis transierunt usque nunc. De loco qui dicitur | Memorey ita statuimus quod domus et uinea | fratribus de Alione in pace rema-|neant, et si eis placuerit liceat eis et uineam | ampliare et domum augmentare, ita tamen | quod gregibus et armentis Boni montis per com-|petentem aditum a fratribus de Alione facien-|dum liceat usque ad uineam plantatam uel plan-|tandam pascua depascere, et in domo illa non | maneant pecudes uel armenta que causa | pascendi exeant ad pascua Boni montis. | Adiecimus autem ut fenum quod fratres de Alione | ex quacunque causa habuerint infra terminos | pascuorum Boni montis, uel extra terminos, | portent uel ibidem eorum greges comedant, | ita tamen quod in iam dictis pascuis non pascantur. | Quotienscunque uero boues et armenta fratrum de Algione | infra terminos pascuorum Boni montis | uenire contigerit, similiter etiam in ipsis | pascuis non pascantur. Herbam autem anti-|quorum pratorum a tempore quo prata incipi-|unt custodiri usque ad tempus secationis, | et sata usque ad tempus messionis tantummodo, | poterunt fratres de Algione suis gre-|gibus et armentis exponere comedenda. | Decreuimus etiam ex consensu partium | talem penam transgressoribus infligendam: | quod si forte, quod absit, monachus uel conuersus, | siue redditus aut familiaris utriusque domus | contra compositionem istam venire presumpserit, | si fuerit de Bono monte, postquam abbati in-|notuerit uel priori absente abbate, mittatur | ad portam Alionis non reuersurus nisi per pri-|orem ipsius domus. Idem per omnia statui-|mus de monacho, conuerso et reddito | de Algione. /71/ Mercennarii autem qui hanc | compositionem infregerint statim ab ipsis | domibus expellantur non reuersuri infra | annum. Vt autem hec perpetua firmitate | maneant subnixa presentem cartam sigillis | nostris duximus roborandam. Testes sunt abbas de | Alpibus, abbas de Altocresto, | prior de Po-|meriis, Petrus de Pomeriis, Chetbers | de Cartusia, Garinus de Repausatorio, con-|uersi, Radulfus cantor lausannensis, et Uldricus | frater dapiferi, Aymo de Gouell(is), cano-|nicus gebennensis, Anselmus de Uizo, et Aymo | de Brittignie, capellani, Ebolus dominus de | Monte et Guido frater eius. Actum anno Domini | millesimo ducentesimo vicesimo quarto |, in vigilia beate Marie Magdalene, iuxta villam | que dicitur Quinsins.
49
Notification d’un accord fait entre l’abbaye de Bonmont et le prieuré d’Oujon, en présence d’Arducius, évêque de Genève, pour terminer leur différend au sujet de divers pâturages.
(Douzième siècle.)
Notificamus omnibus hominibus quod fratres Boni | montis et fratres de Algione consilio reli-|giosorum uirorum discordiam quam inter se habuerant | per communem concordiam pacificauerunt: in pascuis etenim suis ut pacem ueram inter se | haberent terminos et metas posuerunt. Hii | uero sunt termini quos posuerunt. A fluuio | qui dicitur Albona usque ad uillam que dicitur Com-|muniacum pascua fratres Boni montis a fratribus | de Algione in pace retinuerunt. Ab Al-|bona fluuio pascua communia sunt tam | fratribus Boni montis quam fratribus de Algio-|ne. In pascuis /72/ communibus ultra fluuium | Uinogiam fratres de Algione, tempore quo oues | fetus habeat, ubicunque uoluerint oues | suas absque omni infestatione fratrum Boni | montis custodire possunt. Hoc idem | habent fratres de Algione ultra lacum et ul-|tra Communiacum. Ab aqua que dicitur Sisilla | per Genoliacum et Giuriacum usque Collonam uer-|sus iurim fratres Boni montis fratribus de | Algione pacem integram teneant: a Collo-|na uero usque ad pratum de Cor et usque | ad montem Oisel, et a monte Oisel usque ad Or-|bam fluuium fratres Boni montis fratribus de | Algione pacem teneant; fratres siquidem de Al-|gione in chalme rotunda et in chalme illen-|chia et in chalmibus de Bronai et chalme siccaz | et a chalme rotunda uersus Orbam et uersus | septemtrionem per totam iurim fratribus | Bonimontis pacem teneant, et donum quod | ex his chalmibus habebant illis donant et | et concedunt; fratres Boni montis a chalme Bal-|me uersus Algionem domum non facient; | simili modo fratres de Algione a chalme ualosa | et a chalme longua uersus Broni-|acum domum non facient. Actum est hoc | communi consilio capituli Boni montis et | fratrum de Algione. Confirmatum quoque et robo-|ratum est in presentia domini AR(ducii) 1 gebennensis episcopi, | et ab eodem episcopo prohibitum ne ab aliquo pax | ista uel concordia in posterum interrumpatur. | Vnde carta ista sigillo ipsius manet preno-|tata. Pro testibus uero affuerunt Amaldricus | gebennensis cancellarius, Aymo prepositus Pill., Wi-|llermus Alberici decanus, Willermus de Uiloneraco | decanus, Walterius capell(anus) canonicus, /73/ Damianus, | Vbertus, Stephanus procurator domus Aluerie, | frater Girardus de Al-|(ueria?), Stephanus abbas de Chisi-|riaco, Petrus prior de Chis(iriaco), Aschiricus prior de | Diuona, Galterius monachus Athanacen-|sis, et quam plures alii, Domino auxiliante | qui uiuit et regnat in secula Deus seculorum, Amen.
50.
Béatrix, veuve de Jacques, seigneur d’Aubonne, et son fils Jacques, établissent une peine pécuniaire contre les hommes ou femmes de leur seigneurie qui porteront dommage au fonds de Mimorey, cédé par eux et le défunt à la chartreuse d’Oujon. Ils terminent un différend entre quelques hommes de Coinsins et les religieux d’Oujon.
1238, juillet.
Notum sit omnibus presentem paginam ins-|picientibus quod ego Beatrix, uxor quondam | domini Jacobi de Albona, et Jacobus filius meus, | pro nobis et pro heredibus nostris in perpetuum imposu-|imus bannum trium solidorum sine miseratione soluen-|dorum super omnem hominem siue feminam | cuiuscunque etatis et conditionis de po-|testate nostra et dominio, qui clausum et | mansum de Miemorei, quod predictus uir | et dominus meus et nos dedimus Deo et fratribus | domus Algionis, cartusiensis ordinis, | in perpetuam helemosinam, presumpserit uiolare, | siue personas et habitatores loci eiusdem | percuciendo aut eis contumelias irrogan-|do, aut res ibidem contemptas seu fur-|tiue seu uiolenter auferendo, seu sepes | que locum claudunt dissipando et rumpendo, | seu per quamcunque /74/ partem preter portam, ad uoluntatem | habitatoris conuersi eis apertam, in predictum | clausum et mansum quacunque de causa intrando. | Quecunque igitur mulier predictum clausum | et mansum siue per portam siue aliunde intrauerit, | bannum predictum soluat. Quicunque mas-|culus nisi per portam eis uoluntarie | ab habitantibus apertam locum dictum | intrauerit, bannum persoluat. Quicunque | sepem ruperit, Quicunque palos uel de | sepe uel de uinea, Quicunque botrum | de uite siue uiridem siue maturum | rumpere et exportare presumpserit, | bannum persoluat. Quicunque habitantes locum | pignorare propter quamcunque causam presumpserit, | nisi prius ad me clamorem direxerit, et nisi | prior domus dicte stare iuri et emenda-|tionem facere recusauerit, bannum persoluat. | Precipimus etiam ministralibus nostris, ut secundum | qualitatem et quantitatem iniurie illate bannum | augmentent, et locum et habitatores eius | ita defendant et in pace custodiant, | ut nostra helemosina et nobis et ipsis | proficiat per Dei misericordiam ad salutem. Preterea | cum discordia esset inter quosdam homines | nostros de Quintins, uidelicet Quintinum, Blan-|cum, Hugonem et filios eorum ex una parte, | et fratres domus Algionis ex altera, | pro mutatione decursus aque, unde cam-|pi eorum deteriorati fuerant, quod uidelicet | mutatio, ut dicebant predicti homines, | acciderat propter repagula que prefati fra-|tres ad se defendendum contra impetus | aque fecerant, et questio hec coram nobis | uentilata fuisset, nos discordiam eorum paci-|ficauimus in hunc modum. Precepimus enim, | ut homines nostri de Quintins aquam prefatam | ad cursum /75/ suum antiquum reduceret, | et dampna que inde sustinuerant et su-|stinebant, pro Deo et pro animarum suarum | salute fratribus sepedictis ex toto re-|mitterent, et pacem quantum ad hoc pertinet | perpetuam cum eis facerent. Quam remissi-|onem et pacem supradicti homines nostri in nostra | presentia fecerunt, et se esse a modo amicos | et fideles defensores domus Algionis et | specialiter loci de Miemorei promiserunt. | Actum anno Domini M°CC°XXX°VIII°. mense | iulio, presentibus testibus rogatis et uocatis | uiris nobilibus Humberto de Germaniaco, | et Petro de Prometor, militibus, et Anselmo | et Stephano de Biera, domicellis, et Ansel|mo capellano de Viz, et pluribus aliis. | Et nos in rei geste testimonium et robur | sempiternum cartulam presentem sigillo nostro | muniuimus ad Dei gloriam, ad salutem nostram | et domus Algionis utilitatem perpetuam. Quam | corde et animo nos semper facere cupi-|entes, loco et tempore supra scripto confirmaui-|mus et perpetuauimus eis protensionem clausure | quam fecerant ultra predictam aquam super terram | communem uille nostre de Quincis, quam terram | eadem uilla sepe dicte domui olim concesse-|rat sicut nos pro certo rei didicimus ueritatem.
51.
Guigues, comte de Forez, exempte l’ordre des Chartreux de tout péage et de toute contribution dans l’étendue de son comté. Cette donation est confirmée par son fils Renaud, archevêque de Lyon.
Lyon, 1212.
Rainaudus, Dei gratia prime Lugdunensis | ecclesie minister humilis, omnibus | fidelibus et amicis suis ad /76/ quos littere iste | peruenerint salutem in Domino. Nouerit u-|niuersitas uestra quod Guigo comes Forensis, pater | noster, pro salute anime sue dedit et con-|cessit Ordini cartusiensi ut nec peda-|gium nec leidam donet in toto comita-|tu Forensi; quam donationem nos aucto-|ritate nostra confirmauimus. Et ad maiorem | firmitatem presentem cartam eidem Ordi-|ni concessimus in testimonium sigilli nostri | munimine roboratam. Datum Lugduni, | anno Domini M°CC°XII°.
52.
Thomas, comte de Maurienne ou de Savoie, exempte, pour une série de trente messes, les religieux d’Oujon du péage des choses qu’ils achèteront ou vendront sur son territoire.
(1188-1233.)
(Thomas) Maurianensis comes omnibus in perpe-|tuum. Notum sit omnibus tam futuris | quam presentibus quod ego T(homas) comes Sa-|baudie condonaui domui Alionis, car-|tusiensis ordinis, pedagium omnium re-|rum quas fratres predicte domus ement | uel uendent ad opus domus sue per to-|tam terram meam, pro remedio anime mee, | patrisque mei et omnium antecessorum meorum. | Prior uero omnisque conuentus Alionis, | pro amore Dei et nostro, beneficiis suis spi-|ritalibus et orationibus suis me et meos | collegerunt, et post mortem meam trice-|narium in domo sua michi concesserunt. | Et ut elemosina mea in perpetuum | firmius habeatur cartam istam sigilli mei | munimine roboraui. /77/
53.
Henri, sire de Joux, du consentement de sa femme et de ses fils, dispense pour l’avenir les religieux de la chartreuse d’Oujon du péage qu’ils payaient à la Cluse de Joux, et leur promet toute sécurité sur son territoire.
1212.
Noscant omnes ad quos presens scrip-|tum peruenerit quod ego Henricus, | dominus castelli de Jure, dedi in elemosinam | habitatoribus domus Alionis, cartusien-|sis ordinis, in perpetuum, pro Dei amore | et pro salute anime mee et anime u-|xoris mee Clementie et filiorum meorum | Amalrici et Hugonis et antecessorum meorum, | pedagium quod dabant ad Clusam de | Jure, tali modo quod siquis successorum me-|orum uoluerit uel temptauerit hanc elemo-|sinam reuocare et irritam facere, uel aliquam | uiolentiam seu iniuriam predicte domui in-|ferre, liceat habitatoribus domus Alionis per ecclesiasticam iusticiam eam | requirere et recuperare. Promisi etiam eis | securitatem et tutamentum per totam terram meam eundo | et redeundo. Hanc elemosinam concesserunt | et laudauerunt bona fide uxor mea Clementia | et filii mei Amalricus et Hugo. Huius rei testes | sunt Stephanus Rufus miles, et Gaymardus | frater eius. In huius rei confirmationem presen-|tem cartam sigilli mei munimine roboraui. | Actum est hoc anno ab incarnatione Domini | M°CC°. duodecimo. /78/
54.
Jean, comte de Bourgogne et sire de Salins, défend à ses officiers d’exiger des contributions des religieux d’Oujon qui passeraient par son château de Chalamont, par Pontarlier, ou qui traverseraient ses terres pour aller chercher du sel à Salins.
Château de Bracon, 1238, octobre.
(Cp. la charte No 113.)
Johannes comes Burgundie et dominus Salinis | vniuersis castellanis, prepositis et ministerialibus | suis salutem in Christo. Sciatis nos pro amore | Dei dedisse et concessisse fratribus domus Algi-|onis, cartusiensis ordinis, tutamentem et securi-|tatem eundo et redeundo per castrum nostrum Chala-|mun, per pontem Allie et vbique per terram nostram, | et ut libere et absolute possint semper emere | et exportare, siue cum propriis siue cum alienis a-|nimalibus, sal eis necessarium pro salagio domus | sue nullas inde dantes venditiones, pedagia, | uel alterius modi exactiones. Datum anno Domini | M°CC°XXX°VIII°. mense octobri, apud castrum | nostrum Brachon.
55.
Notification et confirmation par l’abbé de Goaille et le chapitre de St-Michel de Salins d’une donation faite à la chartreuse d’Oujon par Ulric Chambers ou Chambier, du consentement de sa femme et de son fils.
1224, avril 28.
.... Dei gratia abbas de Goyle (et) capitulum sancti Mi-|chaelis Salin(ensis), omnibus presentes litteras /79/ inspectu-|ris rei geste noticiam cum salute. Sciant | omnes quos scire oportunum fuerit quod Vlricus | Chambers, 1 laudante et consentiente uxore | sua Elyeta et filio suo Stephano, concessit in ele-|mosinam Deo et beate Marie et habitatoribus | domus de Alione, cartusiensis ordinis, pro reme-|dio animarum suarum et antecessorum suorum, sextam | partem unius quarterii id est v. celors in mu-|ria et loco de manso donni Bernardi Dani-|el quiete ac pacifice in perpetuum possidendos, et | ipsi tres firmiter promiserunt quod hanc elemosinam | ab omnibus defenderent et saluarent ac manu-|tenerent. Et ne aliqua super hoc in posterum oriretur | calumpnia, ad preces prefati V(lrici) et u-|xoris sue E(lyete), et Ste(phani) filii sui, cartam inde factam | sigillorum nostrorum munimine dignum duximus robo-|rari. Actum est hoc (anno) M°CC°XXIIII°. III° kal. maii, | Jordano priore de Alione cum fratre suo Ay-|mone hanc elemosinam in manu sua recipiente.
56.
Conon, seigneur de Genollier, du consentement de ses deux sœurs, cède en pleine propriété à la chartreuse d’Oujon tout ce que lui et ses ancêtres ont donné à ce monastère, et en reçoit un prêt de 10 L. pour lequel il lui assigne jusqu’au payement de la dette, une partie du produit annuel de sa vigne de Bursinel. Aimon, évêque de Genève, Aimon, sire de Faucigny, et d’autres seigneurs, ont apposé leurs sceaux à cet acte.
1241.
Sciant omnes ad quos presens scriptum peruenerit /80/ quod ego | Cœnetus dominus Genul(iaci), pro remedio anime mee et animarum pa-|rentum et antecessorum et successorum meorum, dedi et concessi do-|mui Algionis, carthusiensis ordinis, quicquid iuris et quic-|quid dominii in eadem domo modo quocunque habebam uel habe-|re videbar, nichil inde michi aut successoribus meis re-|tinens, neque in pascuis, neque in uiis, neque in domibus, neque in | pratis, neque in nemoribus, neque in arboribus, neque in aquis, neque | in terris cultis siue incultis, neque in animalibus, neque in personis | clericis aut laicis, neque in alia quacunque re domus eiusdem. Lau-|daui eciam et per hanc paginam confirmaui quecunque domui | eidem uel ego uel pater meus uel alii quicunque antecessores mei | ante contulimus, siue dando siue uendendo siue alio quo-|cunque modo, et quamcunque sibi aut permissionem, aut conuentio-|nem, aut compositionem, aut pacem fecimus, et quascunque litteras | siue cartas inde fieri, aut sigillari iussimus, aut roga-|uibus. Vniuersa hec et singula uolo et concedo ut domus predicta | teneat et inuiolabiliter possideat pleno iure ac pleno do-|minio, a modo et usque in sempiternum, et omnes querelas et omnes | calumpnias quas contra domus ipsius habitatores tempore aliquo feceram | eis guerpiui et solui, et omnes inuestituras quibus domus | Algionis usque ad diem presentem inuestita est libere ac quiete | possidendas concessi. Confiteor eciam me super sancta Dei euan-|gelia et in manu domini Ay(monis) gebennensis episcopi promisisse ac jurasse, | quod bona fide et per me et per heredem meum predicta omnia ob-|seruabo, nec contra unquam ueniam, quin pocius omni homini contra /81/ uenien-|ti me bona fide opponam, et personas et res et mercennarios do-|mus Algionis et intra et extra terminos eius saluabo pro uiribus, nec | uiolentiam nec rapinam nec exactionem aliquam habitatoribus ipsius | faciam, et per omnia et in omnibus eam offendere de cetero precauebo. | Hec autem omnia sicut supra expressa sunt laudauerunt due so-|rores mee Nichola et Hysabez, vnde et ego et ipse 1 roga-|uimus dominum Ay(monem) gebennensem episcopum ut si, quod absit, unquam contra-|uenire uellemus, tam ipse quam quilibet alius gebennensis episcopus per | censuram ecclesiasticam nos compellat obseruare promissa. | Ego eciam Cœnetus antedictus pro hac confirmatione et promisi-|sione mea complenda confiteor me accepisse a domo | iam dicta mutuum decem librarum, pro quibus fideliter illi redden-|dis assignaui domui eidem uiginti sextarios uini pu-|ri annuatim reddendos in uinea mea de Brusineus, donec | predicte decem libre integre sibi fuerint persolute. Si uero | uel propter tempestatem uel alium casum consimilem non potuerint red-|di predicti uiginti sextarii uno anno, reddentur in |anno sequenti. Si autem propter guerram uinea dicta destru-|eretur, et inde contingeret uinum dictum non posse haberi, debeo | predicte domui de aliis rebus meis eque ualens reddere | ad arbitrium communium amicorum. Actum anno Domini | M°CC° quadragesimo primo. Vnde ad maiorem | auctoritatem et perpetuam rei geste firmitatem presentem | paginam roborari fecimus sigillis dominorum nostrorum Ay(monis) ge-|bennensis episcopi, /82/ Ay(monis) domini Fucin(iaci), Yblonis domini de Monz, Henri-|ci filii eius, Guerrici domini Albone, domni Michaelis | abbatis Bonimontis, et meo.
57.
Pierre de Bursinel, chevalier, voulant finir en pénitent ses jours dans la chartreuse d’Oujon, lui fait, de l’aveu de Conon, seigneur de Genollier, son suzerain, et d’autres intéressés, plusieurs donations dont l’acte est corroboré par l’apposition du sceau d’Aimon, évêque de Genève.
1244.
Sciant omnes presentem paginam inspecturi quod ego | Petrus de Brusines miles, domum Augionis, cartusien-|sis ordinis, intrare et ibidem penitentiam meam peragere | cupiens, cum laude et assensu domini mei Cœneti domini Ge-|nulliacensis, et Perrete uxoris mee, et Anselmi domicelli, | heredis mei, et Nichole uxoris eius, et filiarum mearum | Guillerme et Raimunde, et etiam cum laude et assensu | Johannis filii Aymonis de Vinzeus, et Perrete uxoris Hu-|gonis de Bosson, dedi et concessi eidem domui, pro | remedio anime mee et animarum omnium parentum meorum, in perpe-|tuam helemosinam tres cupas frumenti ad men-|suram de Nions et vnum sextarium uini ad eandem | mensuram, que soluet semper Anselmus heres meus, | uel quicunque post ipsum heres fuerit in domo mea, | de rebus arbergamenti mei, quousque alibi ea | assignauerit annis singulis percipienda. Dedi eciam | et concessi predicte domui vnam cupam castane-|arum super allodium meum in castanerata de Deluz annis | singulis /83/ percipiendam, et tres solidos, quorum me-|dietatem soluet singulis annis quicunque tenebit | pratum Domenge 1 sore Bossona, alteram medietatem | soluet singulis (annis) Boso de Deluz super casale suum. | Dedi etiam et concessi predicte domui de allodio meo | apud Brusines pratum unum quod dicitur Enleia 2, et totam | terram quam habebam in loco qui dicitur li Rotiz, que terra | tota de allodio meo est, et est sita inter fossatum de Mar-|motea et fossatum de Lunagio, et protenditur terra ista | inferius usque ad ueterem charreriam, superius autem | protenditur ad terram Vldrici Balbi de Genulliaco. | Dedi etiam et concessi predicte domui ubique in nemo-|ribus meis usagia necessaria ad calefaciendum habitan-|tes in loco et ad edificandum uineas et domos, ut in | omnibus hiis utantur nemoribus meis sicut ceteri ho-|mines mei de Brusines, libere tamen et sine omni | censu, nullam inde soluentes exactionem. Si autem | domus Augionis extra terram iam dictam uellet | acquirere terram aliam et in ea uel domum uel uineam | edificare, eadem et eodem modo ut dixi in nemori-|bus meis usagia eis concessi. Si uero contingeret | quod ego domum Augionis intrare, uel post intro-|itum meum Ordinem tolerare, uel propter querelas | meas non emendatas, seu propter aliam culpam | meam tolerari ab Ordine non possem, volo | et concedo ut nichilominus supra nominatas he-|lemosinas uniuersas et singulas eadem domus | in perpetuum cum omni integritate et dominio libere et | quite habeat et possideat, et quicquid /84/ de eis facere uo-|luerit omni tempore faciat, siue uendendo siue do-|nando siue obligando, uel quomodolibet aliter com-|mutando, nullum que in helemosinis istis aut | ius aut censum, nec aliquam pelucheriam, nec | aliquam exactionem michi uel alicui posterorum | meorum retineo. Volo eciam et concedo ut uene-|rabilis pater et dominus noster Aymo gebennensis episcopus | huic mee donationis pagine sigillum sue auctori-|tatis in robur et testimonium sempiternum apponat, | eamque tam ipse quam alius quicunque fuerit in ecclesia | Gebennensi successor eius episcopi, domui Augionis semper | manuteneat et defendat. Actum anno Domini M°CC°XLIIII°.
58.
Conon, seigneur de Genollier, déclare que noble Pierre de Bursinel, son homme lige, a donné sa personne et des biens au monastère d’Oujon. Cette donation libre, consentie par les parents et d’autres intéressés, a été confirmée par l’apposition des sceaux du dit Conon, de Henri de Mont, son suzerain, et d’Ebal, seigneur de Mont.
1243, janvier.
Ego Cœnetus dominus Genuliaci notum esse uolo uniuersis | presentes litteras inspecturis, quod Petrus de Bru-|sinais miles et homo meus dedit et concessit Deo | et fratribus domus Augionis, cartusiensis ordinis, primum | quidem se ipsum ad conuiuendum et ad commoriendum et | ad agendum inter eos penitenciam secundum eiusdem or-|dinis instituta. Postmodum autem dedit et concessit | eisdem fratribus in perpetuam helemosinam a(pud) Brusinais | pratum unum quod dicitur Enleia. Item dedit eisdem | de allodio suo totam terram quam habet /85/ in loco | qui dicitur li Rotiz; que uidelicet terra sita est inter | fossatum de Marmotea et fossatum de Lunagio, | quod uidelicet fossatum ultimo dictum totum est de | donatione. Et protenditur terra ista inferius usque | ad ueterem chareriam. Superius autem protenditur | usque ad terram Vldrici Balbi de Genuliaco. Si | uero contingeret, quod absit, quod predictus Petrus | uel propter fragilitatem suam tolerare Ordinem, uel | propter querelas suas non emendatas, seu propter aliam | culpam suam tolerari ab Ordine non posset, et ideo | de domo predicta exire eum necesse foret, uoluit | et concessit ut nichilominus supra nominatas | helemosinas eadem domus in perpetuum cum omni | integritate et dominio quite et libere habeat et possi-|deat. Et quicquid de eis facere uoluerit omni tem-|pore faciat, siue uendendo siue donando siue | obligando, uel quomodolibet aliter commutando, | pro remedio anime sue et parentum suorum, nullum | in helemosinis istis aut ius aut censum, nullam | pelucheriam, nullam exactionem uel sibi uel | suis posteris retinendo. Sub eiusdem libertatis | forma ego et ipse concessimus supradicte domui ubique | in nemoribus nostris usagia necessaria ad calefaciendum | habitantes in loco, et pro domibus et ui-|neis edificandis, ut in omnibus hiis utantur nemo-|ribus nostris sicut ceteri homines nostri de Brusi-|nais, libere tamen et sine omni censu, nullam | inde soluentes conuentionem uel exactionem. Si | autem domus Augionis extra terram iam dictam | uellet acquirere terram aliam et in ea uel domum | uel uineam edificare, eadem et eodem modo | ut diximus in nemoribus nostris usagia eis concessi-|mus. Has itaque predicti Petri helemosinas tali | modo /86/ ut dictum est domui Augionis factas, | ad preces ipsius ego Cœnetus antedictus, et dominus | Henricus de Monz, et Perreta uxor eiusdem | Petri, et Anselmus domicellus qui heres eorum re-|mansit, et Nichola uxor eiusdem Anselmi, et Hugo | de Bossun miles, et Perreta uxor eius, et due | filie supra nominati Petri, Willerma et Raimonda, | laudauimus et confirmauimus, et de eisdem Jordanum | priorem Augionis inuestiuimus, promittentes bona | fide quod eas manutenebimus et defendemus per nos | et per heredes nostros prout melius intelligi potest ad | honorem Dei et utilitatem domus dicte. Actum anno | Domini M°CC°XLIII°, mense ianuario, et roboratum si-|gillo meo et sigillo domini mei Henrici de | Monz. Ego eciam Hyblo dominus de Monz, ad preces | utriusque partis sigillum meum huic carte | apposui ad huius rei ita geste testimonium sempi-|ternum.
59.
Donation de noble Pierre de Bursinel pour un repas annuel des religieux d’Oujon, consentie par ses parents et confirmée par Conon de Genollier, son supérieur féodal, ainsi que par Ebal et Henri de Mont.
1243, janvier.
Sciant omnes presentem paginam inspecturi quod | ego Petrus de Brusinais miles, domum Augio-|nis, cartusiensis ordinis, intrare cupiens, cum laude | et assensu Perrete uxoris mee et Anselmi domi-|celli, heredis mei, et Nichole uxoris ipsius, et filiarum | mearum Willerme et Raimunde, et Hugonis de Bossun | militis, et Perrete uxoris eius, dedi et concessi eidem | domui, pro remedio /87/ anime mee et parentum meorum, in perpetuam helemosinam, ad faciendum conuiuium annuatim | in die natalis Domini, fratribus ibidem Deo seruien-|tibus, tres cupas frumenti ad mensuram de Nions | et unum sextarium uini ad eandem mensuram, que | soluet semper Anselmus domicellus, qui heres in do-|mo mea remansit, et quicunque post ipsum fuerit he-|res eius, super arbergamentum suum, quousque alibi | ea assignauerit seu assettauerit. Item dedi eis | ad faciendum predictum conuiuium unam cupam castanearum super allodium meum in castanerata de Delut. | Item dedi eisdem ad idem conuiuium tres solidos, | quorum medietatem soluet quicumque tenebit pratum Do-|menge sore Bossona, aliam vero medie-|tatem soluet Boso de Delut super casale suum. Vt | autem hec mee deuotionis helemosina in-|concussa remaneat semper et firma, feci eam laudari et confirmari a domino meo Cœneto de Genuli-|(aco), qui ad preces meas sigillum suum huic carte apposuit | in robur et testimonium sempiternum. Similiter | dominus Hyblo de Monz et dominus Henricus filius eius | ad preces meas presentem paginam sigillorum suorum | munimine roborauerunt. Actum anno Domini | M°CC°XLIII°, mense ianuario. /88/
60.
Echange d’une terre entre la chartreuse d’Oujon et noble Pierre de Bursinel: donations faites par ce dernier à la dite chartreuse et confirmées par Conon, seigneur de Genollier, son supérieur féodal.
Bursinel, 1243.
Ego Cœnetus dominus Genulliaci notum facio uniuersis | presentem paginam inspecturis quod Petrus | de Brusinais miles et homo meus, volens relinque-|re seculum et domum Augionis ordinis cartusiensis | intrare, ante susceptionem habitus Ordinis adhuc | manens in domo sua, res quasdam in perpetuam he-|lemosinam cum assensu et laude mea, et Perrete u-|xoris sue, et Anselmi domicelli heredis sui, et aliorum | multorum, quorum nomina in cartis inde confectis | leguntur, domui concessit eidem videlicet totam | terram allodii sui quam habebat inter fossatum de la | Marmotea et fossatum de Lunagio, cuius terre superior | pars conjungitur terre Vldrici Balbi de Genulliaco, | et pars inferior conjungitur veteri charrerie uersus | lacum. Cum autem ecclesia de Brusinais inter duo dicta | fossata haberet quandam terre porciunculam, dictus | Petrus capellano eiusdem ecclesie concambium in campo | suo qui dicitur a Fortunauz 1, et illa terra quondam | ecclesie remansit quita et libera domui Augionis. | Sicque factum est ut quicquid infra dictos terminos | continetur domus Augionis sit liberum et quitum, pre-|sertim cum /89/ Willermus domicellus totam portionem suam, | quam infra eosdem terminos habebat, domui dona-|uerit supradicte. Dedit eciam prenominatus Petrus do-|mui eidem pratum unum quod dicitur Enleia. Dedit eciam | idem Petrus eidem domui tres solidos, quorum me-|dietatem soluet Boso de Diluth super casale suum, | et alteram medietatem soluet quicunque tenuerit pratum | Domengo sore Bosona. Adhuc dedit dictus Petrus | predicte domui tres cupas frumenti ad mensuram | de Nions, et vnum sextarium vini ad eandem men-|suram, que soluet semper Anselmus domicellus qui | heres in domo eius remansit, et quicunque post ipsum | fuerit heres ipsius. Adhuc dedit predictus Petrus | domui predicte vnam cupam castanearum super | allodium suum in castanerata de Diluth. Adhuc | eciam dedit ei ubique in nemoribus suis usagia | necessaria ad calefaciendum habitantes in loco | et pro domibus et uineis edificandis. Has autem dictas | helemosinas vniuersas et singulas tali modo | supradictus Petrus dedit et concessit domui supradicte | ut eciam si Ordinis habitum non susciperet, uel si | susceptum deponeret, uel si post susceptionem propter | culpam suam seu querelas non emendatas Ordo | eum repelleret, uel ipse propter infirmitatem suam Ordi-|nem sustinere non posset, et, ut breuiter exprimatur, | quicquid ipse a modo faceret, uel quicquid sibi ac-|cideret, domus Augionis nichilominus eas in omni | libertate et pace haberet et perpetuo possideret. Testes | rogati et uocati Willermus capellanus de Brusinais, | et Stephanus de Gillie diaconus, et Hugo /90/ darnai (d’Arnai 1) miles | et Petrus conuersus Augionis, et alii quam plures. | Actum anno Domini M°CC°XLIII° 2, in domo eiusdem | Petri, in manu et presentia Jordani prioris Au-|gionis, qui inuestituram omnium helemosinarum | supradictarum ab eodem Petro et ab Anselmo | eiusdem Petri herede suscepit. Vnde ego Co-|enetus antedictus, ad mandatum et preces predictorum | Petri, Perrete et Anselmi, presentem paginam | domui Augionis sigilli mei munimine roboraui.
61.
Guillelme, chapelain de Bursinel, du consentement d’Aimon, évêque de Genève, cède à la chartreuse d’Oujon sa part d’une dîme dont un tiers appartient à l’église de Bursinel et les deux autres tiers au couvent de Romainmotier, à condition que la dite chartreuse payera une rente annuelle de deux sols de Genève au chapelain de Bursinel.
1251.
(Cp. la charte No 63.)
Nos Guillelmus, ecclesie de Brusinais capellanus, | notum esse volumus vniuersis presentes litteras | inspecturis quod cum domus Augionis, cartusiensis | ordinis, possideret quandam terram apud Brusineus, | in loco qui dicitur li Rotiz, cuius inquam terre a parte | orientali terminus est fossatum de Marmotea, et a | parte occidentali terminus est fossatum de Lunagio; | cuius eciam pars superior coniungitur terre que olim | fuit /91/ Vldrici Balbi de Genulliaco, set nunc est | domus Augionis: coniungitur eciam rupi que est in | terra que olim fuit hominum de Autracort et Cœ-|neti domini Genulliaci, set nunc est domus Augionis, | et pars inferior conjungitur veteri charrerie que | est uersus lacum, et due partes decime huius terre | essent domus Romani monasterii, cluniacensis or-|dinis, et tercia pars esset ecclesie nostre de Brusi-|neus, Nos utilitati eiusdem ecclesie providentes, nam | dicte terre magna pars erat nemorosa, et fere | tota inarabilis et inculta, et quasi desertum, de con-|sensu et uoluntate venerabilis patris Ay(monis) geben-|nensis episcopi, quicquid in decima dicte terre habebamus, totum | dedimus et concessimus in perpetuum prefate domui | Augionis pro duobus solidis geben., soluendis | annuatim in festo sancti Michaelis supradicte ecclesie | de Brusineus capellano, pro quo censu nos | et quicunque tenuerit capellaniam de Bru-|ssineus tenemur supradicte domui Augionis | dictam decimam, omni exceptione remota | et omni cessante adiutorio tam canonico quam civili | et religioso, pro parte nostra ab omnibus in perpetuum | garantire. In cuius rei robur et testimonium | sempiternum nos presentes litteras sepe dicte | domui Augionis tradidimus, sigilli jam dicti | uenerabilis patris Ay(monis) gebennensis episcopi munimine | roboratas et confirmatas. Actum anno Domini | M°CC°LI°. /92/
62.
Willelme, donzel de Bursinel, du consentement de ses deux fils, donne à la chartreuse d’Oujon sa personne et un bien qu’il possède en propre. Si le chapitre général refuse la personne de Willelme, celui-ci sera nourri par les religieux comme un de leurs frères-donnés et vêtu comme un de leurs mercenaires. N’ayant pas de sceau, Willelme fait sceller cet acte de donation par Ebal et Henri de Mont, et par Conon, seigneur de Genollier.
1243, janvier 13.
Sciant omnes presentem paginam inspecturi quod | ego Willelmus domicellus de Brusinais, laudan-|tibus et assencientibus et se in perpetuum ab omni con-|traveniente protecturos promittentibus duobus | filiis meis, Perreto et Gauchis, pro remedio anime | mee et animarum eorum et omnium parentum nostrorum, | dedi et concessi Deo et fratribus domus Augionis, car-|tusiensis ordinis, primum quidem me ipsum ad conui-|uendum ibi et ad commoriendum, et in eorum seruicio | semper et fideliter permansurum. Ipsi autem promiserunt | michi quod reciperent me in redditum suum si gene-|rale capitulum eis permitteret, sin autem debent | michi dare uictum sicut uni de redditis suis, | et uestitum sicut uni de mercennariis. Deinde ue-|ro dedi eis de allodio meo totam terram et | omnino quicquid habebam inter fossatum de | la Marmotea | et fossatum de Lunagio, nullum ius | aut censum, nullam pelucheriam, nullam | exactionem, nullam conuentionem in locis et rebus | predictis michi aut posteris modo quocunque | retinens, set in omni libertate et pace, dominio et /93/ in-|tegritate, predictis fratribus possidenda relin-|quens a modo et usque in sempiternum. Verum quia | sigillum proprium non habebam rogaui et impetraui | ut dominus Hyblo de Monz et dominus Henricus, fi-|lius eius, et Coenetus dominus Genulliaci presentem | paginam sigillorum suorum munimine roborarent. | Huic redditioni et donationi mee, in manu | donni Jordani prioris dicte domus facte, inter-|fuerunt Amaudricus capellanus de Genulliaco | et Raimundus capellanus de Brusins, et Anselmus | domicellus de Brusinais, et Stephanus de Gillie | clericus, et de domo Augionis frater Aymo et | frater Petrus conuersi, et plures alii. Actum | anno Domini M°CC°XLIII°, mense ianuario, in festo sancti Hylarii.
63.
Le prieur Renaud et le couvent de Romainmotier déclarent que, de l’aveu de Willelme, prieur de leur maison de Bursins, ils ont cédé à la chartreuse d’Oujon leur part d’une dîme dont un tiers appartient à l’église de Bursinel et les deux autres tiers au couvent de Romainmotier, à condition de payer une rente annuelle de 4 sols de Genève au prieur de Bursins. L’évêque de Genève et les prieurs de Romainmotier et de Bursins ont apposé leurs sceaux à cet acte.
1248.
(Cp. la charte No 61.)
Nos R(einaldus) prior Romani monasterii, clugni-|acensis ordinis, totusque eiusdem loci conuentus | notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis, | quod cum domus Augionis, cartusiensis ordinis, possideret | quandam terram apud Brussinez, in loco qui di-|citur li Rotiz, cuius inquam terre a parte | orientali terminus /94/ est fossatum de Marmotea et | a parte occidentali terminus est fossatum de Lunagio, | cuius eciam pars superior conjungitur terre Vldrici | Balbi de Genulliaco et rupi que est in terra hominum | de Autacort, et pars inferior coniungitur veteri char-|rerie que est uersus lacum, et tercia pars decime | huius terre esset ecclesie de Brusinez, et alie due partes | essent nostre, Nos utilitati domus nostre prouidentes, | nam dicte terre magna pars erat nemorosa et fere | tota inarabilis et inculta et quasi desertum, de consensu | et uoluntate et consilio Willelmi prioris domus nostre de | Brusins, quicquid in decima dicte terre habebamus totum | dedimus et concessimus in perpetuum prefate domui Augi-|onis pro quatuor solidis geben., soluendis annuatim | in festo sancti Michaelis priori supradicte domus nostre de | Brusins, pro quo censu nos et quicunque tenuerit prio-|ratum predicte domus nostre de Brusins tenemur supra-|dicte domui Augionis dictam decimam, omni ex-|ceptione remota et omni cessante adiutorio tam | canonico quam ciuili et religioso, pro parte nostra ab | omnibus in perpetuum guarantire. In cuius rei testi-|monium et firmitatem perpetuam nos predictus Wi-|llelmus prior de Brusins, presentes litteras sepe dicte do-|mui Augionis tradidimus, sigilli uenerabilis patris | Ay(monis) gebennensis episcopi et sigillorum nostrorum munimine ro-|boratas. Actum anno Domini M°CC°XLVIII°. /95/
64.
Willelme, seigneur de Prangins, déclare renoncer à tous les droits qu’il croyait avoir sur un fonds de terre concédé à la chartreuse d’Oujon par Pierre de Bursinel, chevalier, et Willelme de Bursinel, donzel.
Oujon, 1248.
Ego Willelmus dominus de Prengins notum facio uniuer-|sis presentes litteras inspecturis, quod cum Petrus | de Brusinais miles, et Willelmus de eadem uilla | domicellus dedissent in helemosinam domui | Augionis, cartusiensis ordinis, quandam terram suam | sub nomine allodii sui apud Brusinais, in loco qui | dicitur li Rotiz, videlicet totam terram illam quam | habebant inter fossatum de Marmotea et fossatum de Lunagio, et inter terram Vldrici Balbi | de Genulliaco et ueterem charreriam uersus | lacum, et rei noticia ad me peruenisset, uisum est mihi, | et etiam ab aliquibus dictum, prefatam terram | non de allodio predictorum P(etri) et W(illelmi) set de feodo meo | esse. Vnde ego ad predictum locum mittens nuncios | meos, Augionenses dictam terram excolere prohibui, | inde fugatis eorum operariis et expulsis. Tandem ue-|ro huius rei diligenter inquisita et cognita ve-|ritate, super huiusce modi facto meo penitentia ductus | ad domum Augionis ascendi, et de irrogata sibi | iniuria a priore et a fratribus eiusdem domus | petita humiliter et impetrata indulgencia, eisdem | predictam terram sub eadem libertate qua eis | data fuerat guerpiui et solui libere et quite | in perpetuum possidendam. Et si quid forsitan in | ea habebam uel /96/ habere uidebar, totum eidem do-|mui dedi et concessi libere et quite in perpetuum, nullum | ius, nullum dominium, nullam exactionem seu pelu-|cheriam in ea michi uel heredi meo retinens in fu-|turum. Et ne emunitas huius helemosine ualeat in | posterum ab aliquo uiolari, ego presentibus litteris | sigillum meum apposui in robur et testimonium sem-|piternum. Actum anno Domini M°CC°XLVIII°, in claustro | Augionis, presente conuentu eiusdem domus.
63.
Conon, seigneur de Genollier, du consentement de sa femme, de sa sœur, de son beau-frère et d’Henri de Mont, et en présence de plusieurs témoins notables, cède en toute propriété à la chartreuse d’Oujon, en retour de 6 L. lausannoises, une terre sise à Bursinel.
1249 *
Sciant omnes presentem paginam inspecturis quod | ego Cœnetus dominus Genulliaci, pro remedio anime | mee et animarum parentum, predecessorum et successorum meorum, | dedi et concessi in perpetuam helemosinam Deo | et beate Marie et domui Augionis, cartusiensis ordinis, | terram que coniungitur ex una parte ecclesie de | Brussineus, et ex altera parte coniungitur terre que | olim fuit Vldrici 1 Balbi hominis mei de Genulliaco. | Et protenditur terra ista data a terra eorumdem Augi-|onensium, quam ipsi habent a(pud) 2 Brussineus /97/ ex dono viri | nobilis, bone memorie, videlicet Petri de Brus-|sineus militis et hominis mei, usque ad uiam carre-|riam 1 communem qua itur et uenitur de Brussi-|neus uersus la Marmotea, vt habeant predicti | Augionenses liberos et pacificos ingressus et | egressus in possessionem suam et de possessione | sua supradicta, ad eundum et redeundum illic, et immitendum 2 | ibi et emittendum inde res suas et quicquid uolue-|rint, et quocunque modo uoluerint, absque contradic-|tione omni et perturbatione, et predicta terra data | illis a me possint uti in omnibus ad uoluntatem suam, | nullam mihi aut meis posteris retinens | in ea pelucheriam, nullum dominium, nullum ius, nul-|lum seruicium, nullamue penitus exactionem seu | conuentionem, sed cum pleno dominio et omni integri-|tate tradens eam et concedens predicte domui pos-|sidendam a modo et usque in sempiternum. Hec | autem omnia que supra scripta sunt feci cum laude et assen-|su Perrete uxoris mee, et Nicholete 3 sororis | mee, et Anselmi domicelli, mariti eiusdem N(icholete) 4, et etiam | cum laude et assensu domini mei, videlicet Henrici | domini de Mont 5 qui eandem 6 terram promisit in omnibus | supradictis guarantire et defendere et manute-|nere domui supradicte tam per se quam per heredes suos | in perpetuum. Volumus etiam et concedimus, et ego Coe-|netus supradictus et ipse dominus meus Henricus predictus, | ut supradictam uiam carreriam 7 comunem 8 /98/ pos-|sint ire et redire prout uoluerint et fratres et mer-|cennarii et animalia et carri domus Augionis libere et absque | aliqua contradictione. Ego etiam predictus C(œnetus) 1 tactis sacro-|sanctis evangeliis iuraui quod contra hanc meam donationem, | predicto modo a me factam, nec ueniam nec faciam, | set per me et per heredem meum fideliter conseruabo eam | prout melius intelligi potest ad honorem Dei et u-|tilitatem domus Augionis. Vnde ad cerciorem et pleni-|orem rerum gestarum memoriam semper habendam presen-|tem cartulam sigilli mei munimine roboraui, | et etiam roborari feci sigillo domini mei Henrici domini de | Mont, et sigillo Boni montis cis-|terciensis ordinis, et sigillo consanguinei mei domini Ro-|dulfi de Mont, tunc decani de Aduentica. Actum | anno Domini M°CC°XLIX°, in manu Jordani prioris Au-|gionis, in presencia etiam domini Johannis abbatis Boni mon-|tis, et domini Anselmi prioris Boni montis, et predictorum | domini Henrici et fratris eius domini Rodulfi, et eciam domini | Hugonis de Arnay militis, et Anselmi de Brussi-|neus et Gaucherii de Brussineus domicellorum, | et fratris Johannis et fratris Petri Augionis conuersorum, qui | omnes interfuerunt testes rogati et uocati. Quin ego | Coenetus supradictus de hac terra, sicut supradictum est | a me data, inuestiui Jordanum Augionis priorem, | qui dedit et soluit michi propter hoc de bonis do-|mus Augionis sex libras Lausanensium. /99/
66.
1249.
Cette charte est entièrement conforme à la précédente jusqu’aux mots honorem Dei et utilitatem domus Augionis, à la page 98, après lesquels on lit ce qui suit:
De cuius bonis ego pro hac helemosina mea recepi a Jordano priore domus | eiusdem sex libras lausanensis monete. Unde | ad cerciorem et pleniorem rerum sic gestarum memo-|riam semper habendam presentem cartulam sigilli uene-|rabilis patris nostri Ay(monis) episcopi gebennensis feci munimine ro-|borari. Actum anno Domini M°CC°XLIX°.
67.
Conon, seigneur de Genollier, du consentement de sa famille, donne en toute propriété à la chartreuse d’Oujon la moitié d’une terre sise dans la paroisse de Bursinel, terre qu’il possède en commun avec les frères de Hautecourt.
au Muids, 1250, avril.
Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod ego Cœ-|netus dominus Genulliaci, pro saluatione anime mee et | animarum Perrete uxoris mee, et liberorum meorum Johannis, | Ysabez et Alaiz, et Nichole sororis mee, et eciam An-|selmi domicelli mariti eius, (dedi et concessi) in puram et perpetuam hele-|mosinam portionem que me contingit, uidelicet me-|dietatem terre quam habeo communem cum fratribus de | Autracort, Jacobo et /100/ Henrico, Deo et beate Marie et | habitatoribus domus Augionis, cartusiensis ordinis, presen-|tibus et futuris. Hec autem terra sita est in parrochia | de Brussineus, et ex duabus partibus coniungitur terre que | est ecclesie de Brussineus, ex una autem parte coniungitur | terre domus eiusdem, uidelicet Augionis, et ex al-|tera parte coniungitur fossato de la Marmotea. Hanc | autem helemosinam dedi prefate domui in presencia | Jordani prioris domus Augionis, et ipsum inde inuesti-|ui, uidentibus Petro procuratore, et Stephano et | Johanne et Guillermo, fratribus conuersis domus eiusdem, in | grangia sua que dicitur au Muis, et hanc donationem | me fecisse recognoui super eandem terram, uidentibus | et audientibus uocatis et rogatis testibus hominibus meis | de Brussineus, Stephano Comite, et Borcardo, et | Gauchiso domicello, et fratre Johanne Augionis conuerso. | Et uolo et concedo ut domus predicta eam teneat | et possideat cum omni dominio et integritate a modo et | usque in sempiternum, nichil iuris aut census, nichil ex-|actionis aut pelucherie cuiuscunque retinens michi | uel meis posteris in terra predicta. Ad cuius rei sic ut | dictum est geste certitudinem maiorem presentem pa-|ginam sigillo proprio roboraui, et sigillo eciam do-|mus Boni montis, cisterciensis ordinis, roborari feci. | Actum anno Domini M°CC°L°. mense aprili. /101/
68.
Conon, seigneur de Genollier, pressé par ses créanciers, vend à la chartreuse d’Oujon une pièce de terrain qu’il possède en propre à Bursinel.
Oujon, 1250, mai 29 *.
Ego Cœnetus dominus Genulliaci notum fieri uolo | uniuersis presentem paginam inspecturis, quod | cum apud Lausannam summam quandam pecunie deberem, | pro qua quamdiu eam non solui ab eis qui eam michi | mutuauerant multa et magna grauamina perpes-|sus sum, multoque maiora si cito non solueretur et michi | et meis posteris uentura timebam, tandem aliquando | super hoc priorem et fratres Augionis consulens, cum | consilio simul auxilium et pecii (petii) et inueni. Nam ad | predicte pecunie solutionem faciendam quadragin-|ta solidos michi donauerunt, et sexaginta solidos | gebennensium usque ad festum sancti Michaelis proximo uen-|turum reddendos, datis eis a me certis fideiusso-|ribus, accomodauerunt. Ad que duo beneficia michi | prestita ne ego penitus ingratus uiderer, simul | et pro remedio anime mee et animarum parentum et successorum | meorum, dedi eis et concessi quandam terram allodii | mei quam habebam apud Brussineus [que unius pause et dimidie a me et a meis estimata est 1 ] cum laude et | assensu Perrete uxoris mee et liberorum /102/ meorum Johannis, | Ysabez et Alaiz, et eciam Nichole sororis mee, | et Anselmi mariti eius, quite et pacifice cum omni | integritate et dominio in perpetuum possidendam, nullum | michi aut meis posteris in predicta terra ius siue | dominium, nullum censum, nullam penitus exactionem, | nullamque pelucheriam retinendo. [Si quid eciam ultra pausam unam et dimidiam terra hec | protenderetur, totum eodem modo sicut est predictum dedi | eis et concessi a modo et usque in sempiternum.] Jurauimus | eciam super sancta Dei euangelia tam ego Coenetus | quam Perreta uxor mea, et pro nobis et pro nostris pos-|teris, quod predictam terram ab omni penitus contraue-|niente garentiemus et defendemus domui Augionis | prout melius intelligi potest ad eiusdem domus uti-|litatem et animarum nostrarum quam pro hac speramus hele-|mosina redemptionem. Coniungitur autem hec terra predicta | ab una parte fossato de Lunagio, et protenditur per medium | duorum cresoneriorum usque ad veterem charreriam | que tendit ad Brussineus; ab altera parte coniungitur | terre que olim fuit Huldrici 1 Balbi hominis mei et | nunc est domus Augionis: ex altera parte 2 coniungitur terre | quam ego ante dederam domui eidem: ex altera | parte coniungitur terre quam ipsi habent a domino Petro de | Brussineus bone memorie, milite quondam et homine | meo. Actum anno Domini M°CC°L°. mense maio, ulti-|ma dominica mensis, in hospicio superioris domus Au-|gionis, in manu et presencia Jordani, prioris domus | eiusdem, et /103/ Petri procuratoris, et Petri de Bossie | et Petri de Sabaudia et Guigonis monachorum, et | Johannis conuersi [domus supradicte], et Anselmi domicelli | de Brussineus, et Borcardi 1 hominis mei de Brussineus. | Ipse eciam Anselmus predictus et Stephanus Comes, homo | meus, si quid habebant iuris uel rationis in terra pre-|dicta, cum laude et assensu uxorum et liberorum suorum | totum omnino, sicut predictum est, Deo et fratribus domus Augi-|onis reliquerunt, et pro salute animarum suarum donauerunt | et concesserunt. Ut autem hec mea donatio rata et im-|mobilis sit in perpetuum, ego Cœnetus antedictus | presentem paginam sigilli uenerabilis patris nostri Ay(monis) | episcopi gebennensis feci munimine roborari, et meum | pariter sigillum apposui in robur et testimonium | sempiternum.
69.
Oujon, 1250, mai 29.
Cet acte, si on en excepte les deux passages et les deux mots que nous avons insérés en parenthèse (p. 101, 102 et 103), est entièrement conforme à la charte qui précède jusqu’au mot concesserunt, après lequel on lit ce passage final:
Ego Cœnetus antedictus | in robur et testimonium rei huius sic geste presentem | paginam sigillo proprio roboraui. /104/
70.
Notification et confirmation par Aimon, évêque de Genève, de quelques donations pieuses que Conon, seigneur de Genollier, a faites, du consentement de sa famille, à la chartreuse d’Oujon.
1250.
Aymo 1 Dei gratia gebenn(ensis) episcopus vniuersis presentem (paginam) ins-|pecturis salutem in Domino sempiternam. Notum uobis | facimus quod Cœnetus dominus Genulliaci, in nostra presencia | constitutus, confessus est se donasse et concessisse in pu-|ram et perpetuam helemosinam domui Augionis, car-|tusiensis ordinis, cum laude et assensu Perrete uxoris | sue et liberorum suorum Johannis et Ysabez et Alaiz, nec non | et Nichole sororis sue, omni temporali emolumento | excluso, et solo respectu et amore diuiuo, decem | bichetos castanearum, quas sibi debebat in censu | annuo Stephanus cognomine appellatus Comes, de | Brussineus, et duos bichetos nucum, quas Johannes Siccars | homo suus sibi debebat apud Genulliacum, et me-|dietatem illius terre quam communem habebat apud Brus-|sineus cum fratribus de Autracort, Hugone uidelicet | sacerdote et Henrico laico, que uidelicet terra data | vnius pause et dimidie estimatur, et ex duabus partibus | coniungitur terre que est ecclesie de Brussineus, ex una | autem parte coniungitur terre domus eiusdem, uidelicet | Augionis, et ex altera parte coniungitur fossato de la /105/ Mar-|motea. Hanc autem confessionem fecit coram nobis, | anno Domini M°CC°L°, et rogauit ut ad honorem Dei | et utilitatem domus predicte hanc presentem donationis | sue paginam faceremus sigilli nostri munimine | roborari.
71.
Henri, seigneur de Mont, confirme à la chartreuse d’Oujon la propriété complète de toutes les pièces de terrain sises dans la paroisse de Bursinel, que Conon, seigneur de Genollier, son vassal, a données ou vendues à ce monastère, soit que Conon les possédât en propre, soit qu’il les tînt en fief du dit Henri, son suzerain.
Oujon, 1250, octobre.
Vniuersis in Christo fidelibus dominus Henricus de | Monz salutem in omnium saluatore. Tenore uobis | presentium intimamus quod nos pro nobis et liberis | nostris laudauimus et confirmauimus in perpetuum do-|mui Augionis, cartusiensis ordinis, vniuersa et sin-|gula que Cœnetus dominus Genulliaci, dedit et concessit | eidem domui apud Brussineus, siue per uendi-|tionem siue per helemosinam, uel alio quocunque modo, | et uolumus et concedimus ut domus dicta libere ac qui-|ete ea teneat atque possideat a modo et usque in | sempiternum cum omni integritate ac dominio, siue sint | de allodio suo siue de feudo nostro, nullam ibi | pelucheriam, nullam exactionem, nullum ius, nul-|lum censum aut nobis aut nostris posteris retinen-|tes. Promisimus eciam quod bona fide sicut melius | ad utilitatem domus eiusdem intelligi potest | vniuersa ea et singula garentiemus et manute-|nebimus, et ab omnibus qui /106/ contrariare predictam do-|mum uellent in aliquo uel in aliquibus de supradictis que a Cœneto predicto ei concessa sunt apud | Brussineus defendemus. Actum anno Domini M°CC°L°. | in claustro Augionis, in presencia Jordani prioris | et monachorum domus eiusdem, in mense octobri, | vbi eciam presentes affuerunt dominus Hugo de Arnai | et dominus Hugo dou Bosson, milites, testes uocati et | rogati. Nos uero presentem paginam sigilli nostri | munimine roborauimus in testimonium rei sic | geste et certitudinem ampliorem.
72.
Henri, seigneur de Mont, du consentement de sa famille et de l’aveu d’autres personnes intéressées au présent acte, confirme à la chartreuse d’Oujon la pleine propriété d’une terre sise dans la paroisse de Bursinel. Il reçoit, en retour, la somme de cent sols, outre la promesse qu’il participera toujours aux prières des religieux de ce couvent.
1250, octobre.
Vniuersis in Christo fidelibus Henricus dominus de | Monz salutem. Tenore uobis presentium in-|timamus quod nos in perpetuam helemosinam donaui-|mus et concessimus domui et fratribus domus Augionis, car-|tusiensis ordinis, presentibus et futuris, in perro-|chia de Brussineus medietatem terre quam Hugo sacer-|dos et Henricus et Jacobus et Johannes et Anselmus laici | fratres, dicti de Autracort, olim communem habebant | cum Cœneto domino Genulliaci, qui alteram medietatem | eiusdem terre cum laude et concessu nostro domui dede-|rat antedicte. Et coniungitur terra ista ex duabus | partibus terre que olim fuit ecclesie de Brussineus /107/ set | nunc ex dono nostro domus est Augionis. Concambiuimus | enim eam a Willelmo capellano eiusdem ecclesie et de-|dimus domui antedicte cum laude et assensu ue-|nerabilis patris nostri Ay(monis) episcopi gebennensis. Ex una autem | parte coniungitur terra predicta de Autracort terre illi quam | predicta domus habet ex dono virorum nobilium Petri | de Brussineus militis et Willelmi domicelli, et | ex altera parte coniungitur fossato de la Marmotea. | Terram autem predictorum fratrum de Autracort dedimus domui | predicte cum laude et assensu ipsorum. Vtriusque autem terre, | et istius predictorum fratrum de Autracort et illius quam fuisse | diximus ecclesie de Brussineus, donationem fecimus cum laude | et assensu liberorum nostrorum, uidelicet Yblonis, Johannis, | Ysabez, Beatricis et Clemencie, et Perrete matris | ipsorum, et promisimus et nos et ipsi in manu Jordani | prioris domus Augionis, quod per nos et per heredes nostros terras | predictas in perpetuum defendemus ab omni contraueniente | et garentiemus et manutenebimus prout melius intel-|ligi potest ad honorem Dei et proficuum domus dicte, et | uolumus et concedimus ut domus predicta eas teneat | et possideat cum omni dominio et integritate a modo et usque | in sempiternum, nichil iuris aut census, nichil exac-|tionis aut pelucherie cuiuscunque in terris predictis | nobis uel nostris posteris retinentes. Ut autem hec nostra | donatio rata et stabilis in eternum permaneat, muni-|mine sigilli nostri et Radulphi fratris nostri, Lausanensis | canonici et Aduentice decani, et predicti Willelmi cappellani de Brussineus, et Cœneti domini Genulliaci | sigillorum munimine fecimus /108/ presentem paginam robo-|rari. Testes uero uocati et rogati sunt Conuentus | monachorum Augionis, et Hugo de Arnai et Hugo dou | Bosson, milites. Confitemur autem quia predictus conuen-|tus Augionis, ne ingratus nobis pro tali helemo-|sina uideretur, preter participationem orationum suarum quam | nobis in perpetuum concesserunt, de temporalibus bonis | suis dederunt nobis centum solidos. Actum anno | Domini M°CC°L°. mense octobri.
73.
Aimon, évêque de Genève, confirme par l’apposition de son sceau à la présente charte, les donations que Henri, seigneur de Mont, a faites à la chartreuse d’Oujon.
1251.
Aymo 1 Dei gratia gebenn(ensis) episcopus, vinuersis in Christo fidelibus | salutem in Domino sempiternam. Notum uobis | facimus quod Henricus dominus de Monz, in nostra presencia | constitutus, confessus est quod in perrochia de Brus-|sineus, inter fossatum de Lunagio et fossatum de la | Marmotea, Coenetus dominus Genulliaci et homines de Au-|tracort, Hugo uidelicet sacerdos et Henricus et | Jacobus et Johannes et Anselmus laici, terram quandam | olim possederant communiter, cuius terre medietas, | cum ex dono predicti Cœneti ad domum Augionis | cartusiensis ordinis deuoluta prius esset, ipse dictus | Henricus dominus de Monz alteram dicte terre medi-|etatem a supradictis de Autracort acquisitam, cum lau-|de et concessu ipsorum dedit et /109/ concessit in perpetuum | domui antedicte. Confessus est eciam predictus | Henricus dominus de Monz quod dederat et concesserat | in perpetuum eidem domui supradicte terras quasdam, quas | excambiuerat cum consensu nostro et uoluntate a Willelmo | capellano ecclesie de Brussineus. Quarum terrarum | vna porcio nemorosa et quasi desertum nullum fruc-|tum ecclesie eidem reddebat, in altera uero cum et ipsa | rumicibus et tribulis satis abundet, quoquo modo | poterat laborari. Utramque autem donationem suam | supradictam, videlicet istam quam de terris predicte | ecclesie cum concessu nostro predicte domui fecit, et illam | quam de terra predictorum de Autracort cum laude et concessu | eorumdem fecisse se dixit, in manu nostra predictus | Henricus bona fide promisit quod tam per se quam per | heredes suos garentiret atque defenderet predicte | domui Augionis ab omnibus contrauenire uo-|lentibus, nullum ibidem ius, nullum censum, nullam | penitus exactionem nullamue pelucheriam | sibi aut suis posteris retinendo, prout melius | intelligi potest ad honorem Dei et ad proficuum | domus dicte. Promisit eciam idem Henricus | quod concambium quod ecclesie de Brussineus assigna-|uerat pro terris antedictis, scilicet duas cupas vi-|ni, eidem ecclesie et per se et per heredes suos semper | et fideliter annis singulis redderet, et ab omnibus | contrauenire uolentibus garentiret. Unde | et nos, ad preces predictorum Henrici domini de Monz et | Willelmi capellani de Brussineus et aliorum, domui | predicte, uidelicet Augionis, de re sic gesta litteras | has nostras dedimus sigilli nostri munimine roboratas. | Actum anno Domini M°CC°L° primo. /110/
74.
Jean de Tartegnins déclare qu’il a cédé à la chartreuse d’Oujou, pour le prix de 25 sols lausannois, deux pièces de terrain sises dans la paroisse de Bursinel, qui avaient appartenu jadis à Pierre de Bursinel, chevalier, et à Willelme, donzel. Henri, seigneur de Mont, et Jean, abbé de Bonmont, ont apposé leurs sceaux à cet acte.
Oujon, 1252 *.
Ego Johannes de Tertignins, filius quondam Borcardi | de Tertignins, bone memorie, notum fieri uolo | vniuersis presentem paginam 1 inspecturis, pro remedio | anime mee et animarum parentum predecessorum et successorum, | me dedisse et concessisse in perpetuam helemosinam | domui Augionis, cartusiensis ordinis, duas portiones | terre, quarum maior pars inclusa est in terra eorumdem | Augionensium, quam ipsi habent in perrochia 2 de Brus-|sineus, inter duos riuos, de la Marmotea scilicet | et de Lunagio, ex dono virorum nobilium, Petri de | Brussineus uidelicet militis et Willelmi quondam |domicelli, auunculi mei. Altera pars ab una | parte coniungitur uinee que fuit olim magistri Gau-|chidi de Brussineus, ab alia parte coniungitur prato | quod prefatus auunculus meus donauit olim ecclesie | de Brussineus. A duabus uero partibus /111/ coniungitur | terre Anselmi domicelli 1 de Brussineus. Has autem | terre portiones antedictus auunculus meus dona-|uerat sorori sue, matri mee, quum maritauit | eam patri meo, et ego eas, ut supradictum est, dedi et con-|cessi iam dicte domui libere et quite cum omni do-|minio et integritate in perpetuum possidendas, et | de eisdem inuestiui Petrum priorem eiusdem domus, in claustro et coram conuentu suo, recipi-|ens ab eodem Petro priore de bonis dicte domus, | pro donatione siue helemosina dicta, viginti et quinque | solidos lausanenses, promittens iuramento prestito | super sancta Dei euangelia quod bona fide guarantirem | et defenderem et manutenerem predictas terre portio-|nes domui eidem et per me et per heredem meum in | perpetuum, et quod sororem meam laudare facerem dic-|tam helemosinam meam. Et pro hiis omnibus fideliter | obseruandis Gauchidum, consanguineum meum, | fideiussorem constitui. Et nunquam contrauenire | seu per me seu per aliam quancunque personam in manu | prefati prioris promittendo, iuraui et iurando pro-|misi nichil iuris aut census aut pelucherie | aut exactionis cuiuscunque in predictis terre portionibus | michi uel meis posteris retinendo. Hec omnia, sicut | supra scripta sunt, obseruanda et tenenda confiteor | me iterum iurasse in manu domini Henrici domini | de Monz, per quem eciam rogaui domnum Johannem abbatem | Boni montis, cisterciensis ordinis, ut presenti pagine sigillum apponeret domus sue. Et ipse liberaliter apposuit et | libenter. Actum anno Domini M°CC°L°II°. /112/
75.
Oujon, 1252.
Sauf les légères différences que nous avons indiquées ci-dessus, le texte de la charte no 75 est littéralement conforme à celui de la charte no 74, jusqu’aux mots Henrici de Monz, que suivent ceux-ci qui terminent cet acte.
Qui ad preces meas presen-|tem paginam sigilli sui munimine roborauit. Vir | eciam nobilis dominus Stephanus de Rossilluns ad preces | meas litteris presentibus sigillum suum apposuit in | robur et testimonium sempiternum. Anno Domini M°CC°L°II°.
76.
Perret, donzel de Bursinel, fils du donzel Willelme, frère-donné de la chartreuse d’Oujon, confirme à ce couvent la possession de deux pièces de terrain que lui a vendues Jean de Tartegnins, son cousin, et fait sceller cet acte par l’abbé de Bonmont.
1250 *.
Ego Perretus domicellus de Brussineus, filius | Willelmi domicelli de Brussineus, qui nunc in | domo /113/ Augionis redditus est, tenore presentium con-|fiteor me refirmasse et laudasse donationem et hele-|mosinam terre quam consanguineus meus Johannes de Ter-|tignins, filius olim Borcardi de Tertignins, dedit | et concessit domui Augionis, cartusiensis ordinis, perpetuo | quiete et pacifice cum omni integritate et omni dominio | possidendam. Cuius uidelicet helemosine portio quedam | continetur infra clausum quod dicta domus habet ad | Brussineus ex dono Petri de Brussineus militis, | et ex dono patris mei predicti Willelmi, et meo. Altera | uero portio continetur sub uinea que quondam fuit| domini Gauchidi patrui mei. Promisi eciam et super | sacrosancta Dei euangelia iuraui per me et per heredes | meos predictam helemosinam predicte domui guaren-|tire, nullam in ea uel michi uel posteris meis reti-|nens exactionem, nullum ius, nullam pelucheriam, | nullum censum, et quod omnibus qui hanc helemosinam | auferre uel diminuere uellent domui supradicte | me et heredes meos pro uiribus opponam, et domum | predictam in hoc et in aliis quocunque (modo) potero manutenebo | et defendam. Promisi eciam quod sororem meam Villelmam | et eciam consanguineum meam ... 1, sororem predicti | Johannis, laudare faciam helemosinam antedictam. | Frater enim meus Gauchidus et soror mea Cecilia | eam laudauerunt, et se semper guarentire ac defen-|dere prout melius intellegi potest ad utilitatem | domus predicte promiserunt et iurauerunt. Ad huius rei | sic geste robur et testimonium sempiternum presen-|tes litteras domui Augionis /114/ tradidi sigillo domus | Boni montis cisterciensis ordinis roboratas. Actum anno Domini M°CC°L°.
77.
Gauchide, fils de Willelme donzel de Bursinel, et frère du susdit Perret, confirme et garantit à la chartreuse d’Oujon la propriété des deux pièces de terrain que Jean de Tartegnins, son cousin, a vendues à ce monastère, et fait apposer à cet acte le sceau de l’abbaye de Bonmont.
1259.
Ego Gauchidus, filius Willelmi domicelli de Brus-|sineus, notum fieri uolo uniuersis presentem pag-|inam inspecturis, quod Johannes de Tertignins, olim | filius Borcardi de Tertignins bone memorie, pro re-|medio anime sue et animarum parentum, predecessorum et suc-|cessorum suorum, dedit et concessit in perpetuam helemo-|sinam domui Augionis, cartusiensis ordinis, duas | portiones terre, quarum maior pars inclusa est in terra eorumdem | Augionensium quam ipsi habent inter duos riuos, de | la Marmotea scilicet et de Lunagio, ex dono uirorum nobilium, | Petri uidelicet de Brussineus militis et Willelmi | prefati patris mei. Altera pars ab vna parte con-|iungitur uinee que fuit olim magistri Gauchis | de Brussineus, ab alia parte coniungitur prato quod pater | meus donauit olim ecclesie de Brussineus: a duabus | partibus coniungitur terre Anselmi domicelli de Brussineus. Uas autem terre portiones pater meus anle-|dictus donauerat sorori sue quum maritauit eam; | cuius uidelicet sororis filius fuit dictus Johannes, qui | eas, ut supradictum est, dedit et concessit domui Augi-|onis libere et quite in perpetuum, et de eisdem /115/ inuestiuit | Petrum priorem in claustro et coram conuentu eiusdem | domus, recipiens ab eodem P(etro) priore de bonis dicte | domus, pro donatione siue helemosina ista, viginti | quinque solidos lausanensium, promittens iuramento | prestito super sancta Dei euangelia quod bona fide garan-|tiret et defenderet et manuteneret has terre | portiones domui Augionis, et per se et per heredem suum | in perpetuum. Ego eciam pro hiis omnibus fideliter ob-|seruandis et me et heredem meum fideiussorem consti-|tui, et nunquam contrauenire per fidem meam in ma-|nu prefati P(etri) prioris Augionis Promittendo iuraui et | iurando promisi. Quia uero sigillum proprium non habe-|bam, litteras istas sigillo Boni montis cisterci-|ensis ordinis sigillari rogaui et impetraui. | Actum anno Domini millesimo ducentesimo |quinquagesimo nono.
78.
Hugues de Bosson, chevalier, et Anselme, donzel de Bursinel, beau-frère de feu Conon, seigneur de Genollier, vendent, du consentement de leurs familles, à la chartreuse d’Oujon, un fonds de terre situé dans la paroisse de Bursinel. Henri, seigneur de Mont, et Willelme, sire de Prangins, apposent leurs sceaux à cet acte.
1251, mars.
Nos Hugo de Bosson miles et Anselmus de Brus-|sineus domicellus, tenore presentium confi-|temur nos donasse et concessisse in perpetuam helemosinam Jordano priori et fratribus domus Augionis, cartusi-|ensis ordinis, presentibus et futuris, quandam terram nostram | de allodio nostro, quam communem habebamus in /116/ perrochia | de Brussineus. Que uidelicet terra a parte inferi-|ori uersus lacum coniungitur terre Thomassini de Brus-|sineus, et ex parte superiori coniungitur terre mee, scilicet | Anselmi predicti, et terre ecclesie de Brussineus: et ex | vno latere coniungitur terre ecclesie de Brussins, et ex | altero latere coniungitur terre predicte domus Augionis. | Donaui eciam et concessi ego Anselmus antedictus | eidem domui quandam terram, per quam olim fuerat stra-|ta et uia communis habitatoribus de Brussineus, | set iam facta erat quasi desertum, ita ut nulli uel | paucissimi per eam transirent. Et coniungitur terra ista | terre quam domus predicta, scilicet Augionis, habet | in perrochia de Brussineus ex dono domini Petri | de Brussineus militis, et Willelmi domicelli, et ex | altera parte uersus lacum coniungitur terre mee, scili-|cet Anselmi antedicti. Et hanc meam donatio-|nem ultimo dictam laudauerunt habitatores de | Brussineus, quia ego concessi tam eis quam illis | de domo Augionis transitum facere et uiam communem | habere per campum meum, sicut uia supradicta communis | olim fuerat. Utraque autem donatio, et ea uidelicet | quam ego Anselmus antedictus per me feci, et ea quam | dominus Hugo de Bosson et ego simul fecimus, laudan-|tibus uxoribus nostris Perreta et Nichola, facta est, | et laudante Jacobo domini Hugonis antedicti filio, | et laudante domina Perreta uxore quondam Cononis | domicelli, domini Genulliaci, qui eciam ipsam in uita | sua laudauerat, et laudantibus liberis eiusdem | Perrete, uidelicet Johanne, Ysabez et Alaiz. Dominus | eciam Henricus de Monz, ad preces nostras sigillum suum | presenti pagine apposuit, et se guarantire et /117/ saluare | omni tempore utramque donationem nostram domui Au-|gionis antedicte per se et per heredem suum bona | fide promisit. Rogauimus eciam dominum Willelmum | de Prengins ut sigillum suum ad maiorem firmitatem | apponeret, et apposuit. Nos ipsi eciam donationem | hanc nostram et manutenere et saluare et garan-|tire in perpetuum, et per nos et per heredes nostros, predicte | domui prout melius intelligi potest ad eius | utilitatem promisimus, et tactis sacrosanctis euan-|geliis iurauimus nichil iuris, nichil census | aut exactionis seu pelucherie cuiuscunque | in hac nostra donatione nobis uel nostris posteris | retinentes, set ut pacifice et quiete et libere | cum omni integritate et dominio predicta domus eam semper | habeat et possideat concedentes. Confitemur eciam nos | pro hac helemosina nostra recepisse de bonis predicte | domus Augionis quatuor libras gebennensium in pe-|cunia numerata. Actum anno Domini M°CC°LI°, mense marcio.
79.
Anselme, donzel de Bursinel, du consentement de sa femme, cède à la chartreuse d’Oujon une portion de terre de son alleu, en retour d’une remise de 18 coupes de froment qu’il doit à ce monastère. N’ayant pas de sceau, il fait sceller cet acte par Jean, abbé de Bonmont, et par Conon, seigneur de Genollier, son suzerain.
1249.
Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod | ego Anselmus de Brussineus domicellus, cum lau-|de et assensu uxoris mee Nichole, dedi et concessi | in perpetuam helemosinam domui Augionis, cartusiensis /118/ ordinis, quandam portionem terre que est apud Brus-|sinais, et a parte superiori coniungitur uinee que olim | fuit magistri Gauchisii, a parte inferiori coniungitur | prato quod dicitur de Jambla, a dextris uero et a si-|nistris adiacet terre domus predicte, vt habeant | eam fratres domus eiusdem et possideant et quicquid inde | facere uoluerint faciant, a modo et usque in sem-|piternum. Hanc autem donationem predicte domui feci | ob remedium anime mee et anime iam dicte uxoris mee | N(ichole) nec non et propter salutem anime domini mei Petri de Brus-|sinais militis, cuius hereditatem ego successor intraui. | Et est terra predicta allodii mei, ad nullius hominis preter | quam solius Dei feodum pertinens, nec aliquid iuris | mei in terra eadem retinui uel michi uel meis posteris, | sed cum omni integritate et dominio eam priori Augionis | tradidi nomine domus eiusdem in perpetuum quiete et pa-|cifice possidendam. Porro prior predictus pro hac ipsa | donatione mea remisit michi XVIII cupas frumenti | quas debebam predicte domui de helemosina quam | fecerat eis dominus meus antedictus, Petrus uidelicet | de Brussinais miles. Vt autem hec mea donatio | rata semper et inconcussa permaneat, rogaui dominum | Johannem, abbatem Boni montis, et dominum meum Cœnetum, | dominum Genulliaci, ut presentem paginam sigillis suis | roborare dignarentur cum ego sigillum proprium non | haberem: quod et ipsi fecerunt liberaliter et libenter. | Actum anno Domini M°CC°XLIX°. /119/
80.
La donation faite à la chartreuse d’Oujon d’une pièce de terrain sise dans la paroisse de Bursinel, par feu Ulric Bègue, qui la tenait de Conon de Genollier, son seigneur, est approuvée par Perret, fils d’Ulric, du consentement de sa famille, et confirmée par le dit Conon, qui appose son sceau à cet acte.
1250, avril.
Vniuersis in Christo fidelibus Cœnetus dominus Genulliaci | salutem in omnium saluatore. Noueritis quod cum Huldricus | Balbus de Genulliaco bone memorie, olim homo | meus, teneret a me quandam terram in perrochia de | Brussinez, cuius terre pausam unam ipse in uita sua dedit | et concessit pro remedio anime sue domui et fratribus Augionis, | cartusiensis ordinis, in puram et perpetuam helemosinam, Per-|retus filius suus ratam habens eandem helemosinam, eciam | quicquid residuum erat illius terre antedicte quam a me pater | suus predictus tenebat, dedit et concessit in puram et perpetuam | helemosinam domui et fratribus pretaxatis. Hanc autem donationem | fecit cum assensu meo et laudatione, et cum assensu | et laudatione Marie uxoris sue, et Andree filii | sui, pro remedio anime sue et animarum predicti patris sui, et omnium | parentum, predecessorum et successorum suorum. Et ego Cœnetus | antedictus hanc helemosinam hominis mei P(ereti) antedicti, | simul cum antedicta helemosina predicti Huldrici, | laudo et confirmo, vt predicta domus Augionis eam | teneat et possideat pacifice et quiete cum omni inte-|gritate et dominio a modo usque in /120/ sempiternum, nichil | iuris, nichil census, tam ego quam predictus Perretus | Balbus in predicta terra nobis uel nostris posteris retinen-|tes. Actum anno Domini M°CC°L°. mense aprili, in manu | et presencia Jordani prioris et omnium monachorum domus Au-|gionis, nec non et hominum meorum presencia, scilicet| Cristini, Constantini, Putodi, Remondi et aliorum | quam plurium. Ad cuius rei sic geste certitudinem maiorem | ego Cœnetus predictus presentem paginam sigillo proprio ro-|boraui.
81.
Déclaration de Michel, abbé de Bonmont, portant que ce prélat et Guillaume, prieur de Valon, ayant terminé, par l’ordre et avec l’autorisation d’Aimon, évêque de Genève, un différend qui existait entre la chartreuse d’Oujon et les paroissiens de Begnins, au sujet d’un droit de pâturage, ils ont relevé ceux-ci de l’amende et de l’excommunication qu’ils avaient encourues pour avoir introduit leur bétail dans une terre défensable, appartenante au dit couvent. Les gens de Begnins, hommes et femmes, ont approuvé ce compromis en présence de nombreux témoins.
1239, novembre.
(In) nomine domini nostri Jesu Christi, anno gratie ipsius M°CC°XXXIX°. | mense nouenbrio, ego Michael, abbas Boni montis, | notum facio uniuersis presentes inspecturis me accessisse | personaliter ad sedandum controuersiam que erat inter | domum Algionis cartusiensis ordinis ex una parte, | et habitatores uille de Binins ex altera, super usamento | pascuorum quod sibi usurpabant iniuste dicti habita-|tores intra terminos domus prefate, cum ipsi omne usamen-|tum soluissent olim et guerpiuissent domui illi, sicut | manifeste continetur in carta que inde facta est | tribus sigillis satis autenticis /121/ comunita. Cum igitur | utraque pars in nos et in priorem Valonis compromisisset | Guilelmum nomine, qui et quondam prior extiterat Algionis, | ad mandatum uenerabilis patris nostri Aymonis gebennensis | episcopi, data nobis ab ipso auctoritate componendi inter | ipsos, et absoluendi uillam de Binins ab excommunica-|tione et a banno quibus propter hanc ipsam iniuriam ligauerat | eam prenominatus pater, postquam sepe dicte domui sa-|tisfecisset, nos per Dei gratiam inter eos composuimus in hunc | modum. Primum quidem cognouimus et pronuntiauimus | villam de Binins nullam habere rationem nullumque ius | in pascuis terminorum Augionis, sed iniuste domum mo-|lestauerant et damnificauerant in usurpationem predicti | usamenti a tempore quo carta quam inspeximus facta est, | et ideo dicte uille habitatores ad melius statim recurrentes | consilium, et de retro male actis penitentes, usamentum | predictum, et pro se qui aderant et pro suis qui presentes non erant, | penitus et prout melius ad utilitatem domus Algionis intel-|ligere poteramus, soluerunt et guerpiuerunt, cartam | inde conscribi jusserunt et sigillis nostris, scilicet Boni | montis et Valonis, roborari petierunt. Cartam etiam | que olim, ut prediximus, facta de eadem predicti usamenti | solutione fuerat approbauerunt, et se nullo in tempore contra-|uenire sed amicos bonos de cetero domus Augionis | fore, in manu Jordani prioris fidei sue sacramento uniuersi | et singuli promiserunt. Dominus eciam Amodricus, capel-|lanus eorum, promisit quod si quis ipsorum contra predictas conuentio-|nes uenire presumeret, ipse, postquam ab Algionen-|sibus fuisset super hoc requisitus, per censuram /122/ ecclesiasticam eum | ad satisfaciendum domui eidem compelleret. Preterea dominus | Guigo miles et predictus capellanus similiter in manu | nostra firmauerunt quod si quis predicte uille habitatorum | compositionem istam et usamenti predicti resignationem lau-|dare forte renueret, ipsi ambo eum quicunque foret | laudare facerent; alioquin nos iterum auctoritate | qua fungebamur in hac parte uillam et ecclesiam de | Binins interdicto supponeremus ut prius. His ita gestis | nos eos a pena et emenda, quam Algionenses ab ipsis | propter iniurias et mala illata petebant et secundum iura | petere poterant, misericorditer absoluimus, in hoc ipso Algio-|nenses audacia nostre mutue dilectionis grauantes, et eciam | eis si ualde moleste hoc nostrum grauamen acciperent de | nostro recompensationem facere promittentes. Sic itaque pacificatum est | inter illos, et amici remanserunt, et se iuuante Domino fu-|turos inuicem promiserunt. Diximus etiam quod nomina singulorum | qui hanc nostram inter ipsos compositionem laudauerunt, parro-|chianorum uidelicet de Binins, in hac carta ad certitu-|dinem perpetuam scriberentur; quod et factum est. Primus occurrit | dominus Amodricus capellanus, deinde dominus Guigo miles, et filii | eius Johannes, Stephanus et Raimundus, item Anselmus frater dicti Guigonis, | Hugo frater dicti capellani, Girodus domicellus, Guido | de la uis, et Guilelmus frater eius, Aua de la uis, Ardemus de |cimiterio, Bininus de cimiterio, Petrus clericus, filius Willelmi | sechaldi, Guilelma sechalissa et Jacomerius filius eius, Albertus de tornafol, Clemencia et Antonius nepos eius, Stephanus | landoz, Jacobus deu cotier /123/ et Willelmus frater suus, Jacobus li tessot et Martinus cognatus eius, Girodus de prato, Johannes | donzetis, Guilelmus filius acendan, Johannes de la croz et Petrus | frater eius, Johannes li tessot, Bininus tessot, Humbertus de furno, | Guilelmus tenot, Petrus clericus, Johannes faber et Jacobus ... | Stephanus echampiers, Johannes de chinaus, Antonius, Petrus, Vl-|dricus, Raimundus de borgeauz, Johannes serasin, Perreta | de puteo et Johannes filius eius, Perret de creto, Stephanus de pu-|teo, Perret pastor, Maria et Petrus filius eius, Willelma deu | iardi, Bertaut li bouers, Perreta sechalisa, Petrus blancus | et Jacobus frater eius, Salomea et filii eius, Armanjers et Pero-|nier, Petrus brutins, Perret bouler, Martinus de mosseauz, | Anbrosia et Mainerius filius eius, Petrus granget, Vldricus filius | Arenburge, Stephanus filius Guntelmi, et Johannes frater eius. Si quis | remansit inter istos non nominatus, cum inuentus fuerit laudare de-|bebit. Testes in quorum presentia factum est, Petrus de Claraual(le),| cellerarius Boni montis, Anselmus capellanus de Viz, Ay-|mo capellanus Albone, Amodricus capellanus Genul-|liaci, Willelmus conuersus Valonis, Johannes capellanus de Bri-|tinie, Cristinus et Chaualerius de Genulliaco, Eurardus et Ste-|phanus garciones nostri, scilicet Boni montis, Petrus de Bos-|sie, Petrus de toino, Willelmus rafiol, Siluester, monachi | Algionis, Cotez, clericus de Genulliaco, Johannes, Aymo, Petrus, | Johannes, Stephanus, Stephanus, Johannes, Johannes, Gauterius, Petrus et a-|lii plures conuersi Algionis, et multi alii clerici et laici | seculares. /124/
82.
Donation d’Ebal, seigneur de Mont, en faveur des religieux et de la sacristie du monastère d’Oujon.
Oujon, 1237, janvier 30.
(Cp. les chartes nos 13 et 83.)
Notum sit omnibus presentem cartam inspecturis quod ego | Eblo dominus de Monz, laudante Beatrice uxore mea, | et filiis meis Henrico et Eblone, dedi pro remedio anime mee | et antecessorum meorum domui Algionis, cartusiensis or-|dinis, annuatim ad faciendum conuiuium in festo Omnium | Sanctorum seruitoribus eiusdem loci, sex cupas frumenti | ad mensuram Albone in meo terragio de Montion, | quarum tres soluet Jacobus de Laia, et alias tres Viuens | de la Ruuina. Item dedi predicte domui duodecim cupas | uini, ad opus sacristie, in meo clauso de Perruis, et | alias duodecim cupas, ad predictum conuiuium, in clauso meo | de Sub-Monz. Ex hiis autem duodecim cupis uini octo sol-|uet Eblo filius meus, et quatuor Henricus filius meus. | Item dedi eis ad predictum conuiuium quinque solidos pro pitan-|cia, quos debet predictus Uiuens de la Ruuina, et duas | cupas castanearum, quas debet Aymo de Rupalai qui | moratur ad Tertignins. Et ut hec helemosina mea | in perpetuum sit rata, ego cartam istam sigilli mei muni-|mine roboraui. Actum anno Domini M°CC°XXXVII°. III | kal. februarii, in claustro Augionis, in manu domini | Jordani prioris et totius conuentus. /125/
83.
Henri et Ebal, seigneurs de Mont, confirment, sans aucune réserve de leur part, la donation faite (en 1237) par feu leur père à la chartreuse d’Oujon.
1246, janvier.
(Cp. les chartes nos 13 et 82.)
Nos Henricus et Hyblo, domini de Monz, tenore presen-|cium confitemur nos laudasse et concessisse libere | et quite in perpetuum domui Augionis, cartusiensis ordinis, | helemosinam quam Hyblo, pater noster, quondam dominus de | Monz, dedit eidem annuatim pro remedio anime sue et | antecessorum suorum, ad faciendum conuiuium in festo Omnium | Sanctorum fratribus ibidem Deo famulantibus, scilicet sex | cupas frumenti ad mensuram Albone, quas idem pater | noster assignauit in terragio suo de Montion. Harum | autem cuparum tres soluet Jacobus de Laia, et alias | tres soluet Viuens de la Ruuina. Dedit eciam duo-|decim cupas uini in clauso suo de Perruis, ad opus | sacristie domus dicte, et alias duodecim cupas, ad predic-|tum conuiuium, in clauso de Sub-Monz. Ex hiis autem | duodecim cupis uini ego prefatus Hyblo teneor reddere | octo, et predictus Henricus frater meus tenetur red-|dere quatuor. Item dedit predicte domui ad predictum con-|uiuium quinque solidos pro pitancia, quos debet predictus Vi-|uenz de la Ruuina, et duas cupas castanearum, quas de-|bet Aymo de Rupalai qui moratur apud Tertignins. | Hanc autem helemosinam patris nostri, nos prefati Henricus | et Hyblo, domini de Monz, tenemur manutenere bona | fide et saluare pro uiribus ad /126/ utilitatem dicte domus, nul-|lam in ea per nos uel per heredes nostros in perpetuum moturi | calumpniam, nullam prorsus exactionem, nullam eciam | inquietationem siue molestiam super dicta helemosina dic-|tis fratribus illaturi: quin pocius eandem integram et in-|uiolatam annis singulis percipient, prout in presenti pagina | continetur, a modo et usque in sempiternum. In cuius rei | testimonium et firmitatem perpetuam nos presentes litteras | prefate domui dedimus sigillorum nostrorum munimine | roboratas. Actum anno Domini M°CC°XLVI°. mense ia-|nuario, in manu Petri prioris eiusdem domus.
84.
Raimond de Commugny, chevalier, fait confirmer, par l’apposition du sceau de Jean de Cossonay, élu de Lausanne, et de celui du chapitre de la Cathédrale, une donation que, du consentement de sa femme et de ses fils, il avait faite plusieurs années auparavant à la chartreuse d’Oujon.
1243.
Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod | ego Raimundus de Cummignie miles, cum assensu | et laude Beatricis uxoris mee et liberorum meorum, pro salute | animarum nostrarum et parentum nostrorum, concessi et dedi Deo et fra-|tribus domus Augionis, cartusiensis ordinis, in perpetuam | helemosinam quatuor sextarios uini puri, singulis annis | percipiendos in domo Petri Breton de Jolens, tempore | uindemiarum, ad mensuram Albone, et unam cupam auene | ad opus iumenti dictam helemosinam exportantis. Vt | autem hec helemosina mea a nullo hominum irritari | possit, presentem paginam sigillari feci sigillo /127/ domini Johannis | Lausan(ensis) electi, et sigillo capituli Lausanensis, ad robur | et testimonium sempiternum, anno Domini M°CC°XLIII°. De qua | tamen helemosina pluribus annis ante sigillationem | istam predicta domus fuerat inuestita.
85.
Notification par Michel, abbé de Bonmont, portant que les frères Pierre et Nicolas de Bière, l’un chevalier, l’autre donzel, du consentement de la femme et des fils du premier, ont fait à la chartreuse d’Oujon une rente annuelle de 20 coupes de blé que leur devait le couvent de Bière, pour laquelle donation ils ont reçu 7 L. lausannoises de Pierre Desriaz, prêtre d’Aubonne.
1241.
Michael, humilis abbas Boni montis, omnibus presentes | litteras inspecturis salutem et orationum participationem in | Christo. Vniuersitati uestre notum facimus quod Petrus miles et | Nicholaus domicellus, fratres de Byere, assensu et | uoluntate Ysabel, uxoris dicti Petri, et filiorum suorum | Willelmi, Petri et Stephani, dederunt in perpetuam helemo-|sinam domui Algionis, cartusiensis ordinis, viginti cupas | frumenti, ad mensuram sancti Symon annuatim persoluen-|das, quas domus de Byere, ordinis Montis Jovis, debe-|bat fratribus nominatis. Petrus uero de Albona presbiter, dictus | Desriaz, pro dicta elemosina iam dictis fratribus de Byere | dedit septem libras lausanenses. Si enim aliquo casu conti-|gerit quod dicta domus de Byere dictum bladum domui Al-|gionis non reddiderit, dictus Petrus miles tenetur dicte | domui Algionis reddere medietatem bladi super sua | hereditate, et Nicholaus dictus aliam similiter me-|dietatem. In cuius rei testimonium presens /128/ scriptum ad pe-|titionem parcium sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini M°CC°XL°primo.
86.
Jean de Greilly, donzel, fils de feu Nantelme de Greilly, chevalier, confirme la donation d’une mesure de vin, faite à la chartreuse d’Oujon par feu dame Béatrix, fille de Louis de Mont. Le dit monastère lui donne 15 sols genevois pour cet acte de confirmation, auquel Aimon, évêque de Genève, et Henri, seigneur de Mont, ont apposé leurs sceaux.
1245.
Vniuersis in Christo fidelibus presentes litteras inspicien-|tibus notum sit quod ego Johannes, domicellus de Grelie 1, | domini Nantelmi militis de Grelie quondam filius, | bona fide laudaui et confirmaui, et per me et heredem | meum semper seruare et defendere promisi domui Augi-|onis, cartusiensis ordinis, prout melius intelligi potest | ad utilitatem domus eiusdem, pro remedio anime mee et | patris mei et matris mee, et specialiter pro anima domine Bea-|tricis, filie quondam domini Lodouici de Monz, qui fun-|dator extitit domus predicte, helemosinam de una men-|sura uini, quam dicta domina Beatrix fecerat olim do-|mui pretaxate, singulis annis in perpetuum percipiendam | in uinea sua de Soz-Monz, que ad meum dominium | hereditario iure post eius obitum peruenit, quam et Guillelmus | dictus Imperator, nomine iam dicte domine tunc temporis te-|nebat et excolebat, et nunc in nomine meo tenet et ex-|colit. De qua uidelicet helemosina michi constat | /129/ quod in allodio eiusdem domine Beatricis sita est, et quod domus | eadem de ipsa annis pluribus ante obitum ipsius domine | sepe dicte fuerat inuestita. Ut autem hec eius hele-|mosina tam pie predicte domui facta in perpetuum sta-|bilis et inconcussa ualeat permanere, ad preces meas | uenerabilis pater et dominus meus Ay(mo) gebennensis episcopus huic pa-|gine sigillum suum apponi fecit, et dominus Henricus de Monz | similiter suum. Quod si forte, quod absit, uel a me uel a meo | herede dicta helemosina supradicte domui pacifice | et integre, ad mensuram scilicet de Monz, annis singulis | non redderetur, uolo et concedo ut tam ipse quam quilibet | alius in Gebennensi ecclesia successor eius episcopi nos eam reddere per | ecclesiasticam censuram compellat. Confiteor etiam me ha-|buisse a domo predicta XV sol. gebenn. quos michi dedit | ut cartam hanc inde fieri iuberem. Actum anno Domini | M°CC°XLV°. mense septembri.
87.
Aimon, évêque de Genève, déclare que Cécile de Gilly, du consentement de ses deux fils Gérard et Etienne, a donné à la chartreuse d’Oujon la moitié du produit annuel d’une vigne. Le prélat confirme cet acte de donation en y apposant son sceau.
1940, février 1.
Nos Ay(mo), Dei permissione gebennensis episcopus, significamus vinuersis | presentes litteras inspecturis quod Cecilia de Gillie, | de consensu, laude et assensu Girardi et Stephani filiorum | suorum, dedit et concessit Deo et domui Algionis in perpetuam | helemosinam, pro /130/ remedio anime sue et animarum antecessorum | suorum, prout constitit nobis per Ay(monem) capellanum Albone, qui | de mandato nostro huic donationi interfuit, et dicti Girardus | et Stephanus in presentia nostra recognouerunt, medietatem | uini clari vinee sue de Uilar, site iuxta vineam vbi | dicitur ad Lunagium, annis singulis in perpetuum percipiendam, | sibi factura vinee et suis successoribus reseruata. In | cuius rei testimonium, ad preces parcium, sigillum nostrum presentibus | duximus apponendum. Datum anno Domini M°CC°XL°. kal. febr.
88.
Guillaume, dit Le Roux, de Gilly, confirme la donation faite par feu sa mère Cécile à la chartreuse d’Oujon. N’ayant pas de sceau, il fait apposer à cet acte le sceau de l’abbé de Bonmont.
1244, avril.
Sciant omnes presentem paginam inspecturi quod ego Willelmus, | dictus Rufus, de Gillie, laudaui et confirmaui, et pro posse meo defendere promisi in perpetuum, domui Augionis, | cartusiensis ordinis, helemosinam quam eis fecit Cecilia, mater | mea, felicis recordationis, videlicet dimidium uinum ui-|nee sue, que sita est in territorio quod dicitur a Vilar, ut | illud habeat domus predicta, et singulis annis percipiat in | omni libertate et pace, pro remedio animarum nostrarum et omnium pa-|rentum, antecessorum et successorum nostrorum. Quia uero proprium | Sigillum non habeo, rogaui dominum abbatem Boni montis | ut /131/ presentem cartam sigilli sui munimine roboraret. | Actum anno Domini M°CC°XLIIII°, mense aprili.
89.
Amauri, chapelain de Begnins, du consentement de son frère Hugues, chevalier, et de Girod, donzel, son neveu, donne à la chartreuse d’Oujon 2 bichets de froment et 12 deniers à percevoir sur les fonds de terre de deux tenanciers. Ceux-ci sont tenus de payer ces redevances annuelles à jour fixe, au défaut de quoi elles seront doublées le lendemain. Le donateur et l’abbé de Bonmont ont scellé cet acte.
Oujon, 1244.
Sciant omnes presentem paginam inspecturi quod ego Amou-|dricus capellanus de Bignins, cum laude et assensu fra-|tris mei Hugonis militis, et Giroudi domicelli, nepotis | mei, dedi et concessi in perpetuam helemosinam domui Au-|gionis, cartusiensis ordinis, bichetum unum frumenti et sex | denarios super casale Johannis Cornillum, et bichetum unum fru-|menti et sex denarios super casale Johanne de Larua. | Quod uidelicet frumentum et quos denarios predictus | Johannes et predicta Johanna et heredes eorum singulis annis | reddere et portare debent ad prefatam domum in festi-|uitate Omnium Sanctorum, pro remedio anime mee et animarum ipsorum, | et omnium parentum nostrorum et antecessorum et successorum. Et si | in predicta festiuitate uel saltem in crastinum dictam | helemosinam integre non reddiderint, in duplum eandem | reddere tenentur. Vt autem hec mea donatio rata et sta-|bilis maneat semper, presentem paginam ego sigilli mei | munimine roboraui. Et similiter domnus abbas | Boni montis, ad preces meas, /132/ sigillum suum apposuit. Actum | anno Domini M°CC°XLIIII°, in claustro et in presentia con-|uentus domus Augionis.
90.
Sentence prononcée, après information, par Conon, seigneur de Genollier, contre un de ses vassaux, nommé Amauri, qui accusait la chartreuse d’Oujon d’avoir construit sur terre défensable un moulin à farine, un moulin à fouler et un battoir, et qui la menaçait de démolir ces constructions.
1243.
Notum sit uniuersis presentes litteras inspecturis quod cum | discordia esset inter domum Augionis, cartusiensis or-|dinis, ex una parte, et Amoudricum de Soz-uia, de Genulie, | ex altera, dicente ipso Amoudrico quod domus dicta super terram | suam, scilicet Amoudrici, iniuste edificasset molen-|dinum, follam et bateor, et asserente eciam quod extra | terminos suos domus eadem fecisset predictum bateor, et | propter hoc minaretur dictus Amodricus destruere illud, | ego Cœnetus, dominus Genulliaci, uolens scire rei ueri-|tatem, assignata die utrique parti, conuocaui ipsum | Amoudricum et ceteros homines meos de Genulie, et precepi | eis sub iuramento fidelitatis qua michi astricti, qua-|tinus huius rei ueritatem michi non celarent, set mani-|festarent. Hoc ipsum precepit eis capellanus Genuliaci, sub | pena excommunicationis. Hoc preceptum fecimus ego et capellanus | non solum semel, set bis aut ter. Nullus fuit qui pro A-|moudrico testificaretur, sed omnes pro domo Augionis | dixerunt quod predictum bateor et cetera duo nominata edi-|ficia, molendinum uidelicet et folla, et /133/ intra terminos | et in ipsa terra Augionis edificata et locata erant, et quod | Amoudricus nullum ibi ius, nullum dominium habebat. | Hiis ita compositis et pertractatis, dicebat dictus Amau-|dricus quod domus Augionis promiserat sibi quedam | nescio que beneficia pro dictis edificiis se facturum, | que uidelicet beneficia nouerant conuersi domus Au-|gionis, et precipue frater Johannes Scopharius, uoluitque | ut ab eo inquireretur ueritas, et sue testificationi sta-|ret. Icciro ad preces Amoudrici ipsius ego et | capellanus Genuliaci ascendimus ad conuentum domus | Augionis, vbi coram nobis Jordanus prior domus eiusdem | a singulis monachis, et ab ipso nominato superius fratre | Johanne, per obedienciam quam ipsi promiserant et sibi | et ordini Cartusie, requisiuit si de huius modi bene-|ficiorum promissione aliquando facta, uel Amoudrico | uel predecessoribus suis, aliquid unquam uel uidissent | uel audissent. Nullus autem fuit qui promissionem | aliquam beneficii alicuius temporalis factam pro hac re | predicto Amaudrico recognosceret sed magis | omnes negauerunt. Hiis ita factis iterum apud Genuliacum, | quadam die dominica, in plena parrochia posuit capellanus | Genuliaci bannum et excommunicationis penam super eos qui | ueritatem nossent et tacerent predicte promissionis | beneficiorum, quam sibi factam ab Augionensibus sepe | dictus Amoudricus impudentissime iactitabat. Nullus | fuit qui sciret, nullus qui predicto Amoudrico in hac | re consentiret. Quapropter ego, uolens tandem aliquando | parcere predicte domus laboribus, precepi Amoudrico, | audientibus quam pluribus qui ad missam conue-|nerant, ne pro huiusmodi edificiis superius nominatis | domum Augionis /134/ ulterius inquietare uel uexare pre-|sumeret, neque eciam pro predictis conuentionibus quas | pecierat (petierat), et in probando defecerat. Et si faceret, mi-|natus (sum) pro stulticia et temeritate tanta eundem in | corpore proprio acerbissime puniendum, maxime cum | ipse, me presente, super hoc ipso priori domus dicte pacem | se a modo tenere et seruare, eciam multis audienti-|bus, antea promisisset. Actum anno Domini M°CC°XLIII°. | Vnde eciam, ad preces predicti prioris, cartam istam sigilli | mei munimine roboraui ad confirmationem et testi-|monium sempiternum.
91.
Le chapelain de Genollier, par l’ordre de l’official de la cour de Genève, termine, après enquête, un débat existant entre la chartreuse d’Oujou et des particuliers, qui contestaient à ce monastère la propriété d’une terre dont il avait fait l’acquisition.
1251.
Venerabili in Christo domino et patri suo P., officiali curie | Gebennensis, suus P. capellanus Genulliaci salutem in | Domino sempiternam. De terra quam filii quondam Petri | Odoleta, Guillotus scilicet et Putodus, Vincentius et | Martinus, iniuste auferre moliebantur domui Augi-|onis, cartusiensis ordinis, fecimus quod mandastis et sicut | mandastis, inquirentes rei veritatem per testes quos | produxit domus predicta, prius ab ipsis testibus prestito | super sancta Dei euangelia iuramento. Vnus igitur ex illis, | Cristinus nomine, iuratus dixit, se fuisse die iam dicto | Petro et iam dicte domui assignata in loco qui | dicitur Montens, et ibi uidisse et /135/ audisse predictum Petrum | confitentem et asserentem coram cunctis qui aderant, | quod ipse dederat et concesserat domui Augionis pau-|sam vnam terre, que sita est in campo de Maupra, soz Ge-|urins, et quod domus eadem dederat ei pro excambio pausam | vnam et dimidiam alterius terre, que sita est en la Tiera, en | la Fin de Pinel, quam terram domina extranea, mater domini | Humberti de Germanie, dederat in perpetuam helemosinam | domui Augionis; in qua videlicet terra erat vna arbor | nucum, et due arbores pirorum, quarum videlicet arborum | medietas per eiusdem domine helemosinam ad ius et | possessionem sepe dicte domus deuenerat, et per dictum | excambium ad ius et possessionem supradicti Petri fu-|erat deuoluta. Asseruit eciam predictus Cristinus quod Petrus | Odoleta pro iam dicta terra habuit a domo predicta vnam pe-|sam lane, que ualebat quatuor solidos, et falcem vnam, | et petram vnam ad acuendam falcem, que valebat |tres solidos, et cottum vnum ad cooperiendum, et duos | solidos pro tunica ad opus vnius filiorum suorum, et cupam | vnam ordei. Insuper asseruit predictus Cristinus quod ipse | audiuit legere cartam, in qua hec que de predicto ex-|cambio supra scripta sunt continebantur. Asseruit eciam | quod ipse viderat et audiuerat predictum Petrum iurantem, | quod contra istam iam dictam excambitionem suam nunquam | uenire presumeret, nec per se nec per heredem suum, neque | per aliam quamcunque personam. Preterea asseruit prefatus | Cristinus quod ipse interfuit et uidit et audiuit, ubi | et quum predictus Petrus in plena perrochia Genulliaci | predicta omnia laudauit et filios suos laudare fecit, | scilicet Stephanum, /136/ Guillotum et Putodum, qui tunc temporis | nati fuerant et uiuebant. Post Cristinum accessit testis | secundus, Johannes nomine, conuersus domus Augionis, qui | suscepto a priore suo caritatis et obediencie precepto, | hec eadem que Cristinus dixerat, dixit et uera esse | asseruit. Hiis ita peractis, nos conuocauimus predictos | predicti Petri filios, qui ad diem a nobis tam illis | quam prefate domui assignatam conuenerant. Et que-|siuimus ab eis si contra testes iam dictos aliquid dice-|re uellent. Sed ipsi nichil dicere uoluerunt. Qua-|propter et nos ex parte uestra et nostra inhibuimus eis ne a modo | uel per se uel per alium quemcunque super inuestitura predicte | domus de predicta terra molesti ei existerent, et ma-|xime cum constaret nobis per predictos testes et multos | alios quod domus eadem de terra ipsa plus quam per triginta | annos fuerat inuestita. Vnde et nos ad preces domus | predicte presentem paginam sigillo nostro muniuimus, que | eciam vos nobiscum rogat ut idem si placet sigillum | uestram in robur plenius apponatis. Actum anno Domini M°CC°L° primo.
92.
L’official de la cour de Genève déclare que les prétendants à la terre dont il s’agit dans l’acte précédent ont reconnu les droits de la chartreuse d’Oujon.
1251, janvier 17.
Nos officialis curie Gebennensis notum facimus vniuersis | presentes litteras inspecturis, quod Martinus /137/ et Vin-|centius de Genollie fratres, in nostra presentia constituti, quic-|tauerunt in perpetuum domui et fratribus de Aujuno vnam | posam terre sitam in campo de Malpral sub Giurins, | quam posam Petrus quondam, dictus Odoleta, pater dictorum | Martini et Vincentii, dederat pro excambio domui | memorate pro vna posa et dimidia alterius terre, promit-|tentes sub vinculo prestiti iuramenti se contra quic-|tationem huius modi per se uel per alios vllo tempore non ven-|turos, immo pro domo memorata et fratribus de Ojuno se op-|ponerent si quis eosdem super dicta terra in iudicio uel extra | aliquatenus molestaret. In cuius rei testimonium nos, ad in-|stanciam parcium, sigillum curie Gebennensium episcopi presenti pagine | duximus apponendum. Datum anno Domini M°CC°L° primo, XVI. kal. febr.
93.
Notification d’Aimon, évêque de Genève, portant que Pierre d’Hauteville, chevalier, du consentement de sa famille, a assigné à la chartreuse d’Oujon une rente annuelle de 6 setiers de vin, en retour de laquelle il a reçu 6 L. 13 sols 6 den. laus. de Jeanne, mistralisse de Villeneuve, et 26 sols 6 d. d’Aimon, chapelain d’Aubonne. Guerric, seigneur d’Aubonne, et ses héritiers sont garants de la donation de Pierre d’Hauteville et de ses héritiers, laquelle a été confirmée par l’apposition du sceau de l’évêque de Genève.
Oujon, 1240, janvier.
(Cp. la charte no 95.)
Aymo, Dei permissione gebennensis episcopus, vniuersis Christi fi-|delibus salutem in Christo. Noueritis quod Petrus de Alta uilla, | assencientibus et laudantibus /138/ Emengiar 1 uxore sua, | et filio suo Girardo milite, et Jaqueta uxore eiusdem | Girardi, et filio ipsius Jacobo, dedit et assignauit | super se et super heredes suos in perpetuum fratribus domus | Algionis, cartusiensis ordinis, pro remedio anime sue et animarum parentum | suorum, antecessorum et successorum, helemosinam sex sexta-|riorum vini boni et puri ad mensuram Albone, prout | melius intelligi potest ad utilitatem domus dicte. Quos | sextarios vini quiete et pacifice persoluere annis singulis | predicti heredes debent apud Brunens, uel in perrochia de | Feschie. Quod si non facerent, dominus Guerricus dominus Albone et eius | heredes obligati sunt a supradictis nobilibus domui eidem | fideiussores et redditores qui hoc facere tenentur. Ha-|buit autem predictus Petrus miles pro hac donatione | sua sex libras et tresdecim solidos et sex denarios lausan. | monete a Johanna mistralissa Ville noue, et uiginti | sex solidos et sex denarios eiusdem monete a donno | Ay(mone), capellano Albone. Voluerunt autem supradicti Petrus, | Emengar, Girardus, Jaqueta et Jacobus, et nos suppliciter | rogauerunt, ut nos hanc donationis sue cartam | sigilli nostri munimine roboraremus: quod ad instantiam | ipsorum fecimus. Et si necesse sit tam nos quam successor noster, | quicunque fuerit gebennensis episcopus, hanc helemosinam predicte domui, | sicut supradictum est, persolui et reddi per censuram ecclesiasticam compel-|lamus. De omnibus autem hiis nobis constitit per discretum uirum | Ay(monem), capellanum Albone, qui de mandato nostro hiis /139/ omnibus | interfuit. Actum anno Domini M°CC°XL°. mense ianuario, in | claustro domus Algionis.
94.
Déclaration de Jean, abbé de Bonmont, portant que Pierre d’Hauteville a fait mettre le sceau de ce prélat à un acte qui suit, et dont voici le sommaire:
Donation par Pierre d’Hauteville, chevalier, à la chartreuse d’Oujon, d’une rente annuelle d’un setier de vin, en reconnaissance de laquelle le dit Pierre a reçu 10 sols lausannois, sa belle-fille et la femme de son petit-fils chacune 12 deniers.
1249.
a) Nos frater Johannes dictus abbas Boni montis notum facimus | vniuersis presens scriptum inspecturis, quod Petrus mi-|les de Alta uilla precepit nobis vt tenorem presentium | sigilli nostri appositione muniremus. Qui siquidem tenor talis | est:
b) Ego Petrus de Alta uilla miles, tenore presentium confiteor | me concessisse et donasse in perpetuam helemosinam Deo et | beate Marie et fratribus domus Augionis, cartusiensis ordinis, cum assensu et laude olim filii mei Girardi militis, | et postea cum assensu et laude uxoris eiusdem Girardi, et Ni-|cholete uxoris Jacobi, nepotis mei, nec non uxoris mee Her-|mengardis, et eciam filiorum predicti Girardi, pro salute anime | mee et pro salute animarum antedicti filii mei Girardi et uxoris | eiusdem et filiorum suorum, et uxoris mee et filiarum mearum, et omnium | antecessorum et successorum, vnum sextarium vini singulis annis | tempore /140/ vindemiarum percipiendum in arbergamento vinearum, quas | Borcardus clericus tenet a me apud Bruneins. Et volo et preci-|pio ut idem Borcardus, et quicunque loco eius tenuerit vineas predictas, | et quicunque post obitum eiusdem Borcardi pro me et heredibus meis | tenuerit eas, soluat predictum sextarium vini prefate domui | pacifice et quiete. Quod si in vno anno deficeret in predictis vineis | vinum, et solui predictus sextarius non posset, in sequenti defectus ille | integre suppleretur. Uolo eciam et precipio ut domus predicta Au-|gionis in eisdem vineis recipiat singulis annis sex sexta-|rios vini puri quos domus mea tenetur soluere eidem, absque fraude | et diminutione aliqua, et sine omni difficultate et contradictione. | Omnes autem sextarii nominati debent solui ad mensuram Al-|bone. Vt autem hec donatio et concessio mea rata et stabi-|lis maneat semper, presentem paginam feci sigilli Boni mon-|tis munimine roborari. Anno ab incarnatione Domini | M°CC°XLIX°. Habui autem de bonis domus predicte pro recogni-|tione donationis huius sextarii septimi decem solidos | lausannenses, et Jaqueta vxor predicti Girardi duodecim denarios, | et Nicholeta predicta duodecim denarios. /141/
95.
Guerric, seigneur d’Aubonne, se constitue garant de la donation de six setiers de vin que Pierre d’Hauteville a faite à la chartreuse d’Oujon.
Oujon, 1240, janvier.
(V. la charte no 93.)
Ego Guerricus dominus Albone notum facio vniuersis presentem | paginam inspecturis, quod dominus Petrus de Alta villa | miles, assencientibus et laudantibus Emengiart uxore sua, | et filio suo Girardo milite, et uxore eius Jaqueta, et filio eorum | Jacobo domicello, dedit Deo et fratribus domus Algionis, | cartusiensis ordinis, in perpetuam helemosinam pro remedio anime | sue et animarum parentum et antecessorum et successorum suorum, et | animarum eciam omnium supradictorum, sex sextarios vini puri | et boni, prout melius intelligi potest ad utilitatem domus | dicte, quiete et pacifice annis singulis persoluendos, ad men-|suram Albone, apud Brunens uel in perrochia de Feschie. | Quod si non facerent ipse aut eius heredes, ego Guerricus et | heres meus in perpetuum tenemur fideiussores et reddi-|tores obligati domui pretaxate de solutione predicte hele-|mosine ut supradictum est facienda. Habuit autem predictus | Petrus, propter hanc donationem suam, a Johanna ministralissa | Uille noue VI libras et XIII solidos et VI denarios lau-|sann. monete, et ab Haymone, capellano Albone, XXVI | solidos et VI denarios lausann. Actum anno Domini M°CC°XL°. | mense ian. in /142/ claustro et in ecclesia superiori, et coram altari | et super altare domus Algionis, in presentia prioris Jordani | et monachorum domus eiusdem, nec non et predicti domini Haymonis, | capellani Albone, et Stephani de Gilie, clerici. Ad cuius rei geste | testimonium euidens et robur insuper sempiternum ego | Guerricus supradictus, ad preces partis utriusque, presentem cartulam | feci sigilli mei munimine roborari.
96.
Michel, abbé de Bonmont, termine un différend qui existait entre Humbert de Sévery et la chartreuse d’Oujon, au sujet d’un abergement 1.
1242
Uniuersis in Christo fidelibus presentes litteras inspicientibus frater | Michael, abbas Bonimontis cisterciensis ordinis, salutem in | domino Jesu Christo. Notum uobis facimus quod cum discordia esset | inter domum Augionis cartusiensis ordinis, ex vna parte, | et Humbertum de Siurie domicellum, ex altera, super arberga-|mento Antonii Fabri de Bignins, qui homo domus Augio-|nis est, quod ad se et ad homines suos iure hereditario | pertinere dictus domicellus asserebat, tandem utraque pars | se nostro stare arbitrio compromisit. Nos igitur, pluribus | assignatis diebus, cum allegationes utriusque partis plenius | intellexissemus, rationem cui /143/ dictus domicellus et homines | sui innitebantur nullius esse momenti uidentes, ita arbi-|trati sumus. Precepimus enim dicto domicello per iuramentum quod | in manu nostra iurauerat, uidelicet quod in hac causa nostre | staret per omnia uoluntati, ut ad domum Augionis ascen-|deret, petiturus a conuentu domus eiusdem ueniam de iniu-|riis et dampnis multis que sibi intulerant ipse et homines sui | pro iam dicti arbergamenti occasione. Ipse autem hanc nostram | sentenciam humiliter recepit, seque culpabilem clamans | coram priore Augionis genua flexit, querelam dictam omnino | guerpiuit, et quod predictum arbergamentum domui Augio-|nis liberum et quietum a modo et usque in sempiternum sal-|uaret et defenderet, et a predictis hominibus suis et eorum here-|dibus et ipse per heredem suum bona fide garantiret, et | in hoc et in aliis pro posse suo fidelis domus dicte amicus existeret, | prestito in manu nostra iuramento, firmauit, et Ambrosiam u-|xorem suam eandem quam fecerat promissionem et pacem lauda-|re fecit. Postea eciam ad conuentum Augionis accedens, | coram eis genua flexit. Iterum querelam dictam guerpi-|uit, de malis irrogatis ueniam peciit (petiit) et impetrauit. Ha-|buit autem ab eis idem domicellus pro hac quitatione et pa-|cificatione sua viginti quinque solidos lausann., non quia ius a-|liquod in causa predicta uel ipse uel homines sui haberent, uel eorum | predecessores unquam habuissent, quemadmodum domicellus | idem post pacem factam confessus est, sed quum aliter ab Au-|gionensium inquietatione se nolle desistere minabatur. | Actum anno Domini M°CCXLII°. testibus rogatis et uocatis, | uidelicet Petro cellerario nostro, Willelmo de Britignie mo-|nacho nostro, /144/ Aymone capellano Albone, Petro de Trelay | et Guigone de Bignins, militibus, et Amaudrico capellano | de Bignins, et multis aliis clericis et laicis. Vnde et nos, ad | memoriam rei geste in perpetuum habendam, paginam | istam, ad preces utriusque partis, sigillo nostro fecimus roborari.
97.
Willelme, abbé du Lac de Joux, notifie l’accord d’un différend entre Guionet de l’Isle, donzel, et la chartreuse d’Oujon, au sujet des dommages que Guionet et ses gens prétendaient avoir éprouvés par l’incendie de l’église de Saubraz, dont ils imputaient la cause aux religieux d’Oujon.
1251.
Vniuersis in Christo fidelibus presentes litteras inspecturis, | Willelmus dictus abbas Lacus jurensis eternam in Domino salutem. | Notum uobis facimus quod cum Guionetus de Chablie domi-|cellus, malo ut coram nobis confessus est ductus consi-|lio, domui Augionis, cartusiensis ordinis, multas molestias | intulisset occasione uidelicet combustionis ecclesie de Sau-|bra, et occasione quorumdam hominum suorum quos dicebat | res suas ex illa combustione amisisse, cuius utique tam com-|bustionis quam amissionis causam calumniabatur dictus | domicellus fratres predicte domus predicti ordinis extitisse, tandem | aliquem supradicte malicie sue huius modi finem fecit. Accessit | siquidem predictus domicellus ad Jordanum priorem domus dicte, | ante portam ecclesie nostre de Quarnens, in presentia nostra, | et in presentia Humberti capellani eiusdem ecclesie, /145/ et domini Ay-|monis quondam capellani Albone, et uiri nobilis et militis | scilicet domini ... 1 et in presentia aliorum | multorum clericorum et laicorum, et flexis genibus culpam suam | recognoscens et confitens quod iniuste nimis tam ipsum priorem | quam domum totam Augionis pro tali occasione uexasset, in-|dulgentiam peciit 2 ab eodem et promisit et iurauit quod | ad domum Augionis ascenderet a conuentu domus similiter | ueniam petiturus. Quam ueniam ut facilius obtineret, | totam querelam suam tam de combustione quam de rerum supra-|dictarum amissione, in nostra presentia, et pro se et pro fratribus ceterisque | parentibus atque uniuersis hominibus suis, domui pretaxate guer-|piuit, et quod a modo et per se et per suos bonus amicus domus | eiusdem existeret, resque ipsius ubique pro posse suo defende-|ret et saluaret, prout melius intelligi potest ad utili-|tatem domus promittendo, ut nos de predictis conscriptam | paginam sigilli nostri munimine roboraremus humiliter | postulauit. Actum anno Domini M°CC°LI°. /146/
98.
Béatrix, veuve de Jacques, seigneur d’Aubonne, et ses enfants donnent à la chartreuse d’Oujon 4 sols genevois de cens annuel, en retour d’une somme de 20 sols lausannois et de la chair d’un bœuf valant 20 sols. Guerric, seigneur d’Aubonne, et son héritier seront garants de la rente assignée au monastère, et feront l’otage au besoin.
Château d’Aubonne, 1244, mai.
(Cp. la charte no 32.)
Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis quod | ego Beatrix, quondam uxor domini Jacobi de Albona, | et duo filii mei Jacobus et Johannes, et quatuor filie mee, | uidelicet Jordana, Alays, Leoneta et Clementia, | pro salute eiusdem domini et mariti mei, patris ipsorum, nec non | et pro salute nostra et omnium parentum, antecessorum et successorum | nostrorum, concessimus et donauimus in perpetuam helemosinam | fratribus domus Augionis, cartusiensis ordinis, quatuor solidos geben. monete, quos habebamus censu-|ales in arbergamento Bosonis de Bugnon apud | Duliacum. Et ut domus predicta integre et absolute certis | et taxatis terminis predictos quatuor solidos singulis annis re-|cuperare ualeat, absoluimus et immune fecimus predictum ar-|bergamentum ab omni pelucheria ministralium nostrorum | et nostra, et predictum Bosonem et heredes eius in perpetuum ab omni | banno, et ab omni censu, et ab omni alio iure soluimus, et quodcunque | in ipsius persona uel rebus uel habebamus uel habere uide-|bamur aliquo modo et aliquo tempore, precipientes eidem | Bosoni et heredi eius in perpetuum ut jam /147/ dictos quatuor | (solidos) pacifice et absque ulla difficultate annuatim pro remedio | anime supradicti mariti mei et aliorum omnium supradictorum domui | pretaxate persoluat. Si uero contingeret unquam, quod tamen Deus | auertat, aliquem ex nobis uel ex nostris qui sub nostra sunt | potestate predicto Bosoni uel eius heredi exactionem aliquam | uel dampnum facere, posuimus predicte domui Augionis | pro emendando dampno illo in perpetuum fideiussorem dominum | Guerricum, dominum Albone, et heredes eius, qui infra octo | dies postquam ab Augionensibus requisitus fuerit, te-|netur restituere predicto Bosoni et eius heredi dampnum | factum. Alioquin tenebit idem Guerricus uel heres eius | ostagia in castro Albone, donec et predicte domui et predicto | homini tam de iniuria quam de dampno plene fuerit satisfactum. | Confitemur autem pro hiis omnibus a modo fideliter obseruandis | nos accepisse a domo predicta uiginti solidos lausan. et | carnem unius bouis ualentem uiginti solidos. Vnde et | nos ad pleniorem rei geste certitudinem ac perpetuam firmi-|tatem, sigillo Jacobi filii mei et sigillo domini Guerrici ante-|dicti presentem paginam communiri fecimus, in robur et testimo-|nium sempiternum. Actum anno Domini MCC°XLIIII°. mense maio, | in castro nostro Albona, in manu et presentia domini Ay-|monis capellani eiusdem castri, et in presentia multorum aliorum. /148/
99.
Cet acte est mot pour mot la répétition de la charte no 47, du mois de janvier de l’an 1238.
100.
Michel, abbé de Bonmont, déclare que 1, seigneur de Mont, voulant partir pour la Terre sainte, a fait à la chartreuse d’Oujon une rente annuelle de 8 coupes de vin, et que Nicolas, frère du donateur, a prié le dit prélat d’apposer son sceau à cette charte.
(Environ l’an 1244 2.)
Frater Michael dictus abbas Boni montis vniuersis in Christo | fidelibus salutem in domino Jesu Christo. Notum uobis facimus quod | vir nobilis dominus Willelmus de Monz, frater domini Nycho-|lai de Monz, quando peregre, uidelicet ad sepulcrum | Domini, voluit proficisci, dedit et concessit domui Augionis, | cartusiensis ordinis, in perpetuam helemosinam octo cupas | vini, annis singulis percipiendas in uineis suis sub Monz | sitis. In cuius rei testimonium predictus frater eius N(icolaus) rogauit nos | presentem paginam huius donationis sigilli nostri munimine | roborare. /149/
101.
Donation de deux coupes de vin faite par Jacques d’Hautecourt à la chartreuse d’Oujon, et confirmée par Henri, seigneur de Mont.
1245, octobre.
Notum sit omnibus presentes litteras inspicientibus quod ego Ja-|cobus de Autecort, cum laude et assensu Perrete uxoris | mee, pro remedio animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, dedi et | concessi in perpetuam helemosinam domui Augionis, cartu-|siensis ordinis, duas cupas uini ad mensuram de Monz, sin-|gulis annis percipiendas in uinea mea que sita est a Ger-|manie, quam uidelicet uineam nomine meo tenent et ex-|colunt Jacobus Maruglerius et... 1, frater eius, ad me-|dium uinum. Sic autem hanc helemosinam (feci), ut eciam si plus | non ueniret ad porcionem meam nisi duarum cuparum summa, ni-|chilominus illas duas cupas predicta domus reciperet et ha-|beret. Vt autem hec mea donatio per omne tempus stabilis et | firma ualeat permanere, dominus Henricus de Monz, ad preces | meas, sigillum suum apposuit huic carte in robur et testimo-|nium sempiternum. Actum anno Domini M°CC°XLV°. mense octobri. /150/
102.
Donation annuelle d’un setier de vin, faite à la chartreuse d’Oujon par Jean de Perroy, qui fait apposer à cet acte le sceau de l’abbaye de Bonmont.
1249.
Ego Johannes de Perruis notum facio vniuersis | presentes litteras inspecturis, quod ego de consensu | et laude uxoris mee Agathe et filiorum meorum Johannis et Nicho-|lai, pro salute animarum nostrarum et omnium parentum, antecessorum | et successorum nostrorum, dedi et concessi in perpetuam helemosinam | Deo et beate Marie et fratribus domus Augionis, cartusiensis ordinis, | vnum sextarium uini puri ad mensuram Albone, percipien-|dum singulis annis in perpetuum, tempore uindemiarum, in uinea | mea et allodii mei apud Perruis. In cuius rei testimonium | et firmitatem perpetuam, ego presentem cartulam dedi prefate domui | Augionis sigilli Boni montis munimine roboratam, | anno Domini M°CC°XLIX°.
103.
Perret Bègue, fils d’Ulric Bègue, de Genollier, confesse avoir juré sur les saints Evangiles, en présence de Conon de Genollier, son seigneur, qui a scellé cet acte, que lui et son héritier payeront chaque année à la chartreuse d’Oujon trois coupes de bon froment que Conon a assignées à ce monastère sur le fonds du dit Perret.
1245.
Ego Perretus Balbus, filius Vldrici Balbi de Genuli-|aco, tenore presentium confiteor me supra sacrosancta /151/ Dei | euuangelia iurasse quod ego et heres meus, a modo et usque | in perpetuum, reddemus bona fide annis singulis tres cu-|pas boni frumenti, de mandato domini mei Cœneti, do-|mui Augionis, cartusiensis ordinis, quas cupas idem dominus | meus Cœnetus in perpetuam helemosinam domui eidem | super casale meum assignauit annuatim reddendas, et | michi specialiter precepit ut eas predicte domus fratribus | pacifice ac quiete singulis annis reddam. Actum | anno Domini M°CC°XLV°. in presentia conuentus domus | Augionis et eiusdem domini mei Cœneti, qui ad preces | meas cartam presentem sigilli sui munimine | confirmauit.
104.
Amauri, de Genollier, voulant entreprendre le voyage d’outre-mer, dispose de ses biens en faveur de sa femme et de ses enfants, et fait plusieurs legs pieux, nommément à la chartreuse d’Oujon.
(Environ l’an 1244 1)
Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis | quod ego Amodricus de Genuliaco, ad partes ultra /152/ mari-|nas proficisci uolens, testamentum condendo de rebus meis | disposui hoc modo. In primis dono et concedo domos, | terras et possessiones meas Harenborc uxori mee et filiis | meis Perreto et Perrola. Dono eciam et concedo in perpe-|tuum, siue redeam siue non, domui Augionis, cartusiensis | ordinis, duos panes super posam terre mee que dicitur | de Vado Augionis. Quicunque eam tenuerit duos panes an-|nuatim reddat domui pretaxate, sin autem, domus Augi-|onis uolo quod terram eandem tanquam propriam habeat, | et quodcunque uoluerit de ea faciat. Insuper uolo quod, audito | obitu meo, predicta domus habeat de rebus meis VI solidos | pro (iure) faciende procurationis unius, et pitancia, et uino 1, et uxor | mea prestabit panem. Ecclesie mee de Genuliaco dono et con-|cedo dimidium modium frumenti, et unam pausam terre | et capram unam, capellano eius duos solidos, clericis suis duas | /153/ cupas bladi, domui de Mont(e) Jo(vis) XII denarios, capellano de | Bacins XII den., capellano de Trelay XII den., domui Boni montis | III den. censuales, quos debent michi illi de Jardin, sancto | Cyriaco ad presens cupam unam bladi, et infirmis de Colourai cupam unam.
105.
Notification par Jean, abbé de Bonmont, d’un échange de pièces de terre fait entre Jordan, prieur d’Oujon, et Guillaume Besson, de Genollier.
1251.
Nos Johannes abbas Boni montis, cisterciensis ordinis, tenore | presentium confitemur quod Jordanus prior domus Augio-|nis, cartusiensis ordinis, ex una parte, et Guillelmus Beson 1 de | Genuliaco, ex altera, in nostra presentia constituti, perhi-|buerunt se ad inuicem fecisse tale excambium. Prior si-|quidem predictus dixit quod cum laude et concessu conuentus | sui dederat et concesserat in perpetuum predicto Guillelmo | et heredibus suis tres portiones terre, quas iam dicta | domus habebat extra terminos suos in parrochia Genulliaci, | de quibus porcionibus una sita est super Vadum de Au-|gion, et alia porcio sita est ad Cornilliaz, et alia in Ua-|do de Augion. Ipse uero predictus Guillelmus Besson, cum laude | et concessu Perrete uxoris sue et filiorum suorum Guillelmi et | Petri, dederat et /154/ concesserat in perpetuum predicte domui | pratum unum quod situm est intra terminos eiusdem domus, | in loco qui dicitur Siz. Domus uero Augionis tenetur Guillelmo | garentire terras predictas, et Guillelmus predictus tenetur predicte | domui garentire predictum pratum. Vnde ad rei sic geste | certitudinem ampliorem, Nos ad preces utriusque partis presentem | paginam sigilli nostri munimine roborauimus. Actum anno Domini M°CC°LI°.
106.
Déclaration de Jean, abbé de Bonmont, portant que Etienne Gaiet de Givrins, du consentement de sa femme, a donné une pièce de terrain à la chartreuse d’Oujon.
1250.
Nos frater Johannes dictus abbas Boni montis notum facimus | vniuersis presens scriptum inspecturis, quod frater Petrus, | dictus Licons 1 de Giurins, conuersus noster in presentia nostra consti-|tutus, et in uirtute obedientie requisitus, (confessus est) quod Stephanus dictus | Gaiet de Giurins, de laude et concessu Stephane uxoris | sue, dedit et concessit domui Augionis partem suam prati | quod uocatur pratum de Siz, pro salute et remedio anime sue et animarum | antecessorum suorum. In cuius recognitionis testimonium nos | abbas Boni montis fratribus Augionis presentes litteras | dedimus sigillo nostro roboratas. Datum anno Domini M°CC°L°. /155/
107.
Jean, abbé de Bonmont, déclare qu’Albert Petifoz, de Givrins, du consentement de sa femme, a donné un pré à la chartreuse d’Oujon.
1251.
Nos Johannes abbas Boni montis, cisterciensis ordinis, tenore | presentium confitemur quod Arbertus Petifoz de Giurins, | in nostra presentia constitutus, confessus est se dedisse et | concessisse in perpetuam helemosinam domui Augionis, car-|tusiensis ordinis, cum laude et concessu Cristine vxoris | sue, pratum unum estimatum ad sexturiam unam, quod situm est | intra terminos eiusdem domus, in loco qui dicitur Soz lo War-|nio de Monterueil. Et rogauit nos predictus Arbertus ut | in robur et testimonium sempiternum sigillum nostrum presenti | pagine apponeremus. Et nos eius preces in hac parte suscepimus. | Actum anno Domini M°CC°LI°.
108.
Girod d’Eysins, bourgeois de Mont, fait à la chartreuse d’Oujon une rente annuelle d’un setier de vin, laquelle est confirmée par Aimon, évêque de Genève, qui appose son sceau à cette charte de donation.
Oujon, 1236.
Ego Giroudus de Osins, burgensis de Monz, notum | facio vniuersis presentes litteras inspecturis quod ego, cum | assensu uxoris mee Grisie, pro salute animarum /156/ nostrarum et omnium | parentum et antecessorum nostrorum, dedi et concessi domui | Augionis, cartusiensis ordinis, in perpetuam helemosinam, | unum sextarium uini ad mensuram de Nions, tempore uindemiarum annis singulis percipiendum in uinea mea | et allodii mei, que sita est apud Osins, in loco qui dicitur | en Mie uila, ante hospicium Humberti de Laiderreres. | Ut autem hec mea donatio stabilis sit in perpetuum et fir-|ma, feci hanc cartulam sigillo Domini Ay(monis) gebennensis episcopi roborari. | Actum anno Domini M°CC°XXXVI°. in domo Augionis, in multorum presencia clericorum et laicorum.
109.
Notification par Jean, abbé de Bonmont, des donations que les frères Guillaume et Gaucher d’Eysins ont faites, en mémoire de leur mère, à la chartreuse d’Oujon.
1250, juillet 27.
Vniuersis Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint | frater Johannes, dictus abbas Bonimontis, salutem in Domino. Vni-|uersitati vestre significamus quod frater Willelmus de Oisins, | monachus noster, in uirtute obedientie requisitus, nobis re-|cognouit quod, cum adhuc esset in seculo, ipse et Walcherus frater | eius dederunt et concesserunt in perpetuam helemosinam fra-|tribus de Augione, pro memoria matris sue annua-|tim in festo sanctorum apostolorum Symonis et Iude in capitulo predictorum | fratrum de Augione facienda, vnum album panem et duos | denarios quos /157/ debebat eis censualiter Renerius de | Auenay, super quem illos assignauerunt. Addidit etiam | dictus Walcherus sex denarios, quos assignauit super casale | suum de Oisins si sine herede legitimo decederet, ita | quod quicunque casale possideret, dictos sex denarios fra-|tribus de Augione singulis annis in perpetuum soluere tenere-|tur. Datum VI kal. augusti, anno Domini M°CC°L°.
110.
Sentence prononcée, en présence de plusieurs témoins tant ecclésiastiques que laïques, par Michel, abbé de Bonmont, à ce désigné par l’évêque (Aimon) de Genève, pour terminer une contestation qui existait depuis longtemps entre la chartreuse d’Oujon et Richard de Duillier et d’autres, au sujet de la dîme de Mimorey.
Mimorey, 1241, décembre.
Vniuersis in Christo fidelibus Michael, Boni montis abbas, | uices gerens domini episcopi Gebennensis, salutem. Notum sit | uobis quod cum discordia esset inter domum Augionis, car-|tusicnsis ordinis, ex vna parte, et Ricardum de Duilie, | et Aymonem fratrem eius, et Johannem de Uorsei, ex altera, | super decima loci de Miemorei, de qua domus Augionis | absque contradictione rationis faciende inuestita man-|serat per uiginti annos et amplius, sicut in iudicio et per | iudicium domus ipsa probauit, et causa ista multo iam | tempore coram nobis uentilata foret, tandem aliquando | intellectis hinc inde allegationibus et rationibus, ita sen-|tenciauimus: Scilicet ut predicti homines in quatuor | uel circa quatuor solummodo loci ipsius pausis ualeant | decimare; hec siquidem pause antea quam /158/ domus Au-|gionis locum de Miemorei acquireret campus erant, | hoc est sine prato et sine nemore. Et quia in eis solis | aliquociens uiri decimauerant supradicti, in eisdem | solis a modo poterunt decimare. Tocius uero loci | residui tota decima Augionensium est libera et quita | a modo et usque in sempiternum. Harum autem pausarum ante-|dictarum tres sunt ad dexteram porte per quam intratur | in locum predictum, uersus Duliacum, quarta uero ad si-|nistram eiusdem porte, uersus Augionem, partim | intra clausuram loci et partim extra, secundum quod | post prestitum iuramentum docuerunt et guiauerunt | uiri fideles, scilicet frater Nantelmus Boni montis | conuersus, et Hugo de Quincins molendinarius, et Johannes | Francus de Duiliaco, et Morellus, similiter de Duliaco, | ad hoc ipsum electi et uocati ex utriusque partis compromis-|sione. Quia uero predictus Ricardus et socii eius extrac-|ta petebant, ne domui Augionis ultra molesti | et inquieti existerent, a domo eadem viginti octo solidos | extorsimus, et eis dari fecimus, sicque eos ad domum Augio-|nis pacificauimus. Vnde et nos ad maiorem rei geste firmitatem, et ad preces et mandatum utriusque partis, presentem | paginam sigillo nostro fecimus roborari. Actum anno Domini | M°CC°XLI°. mense decembri, in loco et domo de Miemorei, | presentibus testibus rogatis et uocatis, videlicet Willelmo | priore, et Petro cellerario, et Jacobo monacho Boni montis, | et Guidone procuratore, et Galtero et Johanne conuersis | domus Augionis, et Aymone capellano Albone, et Ansel-|mo quondam capellano de Viz, et Petro de Promentor | et Hugone de Bignins, militibus, et Amaudrico capellano | de Bignins, /159/ et Giroudo de Bignins et Humberto de Trelay, | domicellis, et lo Ros 1 de Gillie, et Cristino de Genuliaco, | et aliis quam plurimis, in tempore et presentia Jordani prioris domus Augionis.
111.
Aimon, seigneur de Blonay, et Rodolphe, seigneur d’Oron, accordent à la chartreuse d’Oujon la franchise de tout péage pour les animaux et autres objets à elle appartenant, qui passeront par la ville ou par la paroisse de Vevey.
Vevey, 1243, juillet 25.
Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis quod nos | Aymo dominus de Amblonai 2, assencientibus et laudan-|tibus Beatrice uxore mea et Ysabel filia mea, et nos | Radulfus dominus de Oirons, cum assensu et laude Aylis | uxoris mee, dedimus et concessimus (in perpetuam helemosinam fratribus de Augione) 3, pro remedio animarum nostrarum | et animarum parentum et predecessorum et successorum nostrorum, hanc | libertatem, ut uidelicet non teneantur soluere uel dare | pedagium aliquod nec exactionem aliquam de animalibus, | neque de alia quacunque re quam ducere uoluerint | per uillam uel parrochiam de Viueis; ita /160/ tamen si res ille quas-|cunque duxerint domus predicte proprie fuerint, non aliorum. | Datum anno Domini M§CC°XLIII°. apud Viueis, mense iulio, | in festo sancti Jacobi apostoli. Que donatio nostra ut semper rata sit | et firma, presentem cartulam sigillorum nostrorum munimine feci-|mus roborari.
112.
Jean, comte de Bourgogne et sire de Salins, fait à la chartreuse d’Oujon une rente annuelle de 100 sols à percevoir sur sa mine de sel à Salins, et payables au premier repons après la Saint-André.
1243, novembre 25.
Nos Johannes comes Burgundie et dominus Salinensis, notum fa-|cimus vniuersis presentes litteras inspecturis, quod nos de-|dimus et in perpetuum concessimus, in pura helemosina libera et | quita, domui Augionis et fratribus ibidem Deo famulantibus, | cartusiensis ordinis, centum solidos de redditu in pu-|teo nostro salinensi, annuatim habendos et recipiendos in | primo responso post festum beati Andree apostoli. Et dicti | fratres nobis promiserunt bona fide, pro salute anime nostre et an-|tecessorum nostrorum, in ecclesia sua annuatim unum anniuersa-|rium sollempniter celebrare. In cuius rei testimonium presentes | litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum | in festo beate Katherine, anno Domini M°CC°XLIII°. /161/
113.
Le comte de Bourgogne, sire de Salins, déclare que les religieux d’Oujon qui passeront par ses terres ne payeront aucune contribution, ni pour leurs personnes, ni pour les animaux ou les autres objets qu’ils auront avec eux. Il leur accorde de plus un sauf-conduit.
1250, mai 13.
(Cp. la charte No 54.)
(Nos Johannes) 1 comes Burgundie et dominus Salinensis vniuersis presentes | litteras inspecturis salutem. Noueritis quod nos amore | Dei, pro remedio anime nostre et antecessorum nostrorum, concessimus | priori et fratribus Algionis, cartusiensis ordinis, gebennensis diocesis, ut liberi | et quiti ab omni pedagio et exactione transeant per terram | nostram totam, tam persone ipsorum quam animalia eorum propria | et omnes res eorum proprie, quas portauerint uel secum duxerint. | Concessimus eciam eisdem fratribus securum conductum per totam terram | nostram, tam a nobis quam ab omnibus nostris, mandantes et | precipientes omnibus prepositis et ministerialibus nostris ut eorum res | proprias et personas quasi nostras studeant custodire. Datum | III°id. maii, anno Domini M°CC°L°. /162/
114.
Conon, seigneur de Genollier, reconnaît et confirme, sans aucune réserve pour lui ni pour son héritier, la donation que feu son père Gui de Mont, seigneur de Genollier, a faite (en 1220) à la chartreuse d’Oujon.
1246.
(Voir la charte No 15.)
Ego Cœnetus, dominus Genuliaci, tenore presentium con-|fiteor quod Guido pater meus quondam, dominus Genullia-|ci, me laudante et concedente, dedit domui Augionis, | cartusiensis ordinis, in puram et perpetuam helemosinam | duos sextarios uini puri in uinea sua de Tertignins, | tempore uindemiarum annis singulis percipiendos, et octo | solidos, quos Eurardus Bordons de Genulliaco et heres | suus tenentur reddere in festo sancti Michaelis eidem domui | annuatim. Confiteor etiam quod ego et heres meus in hac | helemosina patris mei nullam in perpetuum possumus | aut debemus facere calumpniam siue exactionem, nullam | etiam molestiam seu inquietationem, fratribus dicte domus, | quin pocius eam cum omni libertate et pace eisdem manu-|tenere tenemur pro uiribus et saluare. In cuius rei | testimonium et firmitatem perpetuam ego presentes | litteras sigilli mei munimine robora-|ui. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadra-|gesimo sexto./163/
115.
Notification par Jean, évêque de Lausanne, de la paix nouvellement conclue en présence de plusieurs témoins notables, entre la chartreuse d’Oujon et Conon, seigneur de Genollier, qui déclare inviolables toutes les chartes qu’il a faites antérieurement en faveur de ce monastère.
1244 mars 24.
Johannes diuina miseratione lausonensis episcopus, vniuersis | in Christo fidelibus salutem in Domino sempiternam. | Notum sit uobis quod Coenetus, dominus Genulliaci, domicellus, post multas | compositiones et conuentiones pacis, quas olim fece-|rat cum domo Augionis, cartusiensis ordinis, quam quidem | predecessores sui fundauerant, sed nullum ius temporale | nullumque dominium, siue fundationis siue patronatus siue a-|uocatie causa, uel alio quocunque modo, aut sibi aut | suis posteris in ea retinuerant, sicut per cartas et litteras, | Gebennensis episcopi, et etiam domini Yblonis, quondam domini de Monz, robo-|ratas sigillis, nobis est euidentius comprobatum, in presentia | predicti patris Gebennensis episcopi simul et nostra ante grangiam | Augionensium, que Mouteins dicitur, constitutus, hanc etiam | que subditur pacem domui predicte se in perpetuum seruatu-|rum promisit, et in manu etiam nostra iurauit. Videlicet quod a modo | et usque in sempiternum, prout melius ad utilitatem domus eiusdem in-|telligi potest, et per se et per heredem suum, seu quemcunque alium, | eam offendere ac molestare caueret, quin pocius ab | omnibus qui eam molestare /164/ presumerent, pro posse suo de-|fenderet et saluaret. Laudauit etiam et per hanc presentem | paginam confirmauit omnes cartas et omnes litteras, quas | domus Augionis aut a se ipso aut a quibuscunque prede-|cessoribus suis ullo unquam in tempore obtinuit, et | contra eas nunquam se uenire prefato iuramento pro-|misit. Quod si faceret, et si tenorem earum et pacem | Augionensibus tociens promissam, tociens iuratam, uel ipse uel | heres eius de cetero uiolare, aut irritare uellet, conces-|sit nobis et supplicauit, quatinus et nos et quicunque nobis succes-|surus est in ecclesia Lausonensi episcopus, ad complendum promissa, eum | per censuram ecclesiasticam compellamus, sicque de cetero pro lesio-|ne ac molestatione domus dicte possit a Lausonensi | sicut a Gebennensi episcopo excommunicari. Nos autem, pro | reuerentia ordinis Cartusiensis, quem in Christi caritate ual-|de amplectimur, ita nos a modo facturos, ad preces etiam | antedicti patris Ay(monis) gebennensis episcopi promisimus, si, quod absit, su-|pradicta eum, uidelicet Cœnetum, non obseruare, aut | uiolare contingeret, que se obseruaturum promisit. Vnde | et ad pleniorem rei geste certitudinem, ad preces etiam eiusdem iam | dicti Coeneti, nos presentes litteras domui Augionis con-|cessimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno | Domini M°CC°XLIIII°. mense marcio, in ipsa uigilia dominice | annunciationis, in presentia etiam Jo(hannis) abbatis Boni montis | et Yblonis monachi sui, quondam domini de Montz, | et Henrici, filii eiusdem, domini de Montz, | et W(illermi) precentoris et Raimundi canonici Lauson., et Petri de Trelay et Ardoi-|ni de Pisis, militum, et Jor(dani) prioris Augionis, et Petri et | Siluestri /165/ et Petri et Hugonis monachorum, et Aymo-|nis et Stephani et Johannis conuersorum Augionis, et multorum | aliorum secularium clericorum et laicorum.
116.
Quentin de Coinsins, fils de feu Girod de Coinsins, cède à la chartreuse d’Oujon une rente de 12 deniers et confirme tous les dons qu’il a faits précédemment à ce monastère.
1215.
(Cp. les chartes nos 25 et 26.)
Ego Quintinus de Quincins, filius olim Girodi de Quincins, | notum fieri uolo uniuersis presentem paginam inspec-|turis, quod cum domus de Bacins deberet mihi XII denarios | censuales pro prato de Brolio et pro prato de Fornez, et pro | campo quodam quem Ardoinus Coquelinus laborare solebat, que | duo prata et campum domus eadem a me habebat et tenebat, | ego nominatos XII denarios dedi et concessi domui Algionis | in perpetuam helemosinam, pro salute anime mee, et anime Aue uxo-|ris mee, et anime Jacobi filii mei, et animarum parentum anteces-|sorum et successorum meorum, in festo sancti Martini annis sin-|gulis persoluendos, laudantibus hoc donum meum predicta u-|xore mea A(ua) et predicto Jacobo filio meo, qui pro me eosdem | denarios transmiserunt domui Algionis in perpetuam in-|uestituram. Confirmaui etiam eis pratum quod Antonius de Binins | ab illis tenebat, de quo prato domus plus quam per XL annorum | spacium fuerat inuestita. Recognoui etiam in presentia Jordani | prioris Algionis quod ego olim in manu uenerabilium prio-|rum /166/ Algionis, uidelicet Guigonis et Hugonis, dederam | et concesseram domui eidem quicquid habebam uel habere | poteram infra terminos Algionis, et quicquid unquam pater | meus concesserat domui Algionis confirmaueram et confirmo. | Actum anno Domini M°CC°XV°. sub testimonio fratris Falconis | conuersi Boni montis, et Antonii de Binins laici et secularis, | et Petri de Boisie monachi Algionis, coram quibus precepi et rogaui | ut presens pagina scriberetur, que sigillo domus Boni montis | roboraretur in testimonium sempiternum, ne res gesta a memo-|ria hominum ullo in tempore deperiret.
117.
Bernard (de Thoire), évêque de Belley et abbé de Saint-Oyens, soit de Saint-Claude, et le chapitre de la dite église, cèdent à Abbon, prieur d’Oujon, et aux religieux de ce monastère, les dîmes des terres sises dans les limites de ces derniers, et qu’ils ont cultivées de leurs mains et à leurs frais.
Saint-Oyens de Joux, 1213, janvier.
B(ernardus) Dei gratia Bellicensis episcopus et abbas sancti Eugendi, et totus | eiusdem ecclesie conuentus, uniuersis ad quos presentes lit-|tere peruenerint subiecte rei noticiam. Vniuersitati | uestre notum facimus nos communi consilio parique con-|sensu domno A(bboni) priori Algionis et fratribus ibidem Deo | seruientibus et eidem domui concessisse in perpetuum de-|cimas terrarum infra terminos suos consistencium, quas | propriis manibus et sumptibus excolunt, sicut in eorum pri-|uilegiis continetur, et sicut eorum termini in presenciarum | sunt determinati. Que uidelicet decime ad eccle-|siam de /167/ Genolliaco uidebantur pertinere. Sane si | aliqui laicorum infra dictos terminos aliquid excolue-|rint, ecclesie de Genolliaco, more solito, decimas per-|soluent. Vt autem (hec) concessio rata et inconcussa perpetuo | perseueret, presentem cartulam sigillorum nostrorum mu-|nimine roboratam eis indulsimus. Actum est hoc | anno ab incarnatione Domini M°CC°XIII°. mense | ianuario, apud sanctum Eugendum.
118.
Hugues de Salenove, chevalier, du consentement de sa femme et de ses fils, accorde le droit de paisson sur son territoire à la chartreuse d’Oujon, qui lui promet, en retour, des dons spirituels et une série de trente messes pour le repos de l’âme de Hugues et de celles de ses parents. Le donateur fait apposer à cette charte le sceau de Pierre (de Sessons), élu de Genève, et celui du chapitre de la Cathédrale.
(1213.)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Sciant omnes ad quos presens scriptum perue-|nerit, quod ego Hugo miles de Salanoua, pro remedio anime mee, et meorum | tam uiuorum quam defunctorum, dedi bona fide in elemosinam domui Alionis, | cartusiensis ordinis, pascua per totam terram meam, et promisi in manu prioris | predicte domus, me hanc donationem inuiolabiliter custodire, defendere | et guarantire contra omnes. Ipsi uero, scilicet prior et alii monachi Augionis, fe-|cerunt me et meos participes omnium bonorum suorum spiritualium, et concesserunt | mihi tricenarium post obitum meum. Et ut hec mea helemosina predicta | siue donatio stabilis sit et firma in perpetuum, sigillum domini Petri Gebennensis | electi, et eciam sigillum Gebennensis /168/ capituli feci apponi, et uxorem meam | et filios meos laudare feci predictam donationem et simili promissione | confirmare.
119.
Hugues, seigneur de Salenove, du consentement de sa femme et de ses enfants, et en présence de plusieurs témoins, cède à la chartreuse d’Oujon tous ses droits sur la forêt de Bougiz (?), et lui accorde de plus le droit de pâturage sur son territoire.
Viry, 1239, décembre 18.
Notum sit omnibus presentem paginam | inspecturis, quod ego Hugo dominus Aule noue, pro remedio anime mee et anime | uxoris mee, nec non et animarum parentum meorum antecessorum et successorum | dedi et concessi domui Augionis, cartusiensis ordinis, in perpetuum quidquid iuris habe-|bam in nemore Bogie, a grossa petra usque ad riuulum subtus pe-|tram salsam, et de super grossam petram usque ad cornu prati Odonis | Ruffi de Essartet, ex parte ecclesie sancti Martini, et a predicto cornu | predicti prati usque ad essartum Guillermi, filii Petri de Germanie, et | ab essarto dicto per lacharpinam usque ad gutellam, et a gutella | usque ad nantum qui diuidit terras nemoris Bogie et Dumillie, et a | predicto nanto per circuitum usque ad supradictam grossam petram. | Et introitus et exitus dedi eis saluo alterius dampno. Dedi | eciam eis pascua per totam terram meam. Hanc autem donationem et elemo-|sinam meam concesserunt et laudauerunt libere et absolute vxor | mea Anfeliz et filius meus Henricus et filius meus Aymo, et omnes | alii filii mei et /169/ filie, et promiserunt se defensuros et seruaturos ad utilita-|tem domus Algionis. Actum anno Domini M°CC°XXXIX°. XV kal. januarii, | apud Viriacum, in domo mea, in manu Jordani prioris Algionis, in presentia testium uocatorum et rogatorum, scilicet domni Johannis capellani | de Virie, et Willelmi sacerdotis Boni loci, et Clementis Fabri, et Mai-|nerii ministralis, et Petri de sancto Johanne, et Bauduini de Essartet, | et multorum aliorum.
Une addition marginale contient ces mots:
Pro ista helemosina habuit dominus Hugo Aule noue VI libras, ut dictum est mihi.
120.
Aimon de Salenove, fils de feu Hugues, confirme la donation que son père a faite, dans l’acte précédent, à la chartreuse d’Oujon.
1240.
Nouerint uniuersi presentem paginam inspecturi quod ego Aymo de Salanoua, filius | domini Hugonis de Salanoua bone memorie, pro remedio anime mee | et animarum patris mei et matris mee, et aliorum antecessorum et successorum meorum, | concedo et laudo et ratam habeo helemosinam quam supradictus Hugo, pater meus, | fecit domui Augionis, cartusiensis ordinis, videlicet de omni iure suo quod habe-|bat in nemore de Bogie, a grossa petra usque ad riuulum subtus petram | salsam, et de super grossam petram usque ad cornu prati Odonis Ruffi | de Essartet, ex parte ecclesie sancti /170/ Martini, et a predicto cornu predicti prati | usque ad essartum Guillermi, filii Petri de Germanie, et ab essarto predicto | per lecharpinam usque ad gutellam, et a gutella usque ad nantum qui diuidit | terras nemoris de Bogie et Dumillie, et a predicto nanto per circuitum usque | ad supradictam grossam petram. Et introitus et exitus undecunque, saluo alterius | dampno, et pascua per totam terram suam dedit domui predicte idem pater meus. | Et ego approbo et confirmo, et promitto me seruaturum et defensurum pro | uiribus, et precipio et uolo ut heredes mei in perpetuum hanc elemosinam | patris mei et nostram custodiant semper et defendant ad honorem Dei et utilitatem | domus Augionis. Ad pleniorem uero noticiam et firmitatem rei geste | presentem cartam sigilli mei feci munimine roborari. Anno Domini M°CC°XL°.
121.
Pierre de Vulbens, chevalier, ayant encouru l’excommunication pour avoir contesté à la chartreuse d’Oujon le don qu’un de ses vassaux de Sorral, dit le Roi, avait fait de son alleu à ce monastère, renonce à ses prétentions. Il déclare, de plus, qu’en commettant, dans une autre occasion, certaines possessions du dit Roi à un tenancier dit le Bauz de Sorral, il n’a point entendu par là porter préjudice au monastère d’Oujon.
Devant l’hôpital auprès du Rhône, à Genève, 1236.
Ego Petrus de Vulbens | miles, tenore presencium confiteor et notum facio uniuersis qui legerint | uel uiderint presens scriptum, quod cum quidam homo meus de Sorraz, nomine Rex, dedisset allodium suum Deo et domui Augionis, cartusiensis ordinis, et ego, /171/ cupiditate mea | ductus, domum eandem super hac elemosina molestare et inquietare uellem, | et iniuste molestarem et inquietarem, tandem aliquando culpam et peccatum meum recog-|noscens, et excommunicationem cui propter hoc aliquandiu subiacueram timens, dictum | donum et dictam elemosinam iuste et bene a uiro prefato factam domui pretaxa-|te, in manu Jordani tunc temporis eiusdem loci prioris, concessi penitus et confirmaui, | in presencia uidelicet G(irodi 1) officialis Gebenn., et P. Murarii, canonici Gebenn., | et Aymonis conuersi Augionis. Apud Gebenn(am), ad pontem Rodani ante | hospitale, anno Domini M°CC°XXXVI°. vbi eciam promisi quod eandem elemosinam | per me et per meos domui sepe dicte deffenderem pro uiribus et saluarem in perpe-|tuum, et nullo in tempore contrauenirem. Situm est autem allodium istud apud Sorraz, | ubi cum ego alia uice alias quasdam possessiones dicti Regis apud Sorraz eciam | in manu cuiusdam qui uocatur li Bauz de Sorraz posuissem, saluo iure Augionis | me ponere intellexi, et uerbo expressi. Vnde et ad maiorem certitudinem presen-|tem paginam fieri rogaui, et sigillo Gebenn(ensis) curie roborari. /172/
122.
Cette charte est la reproduction littérale de la charte no 46, d’une autre main.
123.
L’abbé de Filly, le prieur de Pomiers et celui du Reposoir, terminent par sentence arbitrale un différend qui existait entre la chartreuse d’Oujon et les nobles et habitants de Begnins, au sujet d’un droit de pâturage. L’accord est consenti et approuvé par le prieur et les religieux d’Oujon, d’une part, et par les habitants de Begnins, hommes et femmes, d’autre part. Il est confirmé par l’apposition des sceaux des trois arbitres.
1266, février 4.
Nos W. abbas Filiaci, ordinis sancti Augustini, B. prior Pomerii, Adam | prior Repausatorii, ordinis cartusiensis, notum facimus vniuersis ad quos presen-|tes littere peruenerint, quod cum inter priorem et conuentum Augionis, ordinis cartusiensis, ex vna | parte, et Stephanum, Johannem et Reymondum, filios quondam Guidonis militis de | Bignyns, et P. Sescallum et fratres eius Nicholaum, Johannem et Girardum, et alios habitato-|res de Bignyns, ex altera, esset contencio et controuersia super vsamento quod dicti domicel-|li et alii habitatores de Bignyns dicebant se habere et querebant in quibus-|dam pascuis et nemoribus existentibus infra terminos prioris et conuen-|tus Augionis, videlicet in nemoribus et pascuis que sunt uersus Combam de la | Sisilly a parte occidentali, tandem dicte partes, scilicet P(etrus) prior, W. procurator | et P. sacrista domus Augionis, dicti uero fratres, St(ephanus), Jo(hannes), R(eymondus), et P(etrus) Sescallus, N(icholaus), J(ohannes) fratres eius, pro se et pro illis hominibus de /173/ Bignyns qui uellent esse consortes | eorum in hac parte, compromiserunt in nos tamquam in arbitros seu amicabiles | compositores, promiseruntque et iurauerunt supradicti omnes et singuli super sancta | Dei euangelia, pro se et heredibus suis et successoribus, tenere et saluare inui-|olabiliter in perpetuum quicquid inter ipsos uellemus arbitrari seu componere iure uel concor-|dia, seu ordinare de contentione et controuersia supradicta. Nos igitur, intellectis prius | dictarum partium rationibus, et inspectis cartis domus Augionis super dicto usamen-|to confectis, attendentes et cognoscentes per tenorem earum cartarum, dictos pri-|orem et conuentum Augionis habere plenum ius et dominium in usamento pascu-|orum et nemorum predictorum, et predictos, s(cilicet) St. Jo. R., P. Sescallum et fratres eius, et | alios habitatores de Bignyns indebite molestasse dictos priorem et conuentum | super vsamento supradicto, cum predicta pascua et nemora de quorum usamento | contendebant cum priore et conuentu, predicti sicut infra terminos eorumdem prioris et conuentus | et antecessorum predictorum St. Jo. et R. et P. Sescalli et fratrum suorum et aliorum hominum | de Bignyns, quondam soluerint, dederint et quitauerint domui Augionis usamentum | quod ipsi habebant infra terminos dicte domus in pascuis et nemoribus, sicut in carta pie | memorie Johannis quondam domini de Prengyns inde | confecta plenius continetur 1, predicti etiam Ste. Jo. et R. et alii habitatores de | Bignyns, uel plures ex ipsis, postea soluerint et quitauerint idem usamen-|tum /174/ predicte domui, et predictam cartam approbauerunt et per suum iuramentum promi-|serunt se contra predictam nullo tempore uenturos, sicut in carta inde confecta per Micha-|elem, abbatem Boni montis, et per W(illelmum) quondam priorem Uallonis, et sigillis eorum sigillata, | plenius continetur 1, habita inter nos deliberatione super pascuis et nemoribus supra-|dictis et usamentum (sic) eorumdem de quo erat, ut predictum est, inter dictas partes contentio | et controuersia, et super cartis memoratis predictorum prioris et conuentus Augionis, arbitramur | seu amicabiliter componimus inter predictas partes super premissis in hunc modum: Quod predicti | fratres Ste. Jo. et R., P. Seschalus et fratres eius, predictas cartas dicte domus Augio-|nis et ea que in eis continentur approbant et confirmant. Item de nemoribus et pascuis | supradictis, de quorum usamento contendebant, ut predictum est, dicte partes, inter easdem partes | reformanda (?) et in perpetuum conseruanda amicabiliter componimus inter ipsos, et ordina-|mus in hunc modum: Quod prior Augionis, nomine suo et domus sue, de consensu et lauda-|mento predictorum W. procuratoris et P. sacriste, dat et dimittit in perpetuum predictis | fratribus St. Jo. R., P. Sescallo et fratribus eius, et illis de Bignyns qui uoluerint esse | consortes eorum in hac parte, et successoribus eorum, et dicti fratres Ste. Jo. et R., Pe. Seschal-|lus et fratres eius, pro se et illis de Bignyns qui uoluerint esse consortes eorum in hac | parte, recipiunt a dicto priore quandam partem dictorum nemorum, limitatam et /175/ determinatam | prout inferius exprimitur, possidendam sub annuo censu quinque s(olidorum) gebenn., soluendorum | annuatim domui Augionis in crastino festiuitatis Omnium Sanctorum, quos debent soluere predictus | St(ephanus) de Bignins, domicellus, et heredes eius, pro se et consortibus eius. Que pars concluditur | inter hos terminos: uidelicet a uia magna seu chareria que est inter idem nemus et Combam | de Sisily usque ad aliam magnam uiam seu chareriam per quam exitur de Riuoeri et as-|cenditur directe uersus iurim, per uerticem seu crestam collis que respicit ad Combam | de Sisily, et a duabus metis lapideis que diuidunt idem nemus a proprio nemore | domus Augionis a parte inferiori, de quibus vna ponitur in uertice nemoris, altera | ponitur in imo subtus lescheriam Marie de Furno, iusta (iuxta) uiam predictam que est in Comba de Sysilly, et exinde in sursum usque ad nemora de Bacins in quantum per-|tinet ad domum Augionis, excepta terra arabili que est inter dictos terminos, quam reti-|net dictus prior cum hoc iure et dominio, quod si quis in eodem nemore essertum | siue nouale (laboraverit) et in eo seminauerit, fratres dicte domus Augionis debent percipere terragi-|um et habere. Altera uero pars nemorum predictorum, a duabus metis lapideis supradictis in sursum (?) | usque ad pontem de Sysilly, remanet in perpetuum propria et quieta domui Augionis. Super quam pro-|mittunt sub uinculo prestiti iuramenti predicti fratres de Bignyns, St(ephanus), Jo(hannes) et R(eymondus), et P(etrus) | Seschallus, N(icholaus) et Jo(hannes) fratres eius, se fratres seu habitatores dicte domus Augionis | de cetero in aliquo non molestare. Pascua remanent /176/ totaliter communia, tam illis | de Augione quam illis de Bignyns, tam in terris quam in nemoribus, a fluuio de Sisilly | uersus partem occidentalem usque ad magnam uiam seu chareriam supradictam, que exit | de Riuoery et paulo superius deuiat a uia grangie deu Mois, et tendit directe | per uerticem seu per crestam dou Molar uersus iurim, ultra quam uiam non debent | habitatores seu pastores de cetero de Bignyns ducere animalia sua per terminos | dicte domus Augionis ad pascendum. Hanc autem compositionem recipiunt, approbant | et ratam habent dicte partes in omnibus, et eam seruare in perpetuum et contra eam in nullo predictorum | uenire, promittunt stipulatione sollempni et sub ui iuramenti prestiti. No-|mina autem singulorum tam hominum quam feminarum de Bignyns, qui dictam compositionem | recipiunt et seruare promittunt, in presenti pagina duximus annotanda. In pri-|mis recipiunt eam pro se et heredibus suis et successoribus Ste(phanus), Jo(hannes) et R(eymondus), P(etrus) Seschal-|lus, N(icholaus) J(ohannes) superius nominati, Torens, Petrus Mortez, Johannes Donze, W(illermus) Reymonda, | Johannes Mistralis, Girodus de Serezi, W(illermus) Eschampez, Jacobus de Crest, Bigninus Tissot, | Antonius Faber, li Patorisa, Cecilia, Johannes Bruna, Jacobus Eschampez, P(etrus) de |Lesderez, Guillot, W(illermus) Barmiy, Uincencius, Johannes Maet, Arbertus pastor, | Petrus Faber, Guigo et Johannes, filii quondam Antonii, dominus Girodus miles, Guido de | Layuis, Ste(phanus) de Puteo, Les Florestes, Johannes Bachelars, Stephanisa Alba, | Bign. de Puteo, Benedictus, Nicola, relicta Bertodi, Johannes Bonet, Johannes Fa-|ber, Agnes, relicta Jacobi Fabri, /177/ Martinus Bonet, Vgo Granget, Johannes | quondam filius Vldrici, Girodus filius Coneti, Ste(phanus) de Montz, Remondus Granget Johannes | de Cruce, Johannes filius Marie, Nardunus, Johannes, Martinus, P(etrus) Decoster, P(etrus) Mistralis, | Petrus) filius Marins, W(illermus) de Borgez, P(etrus) filius Agate de Borgez, P(etrus) Bastard, | Martinus de Borgez, P(etrus) de Cruce. Nos uero prior dicti Augionis et conuen-|tus eiusdem loci promittimus bona fide dictis nobilibus de Bign(ins) et | habitatoribus dicti loci, qui dictam compositionem approbauerunt, nemora cum predictis pascuis et omnes personas, si necesse fuerit, legitime | guarentire et nos (contravenientibus?) opponere tanquam legitimos defensores. In cuius rei | testimonium nos W. abbas Filiaci, ordinis sancti Augustini, | B. et A(dam) priores Pomerii et Repausatorii, ad maiorem confirma-|tionem sigilla nostra apposuimus huic scripto. Datum anno Domini | M°CC°LX°VI°. in vigilia beate Agate.
124.
Acte par lequel Aimon (du Quart), évêque de Genève, du consentement du prieur et des religieux d’Oujon, règle ce qui concerne les rapports entre le curé et les paroissiens d’Arzier, la fondation de l’église de ce lieu, la construction de la cure, les revenus du pasteur, etc.
1306, septembre 27.
Hee sunt conditiones quas venerandus pater domnus Aymo gebennensis episcopus posuit curato de Argie | cum parrochianis suis, de consensu et voluntate religiosorum prioris Willelmi et conuen-|tus domus Augionis. Primo dicti prior et conuentus dant et assignant curato /178/ qui nunc est et post pastor (?) fuerit, prebendam unius monachi integram in perpetuum, prout ordo requirit, exceptis | vestimentis et calciamentis. Item dant et assignant cuidam clerico commoranti cum | ipso curato per X annos et non ultra prebendam unius conuersi, sicut ordo requirit. Item curatus | debet percipere tertiam partem decimarum noualium tam presencium quam futurorum: hoc | addito quod percipiat dictus curatus tertiam partem in decimis dictorum noua-|lium de nouo factorum et laboratorum: uidelicet per octo annos preteritos a confectione presen-|cium cum aliis decimis faciendis et colendis in tempore futuro, modo et forma quibus superius est ex-|pressum. Item curatus habeat et percipiat ab habitatoribus in terris domus Augionis prout extenduntur in lon-|gitudinem et latitudinem, videlicet a quercu nunc existente subtus grangiam modii et tenditur per fontanam | vial(em) et inde per limitationes factas et tendentes per domum Augionis, scilicet monachorum, et in-|de per pratum dictum dominorum, ac deinde prout terra dictorum monachorum se extendit ex vtraque | parte usque ad finem episcopatus Gebennensis, a quolibet hospicio seu foco habentis animal ad carru-|cam duas gerbas frumenti seu siliginis, et anno quo quis non haberet gerbas predictas, teneatur | soluere duas de ordeo et vnam de auena. Item parrochiani qui animal non habent ad car-|rucam, soluere teneantur dicto curato tantummodo vnam gerbam frumenti seu siliginis, et qui | non habent tenentur soluere vnam de ordeo et vnam de auena. Res istas debet perci-|pere curatus libere et absolute. Item quilibet parrochianus teneatur recipere curatum suum quolibet | anno bene et /179/ sufficienter semel in hospicio suo, aut soluere dicto curato, pro suo recepto | X et VIII d(enarios) bonorum geben., in quibus denariis prior et conuentus Augionis debent percipere | duas partes. Alio modo aliquid non debent percipere in dictis receptis. Item debet curatus habere | in omnibus confessionibus V d(enarios). Item curatus debet habere pro sepultura puerorum IIII den. Item curatus debet habere | oblationes in baptismis. Item in mulieribus iacentibus habeat curatus quicquid ei dare voluerint, | vel saltem XII den. Item curatus habeat oblationes nuptiarum XII den. Item curatus debet habere libere | et absolute, nomine concessionis facte in perpetuum a religiosis predictis, XX posas terre arabilis, | aut XXX posas nemoris, ad voluntatem domini episcopi supradicti 1. Item curatus habeat vnam presbiteratam. | Item in aliis oblationibus, in tercenariis et septimis dicta domus habeat duas | partes et curatus tantum tertiam partem. Item curatus debet soluere in re episcopalia 2 et procura-|tionem. Item prior et conuentus supradicti habeant ius patronatus dicte ecclesie ex con-|cessione dicti domini episcopi, pro suo anniuersario predecessorum et successorum suorum. | Item parrochiani predicti debent facere ecclesiam, campanas, et domum curati semel. | Hec omnia dicti prior et conuentus promittunt attendere et seruare et facere seruari | suo posse. Item predicta laudauerunt et ratificauerunt pro se et heredibus suis Bertodus /180/ de Ar-|gier, Theobaldus, Aubertus de la Chana, Petrus de la Chana, Perronetus | dictus de Seint Oyent, Mermetus dictus Ros. Jo(hannes) de la Chana, Humbertus de Bacins, | et ceteri presentes omnes. Datum die Mercurii ante festum beati Michaelis, anno | Domini M°CCC°VI.
125.
Fragment d’un édit dont l’auteur défendait à tout chef d’une église ou d’un monastère de céder à qui que ce fût, à prix d’argent, soit à vie soit pour un temps, les revenus de cette église.
Monasteriorum et aliarum administrationum regularium dispendiis occurrere cu-|pientes, perpetuo prohibemus edicto ne quis religiosus monasterio, priora-|tui, ecclesie seu administrationi cuiuis presidens, jura, redditus, aut possessi-|ones eiusdem alicui ad uitam eius seu aliud certum tempus pecunia inde recepta | quouis modo concedat, ni necessitas aut vtilitas monasterii, prioratus, ecclesie aut | administrationis huius hec exposcat conuentus sui, aut si conuentum non habeat, | prelati proprii assensu ad hoc nichilominus accedente. Si quis autem hec attemptauerit | penam suspensionis ab officio eo ipso incurrat, nec ex concessione ipsius reci-|pienti ius aliquid adquiratur. Premissa cum ad locationes uel eciam red-|dituum aut fructuum vendiciones ad tempus modicum faciendas de-|claramus vllatenus non extendi...
FIN DU CARTULAIRE D’OUJON.
/181/Acte supplémentaire,
Tiré des archives de Lausanne. — (Tit. de Bonmont, no 43, lay. 265.)
Confirmation par l’évêque de Genève de la donation du fonds de terre dit Marmotea, que l’abbé de Bonmont a faite à la chartreuse d’Oujon en retour d’une rente annuelle de 20 sols genevois
1252.
Ay(mo), Dei gratia Geben. episcopus, vniuersis in Christo fidelibus salutem in Domino sempiternam. Notum vobis facimus nos vidisse et legisse cartam sigillo Johannis, abbatis | Boni montis, cisterciensis ordinis, roboratam, continentem hec verba:
« Nos frater Johannes, dictus abbas Boni montis, et totius eiusdem loci conuentus notum facimus | vniuersis presentem cartam inspecturis, quod nos scientes et spontanei dedimus et concessimus viris religiosis et conuentui Algionis, cartusiensis ordinis, gebennensis | dyocesis, quicquid iuris et possessionis habebamus in loco qui dicitur Marmotea, ratione helemosine, ex parte pie memorie domini Gautherii de Brussinez, quondam canonici | gebennensis, in terra, vinea, nemore, et rebus aliis vniuersis, possidendum imperpetuum sub annua pensione viginti solidorum gebennen(sium) nobis et successoribus nostris apud Bonum | montem prima die mensis martii soluendorum, quos ipsi promiserunt se nobis in eadem die fideliter soluturos. Igitur sicut possidebamus predictum, ita de ipso cum | appendenciis suis venerabilem virum dominum Jordanum, priorem /182/ Algionis, per cuius manum hoc factum est, sollempniter et corporali possessione inuestimus nomine suo et | conuentus sui. In cuius rei confirmationem et perpetuum testimonium. Nos prefatus abbas Bonimontis dedimus eis presentem cartam cum cyrographo factam, sigilli nostri munimine | roboratam. Et nos conuentus, quia sigillum proprium non habemus, sigillo domini abbatis nostri contenti sumus in hac parte. Prior autem et conuentus Algionis sigillarunt | nobis sigillo suo aliam partem cyrographi continentem memoriam facti. »
Nos igitur, ab abbate et priore antedictis rogati, donationem et concessionem presentem | a predicto abbate et conuentu domui Algionis, cartusiensis ordinis, eo modo quo supra dictum est factam, laudamus et approbamus, et in perpetuum ratam | et stabilem permanere confirmantes, et sigilli nostri munimine roborantes, decreuimus; presertim cum constet nobis per predicte carte quam legimus testimonium | quod donatio et concessio predicta utrique domui grata sit et accepta. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo.
Datum pro copia, collatione facta cum proprio instrumento (?) de verbo ad verbum, per nos Johannem Bory de Quinsins et Gabrielem Barrillieti | de Quinsins, notarios publicos.
(sig.) Joh. Bory notar. G. Barrillieti.
(avec paraphes.)
/183/
ADDITIONS
Depuis la publication du Cartulaire d’Oujon, nous avons eu connaissance de deux belles expéditions originales de la charte No 48, qui sont aux archives cantonales, parmi les titres de Bonmont, no 27, avec trois sceaux pendants: l’un tout détérioré; le second, en cire jaune, avec cette inscription: ABBATIS ALTECVMBE; le troisième, en cire verte, et intact, avec la légende: † SIGILLVM REPAVSATORII. Le quatrième sceau manque.
L’une des deux expéditions porte le millésime de M°CC°XX°III°. — Quoique les leçons diverses que présentent ces deux actes n’aient qu’une importance relative, nous avons pensé qu’il convenait de les indiquer ici.
/184/
| Cartulaire | acte orig. 1 | acte orig 2 (de 1223) | |
| P.68 | Alione | Allione | |
| " | Alione (pass.) | Algione (passim) | |
| " | inter | in | |
| " | cellarius | cellerarius. (Ce mot est abrégé dans le cartulaire manuscrit) | |
| " | Turumbertus | Turrumbertus | |
| P.69 | transeundi | transseundi (Leçon du cartulaire manuscrit) | |
| " | Duelli | duelly | duelli |
| " | cranz | craanz (Leçon du cartulaire manuscrit) | |
| " | Bossey | ... | bossai |
| " | Saconay | sauconay | |
| " | Albona | Albonam | |
| P.70 | Memorey | memorei | |
| " | Quotiens | quociens | |
| " | incipiunt custodiri | incipiunt communiter custodiri | |
| P.71 | Chetbers | ... | Chabers |
| " | Cartusia | Chartusia | |
| " | Garinus | Guarinus | |
| " | Brittignie | britignie | |